Text List

Quaestio 6

Quaestio 6

utrum in ecclesia sit aliqua maior potestas sacerdotali

QVAESTIO sEXTA. De dignitate episcopali comparata sacerdotio.

Ihom. 4. dist. 24. q. 3. art. 2. q. 1.

QVAERITVR sexto, vtrum in ecclesia sit aliqua maior potestas sacerdotali? Et videtur quod non, quia potestates distinguuntur secundum actus: sed actu sacerdotali, qui est consecratio corporis Christi nullus actus est maior. ergo nec aliqua potestas est maior sacerdotali.

Item sacerdos in offerendo gerit personam Christi, qui seipsum obtulit: sed nullus est maior Christo, qui est caput ecclesiae. ergo nec sacerdote

Item sicut non est dare minus minimo: vt dicitur primo Physico. ita non est dare maius maximo, sed conficere corpus Christi est maximum, quod non est datum angelo, quod est proprium saterdoti. ergo nihil maius.

Contra est Dyo. qui epraem supra sacerdore collocauit, sicut sacerdotem supra diaconum.

Item epraes vocatur summussacerdos, ille autem simplex sacerdos. Quod autem est summe tale, maius est eo, quod simplex tale.

Respodeo, hic sunt quatuor videnda, Primo, de potestate iurisdictionis absolute. secundo, de potestate iurisdictionis in casu necessitatis. Tertio, de potestate consecrationis secundu vnam opinionem. Quarto, secundu aliam.

Quantum ad primum distinguendum est de potestate: quia quaedam est iurisdictionis, quaedam consecrationis: potestas iurisdictionis est ad regendum populum: potestas autem consecrationis est ad confectione, & ad ministrationem sacramentorum. Et harum duarum potestatum si quaelibet praecise consideretur, & comparetur vna alteri. secunda est dignior prima. Ordinatur enim prima ad secundam. Ad hoc enim est potestas iurisdictionis, vt populus sic arceatur a malis, & exerceatur in bonis, quod dignus sit participare diuinis sacramentis. Cum ergo quaerimus, vtrum sit ali qua potestas maior sacerdotali, non intendimus compara re dictas duas potestates adinuicem, quae earum sit maior: sed intendimus comparare potestates iurisdictionis inter se, & consecrationis inter se, & procedetur sic: quia primo ostendei, quod in ecclesia sunt multi maiores simplici sacet doto. Quod secundum quosdam patet sic: potestas, quae tota data est vni in suo fonte, non est in aliis nisi deriuata, & limitata pro illius volutate: sed potestas iurisdictionis, quae est ad regendum populum, tota & in suo fonte data fuis soli Petro, & in eo successoribus eius, quando cura ecclesiae sibi soli commissa fuit, dicente Domino. Ioam. vlt. Pasce oues meas. Hoc enim nulli aliorum apostoloru dictum fuit, nec tunc, nec anta, nec post. ergo talem potestatem plenam, & perfe stam habet solus successor Petri, qui ob hoc Papa dicit, quia pater patrum. In aliis autem non est nisi deriuata, & limitata prout Papae placet: inter quos gradum infimum tenent simplices sacerdores: quibus de iure (cuius Papa est conditor) aut nulla iurisdictio competit, aut minima, vt ex communicare pro furtis notoriis, & huiusmodi in locis, vbi hoc de consuetudine obtinent. Et hoc est rationabile: quia optimum regimen vnius multitudinis est, quando regit per vnum supremum, a quo descendit authoritas regendi in medios vsque ad infimos. Et propter hoc regnum est optima politia secundum Philo. 2. Politico. sed regimen ecclesiae est optime a Christo institutum: ergo in tota ecclesia debet esse vnus vniuersalis Rector, a quo descendat authoritas regendi in medios, vsque ad rectores infimos: & hic est Papa. Et propter hoc stat vnitas ecclesiae, propter hoc, quod omnia membra sunt sub vno capite, qua de causa illi, qui hanc potestatem negant, dicuntur schismatici, quasi vnita tis ecclesiae diuisores. Et sic patet primum, quod multi suat maiores simplici sacerdote, quo ad potestatem iurisdictionis. Et ideo secundum gradum iurisdictionis, episcopi supra omnes inferiores non solum simplices curatos, sed etiam decanos, archipresbyteros, plebanos, priores, abbates, & omnes hmoi: qui omnes subsunt epraeo quotquot sunt in sua dice. nisi speciali priuilegio sint exempti: vnde dicitur eis. Attendite vobis, & vniuerso gregi, super quem posuit vos Dominus epos quasi super intendentes. Actuum. 22. super epos autem immediate sunt archiepi, qui etiam dicunt metropolitani, & isti vocant suffraganei: propter quam supereminentiam vltra communes vestes eporum ipsi portant pallium, & crucem ante se per suam prouinciam: quia secundum cra cem, & crucifixum habent mensuram ponere in prouincia cui principani. super archiepiscopos aunt, qui sunt principes eporum, sicut archangeli angelorum: quia episcopi vocantur angeli ecclesiarum. Apoc. 1. sunt primates, quorum quilibet praeest prouinciis multis, quasi primi inter archiepos, & primatum tenentes. Et illud iurisdictionis habet primas in prouinciis pluribus, quod habet metropolita nus in vna: & sibi subest archiepiscopus, sicut archiepraeo eps, & ab archiepo ad eum appellatur. super primates sunt quatuor petriarchae principales. scilicet Hierolymitanus, Alexandrinus, Antiochenus, & Constantinopolitanus: quorum sunt tria priuilegia. Primum, quod ante se crucem deferri facient vbique: nisi vbi est praeens Papa, vel incuria Romana, vel legatus insigniis vtens Papalibus. secundum, quod ad ipsos, sicut ad Papam sine medio potest appellari. Tertium, quod possunt dare pallium archiepiscopis suis, postquam ipsum a Papa receperint: quod non potest aliquis primas. Quartum, habet solus Constantinopolitatus, quod potest deponere epos sibi subditos. super autem omnes istos Papa Petri successor Christi vicarius collocatur: vt in cubito arcae summitas consummet.

