Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

de episcopatu utrum sit ordo

10 QVAESTIO SEPTIMA. De episcopali dignitate, an sit ordo censenda.

Thom. 4. dist. 24. q. 3. art. 2 q.2.

SEPTIMO quaeritur de episcopatu vtrum sit ordo? Et videtur, quod non: quia vnus ordo non dependet, quantum ad necessitatem ex alio, vt dictum est: sed episcopatus dependet a sacerdotio de necessitate Nullus enim potest ordinari in episcopatum, nisi prius fuerit sacerdos. ergo episcopatus non est ordo. a Item maiores ordines non conferuntur nisi in sabbatis: sed episcopatus confertur in Dominicis. ergo non est ordo. 3Item communiter non ponuntur, nisi septem ordines: sed si epatus esset ordo, tunt essent octo. ergo &c.

In contratium est Dyo. qui tractans de ordinibus specialiter no minat tres. scilicet Episcopatum, sacerdotium, & diaconatum.

Et arguitur per rationem, quia ordo non est allud, nisi gradus potestatis, vel ministerij in spiritualibus dispensandis: sed episcopi possunt dispensare aliqua sacramenta quae non possunt dispensare simplices sacerdotes, sicut confirmationem, & ordinem sacrum. ergo &c.

Respondeo, hic sunt quatuor facienda. Primo, ponenda est opinio doctoris nostri. secundo, ponenda est expositio quorundam subtilis. Tertio, ponenda est positio illorum probabilis. Quarto, inquiretur de dictis dubitatiue.

Quantum ad primum distinguunt Doctores de ordine dicentes, quod ordo potest dupliciter accipi: vno modo prout est sacramentum: alio modo prout nominat solum gradum potestatis, respectu quaruncumq, sacrarum actionum, vel officiorum. Primo modo episcopatus non est ordo, vt dicunt: quia ordo, vt est sacramentum: ordinatur ad sacramentum eucharistiae: sed episcopus