secundo, videndum est de hac potestate in casu necessitatis: vbi sciendum, quod in tali casu quilibet sacerdos est summus Pontifex, quo ad potestate ordinis, & iurisdictionis: sic. scilicet quod potest absoluere a vinculo, & peccato quantum Papa, licet non possit dare indulgentias, sicut Papa. Vnde quaerebatur, si duo excommunicati maiori excommunicatione essent in articulo mortis: vtrum vnus posset alium absoluere ab excommunicatione maiori. Nam de minori etiam extra necessitatem, quod possint mutuo se absoluere, habetur de sententia excommunicationis c. duobus. Et dicendum, quod etiam a maiori si ambo erant sacerdotes, possunt, quia in iure pari ficantur impedimentum ignorantiae, & necessitatis, illa enim excusat, ista non habet legem: & sirut habet excusationem homicidium casuale, ita & necessarium, vtrumq enim dicit inuoluntarium, sed excommunicatus in casu lgnotan tiae, puta, qum est occulte excommunicatus, & nescit: ita potest absoluere, & excommunicare: & tenet sententia, ac si non es set ligatus: quia paria sunt non esse, & non apparere. de sententia & re iudic. c. Ad probandum. 1. q. 7. 6. Verum. vbi valet sententia lata a seruo, qui putabat liber: ita est in casu proposito necessitatis, & ita potest vnus alium absoluere, ac si non esset ligatus.

Quantum ad tertium. scilicet de potestate consecrationis, vel ordinis est magnum dubium. Nam quidam videntur sensisse, quod summa potestas consecrationis, siue ordinis erat potestas sacerdotalis: ita quod omnis sacet dos, quantum est de potestate sacerdotali, potest omnia sacramenta ministrare, confirmationem, omnes ordines, omnes benedictiones, & omnes consecrationes facere: sed propter periculum. scilicet schisina tis fuit ordinatu, vt sacerdotes vnum ex seipsis eligerent, q diceretur epraes, quasi super alios intendens, cui alij obedi rent, & cui reseruatum est ordines facere, & huiusmodi, quae non faciunt, nisi soli episcopi. Episcopus ergo est maior sacer dote quantum ad potestatem iurisdictionis: sed non quo ad potestatem ordinis, vel consecrationis, sed sunt pares, quamuis ex ordinatione ecclesiae aliqua sint reseruata episcopis, & prohibita presbyteris. Et quod ita sit, probatur multipliciter. Primo, ostendendo, quod scriptura eosdem vocat presbyteros, quos epos, & econuerso non distinguens inter eos, vbi loquiter de his, quae sunt consecrationis. Apostolus enim scribens ad Philippens. 1. c. dicit. Cum episcopis, & diaconibus, per episcopos presbyteros intelligens: cum in vna ciuitate, puta Philippis plures episcopi esse non debeant. Rursus Actuum. 22. dicit idem. Attendite vobis, & vniuersu gregi, in quo posuit vos spiritus sanctus epos. Et loquebai illis de sola ciuitate Ephesina. Expressius autem patet hoc: ad Titum. 1. vbi dicitur sic: bulus rei gratia reliqui te Cretae, vt quae desunt, corrigas, & constituas presbyteros per ciuitates, sicut mandaui tibi: si quis sine crimine est vnius vxoris vir. Et statim subdit. Oportet enim episcopum irrepraehensibilem esse &c. Ecce quem prius dixit presbyterum: nunc vocat episcopum. Et. 1. ad Timoth. 4 dicit: Noli negligere gratiam Dei, quae data est tibi per impositionem manuum presbyteri. i. episcopi. Et vocat se Paulus presbyterum, qui erat episcopus, qui eum ordinauerat. Et in eandem epistola loquens de ordine episcopi, & diaconi de presbyteris reticet eosdem intelligent presbyteros, quos episcopos in his, quae ad ordinem pertinent.

secundo, hoc idem videt posse probari per rationem, quia nulla potestas ordinis, vel consecrationis fuit in Apostolis, in quorum locum successerunt episcopi, nisi a Christo: sed Christus non ordinauit eos, nisi ordine sacerdotali, vt probabitur. ergo nec apostoli prius, nec episcopi modo habent potestatem, nisi sacerdotalem. probatio minoris. Christus videt solum ordinasse apostolos in coena, quando tradens eis corpus suum, & sanguinem dixit: hoc facite in meam commemorationem: & iterum post resurrectionem, quando dixit. Accipite spiritum sancti, quorum remiseritis peccatam &c. vtraque autem ordinatio est simplicis sacerdotis. ideo &c. sic ergo dicunt quidam, quod epraes, & presbyter olim fuerunt nomina synonima, & etiam administratio communis: quia communi consilio sacerdotum regebantur ecclesiaet sed in remedium schismatis, ne vnusquisque traheret ad ecclesiam, & rumperet eam: ordinatum est, vt vnus praeesset, & quo ad nomen, vt ille solus epraes diceretur: & quo ad ad ministrationem aliquorum sacrorum, & sacramentalium, & sibi reseruaretur de consuetudine, & institutione ecclesiae. Et hoc expresse vult Hiero. 33. di. c. Legimus in Isaia. & super epistolam ad Titum. & recitat. 95. di. c. Olim presbyter &c. consuetudo autem, & institutio potest dare maioritatem iurisdictionis, sed non ordinis, aut consecrationis. quare &c.

Nec obstat huic sententiae nisi vnum hoc. f. quod frustra fieret episcopalis consecratio specialis, nisi pro consecratione conferretur eis aliqua potestas spum alis. Ad quod posset dici, quod non fit frustra: quia sicut sacerdotibus nulla po testas confertur per manuum vnctionem: sed solum signatur, q ordinant ad sacra tractanda: sic epo nulla confert potestas per capitis vnctionem, sed signatur, quod rite secundum iustituta ecclesiae ab ipso, tanquam a capite constituto debent caeteri ad diuina officia mancipari.

sed contra hanc opinionem videtur, quod episcopus habeat potestatem consecrationis supra sacerdotes: quia aliter presbyter simplex posset confirmare, ordinare, & in epraem consecrare, licet male faceret: sicut epraes potest contra concilia alienum ordinare de facto: caius tamen contrarium dicunt iura.

Ad argumenta in contrarium potest dici, quod episcopi possunt dic i sacerdotes: quia omnis epraes est sacerdos, & non econuerso: & in vna ciuitate poterant esse plures epraei, antequam essent dicceses distinctae: sicut in Iudaea erant omnes apostoli epi: quousque dederunt sibi dexteras, vt Paulus, & Barnabas in Gentes: & Cephas in circuncisionem, & quantum ad Monogamiam etiam diaconus est vnum cum presbytero, & epo. Quod autem dicit de impositione manuum preabyteri: intelligitur consecrati non consecrantis, vel presbyteri. i. presbyteratus. Quod autem Christus non legitur ordinasse, nisi presbyteros, non arguit propter hoc, quod non ordinauerit epos, vel quod non distinguantur: quia etiam diaconatus distinguitur a presbyteratu, quem tamen Christus non legitur iustituisse distincte, quia multa fecit, quae non sunt scripta. Christus etiam potuit conferre effectum sacri sine sacramento: vnde nec legitur calicem tradidisse, nec manus imposuisse apostolis, quando eis duplicem potestatem sacordotalem concessit: nec etiam vno die hoc fecit, quod tamen faciendum est. Et similiter eo ipso, quod. 12. a. 72. distinxit: quia etiam confirmabant, & alij non. Et quia super illos. 72. posuit episcopos presbyteris praefecit.

Quod dicitur non esse bonum argumentum, quod consecrato episcopo additur: quia etiam sacerdoti manus postea inunguntur: dicendum, quod vnus ordo vno die integre dari debet: vnde cum consecratio episcopi non debeat fieri, nisi in die Dominica, in qua nunquam debet fieri ordinatio sacerdotis, nisi continuato iciunio videtur, quod sit omnino alius: maxime fi verum est, quod dicunt aliqui, quod necesse est, quod fiat a tribus episcopis, cum illa fiat ab vno. Quod autem Hiero. dicit esse lem: potest dici, quod verum est, quantum ad corpus Christi verum super quod nec Papa praecellat. sed cum decretalis dicat, quod si sacerdos simplex confirmet, non subest veritas in sacro de consue. c. 5. periculosum est dicere, quod non sit potestas spiritualis consecrationis in epraeo, alia, quam in sacerdote.

Praeterea dicunt iura, quod ea, quae sunt ordinationis, & consecrationis, non potest committere Papa, nisi episcopis, de conse. eccles. vel alta. c. aqua. quod si essent solum ordinis presbyteratus possent committere episcopi presbyteris, sicut soluere, & ligare. ergo aliqua sunt propria consecrationis, & ordinis epraealis super sacerdotem.

Quantum ad quartum est sciendum, quod alij dicunt, quod potestas consecrationis, & ordinis est maior in epraeo, quam sacerdote simplici, non solum ex ordinatione ecclesiae: sed ex natura ordinis, & consecrationis per diuinam institutionem. Culus ratio est, quia illa, quae fiunt in noua lege signa sunt eorum, quae fiebant in veteri. Nunc autem ita est, quod epraes sen summus sacerdos in veteri lege ex ordinatione diuina consecrabatur speciali consecratione, & ad specialem actum vltra simplices sacerdotes. Nam vt habetur Leuit. 8. Caput solius summi sacerdotis, qui habebas alios suis officiis ordinare, & cui soli erat licitum in sancta sanctorum semel ingredi, vngebatur oleo sacrae vnctionis. ergo similiter videtur, quod ex diuina ordinatione sit, vt caput epraei, qui est summus sacerdos, consecrai vnctione chrismatis ad specialem actum, qui ei soli competit, cui est ministros ordinare, & huiusmodi quae solis episcopis conueniunt. Et haec opinio est communior, & probabilior, quod super sacerdotes episcopi habeant amplitudinem consecrationis, & ordinationis, & non tantum iurisdictionis: ita quod sicut cum sacerdos ordi natur in traditione calicis. Primo, accipit potestatem conficiendi: post autem per impositionem manuum accipit spiritum sanctum, cum potestate ligandi, & soluendi, a dicente sibi, quorum remiseritis peccatam &c. & sic accipit potestatem, quam non acceperat primo, vel si acceperat ex naturali concomitantia, non tamen ex vi sacramenti: quia non erat facta specialis mentio de hoc. Et sacim non agit ex vi sacramenti, nisi quod significat: potestatem autem inungendi accipit per hoc ipsum, quia per id sacim etiam peccatam remittunt, & est amplior consecratio secunda cum prima, quam prima tantum, ita & hic. Et similiter est imaginandum de singulis de ordinibus habentibus diuersos actus, vt dicetur in sequenti quaestione.

Ad primum argumentum dicendum, quod nullus actus non includens actum consecrandi est maior: sed consecrare, & ordines facere est maius, quam alterum solu. Cum ergo potestas episcopalis haec duo includat necessario vt in sequenti quaestione patebit: manifestum est, quod ipsa est maior potestate sacerdo tali, quae includit solum alterum.

Ad secundum dicen- dum, quod sicut sacerdos celebrando repraesentat Christum, vt seipsum obtulit: ita episcopus celebrando, & ordines faciendo, repraesentat eundem, vt seipsum obtulit: & vt ecelesiam fundauit, & ministros instituit, quod est maius, quam primum.

Ad tertium dicendum, quodsacerdotium comparatum ad omne aliud separatum est maximum: sed sim plex sacerdotium comparatum ad sacerdotium cum aliquo allo est minus, quia omne totum est maius sua parte. sic autem se habent sacerdotium, & episcopatus ad inuicem.

Ad argumentum in oppositum dicendi, ad primum, q qui vellet tenore primam opinionem posset dicere, quod Dyo. praefert episcopatum sacerdoti, loquens secundum consuetudinem, & institutionem ecclesiae, per quam reseruata sunt quaedam episcopis, & prohibita presbyteris, quamuis pares essent in potestate ordinis: vnde & inter sacerdotes non episcopos ille est superior, cui plura resuruani quantum ad forum conscientiae, vel iudiciale, vt decanus ruralis, & archipresbyter.

Ad secundum dicendum, quod similiter secundum illam opinionem posset dici, quod Papa voearsummus Pontifex ratione maioritatis iurisdictionis, quam habet super simplices episcopos: non ratione consecrationis, vel ordinis: quia pares sunt in omnibus.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 6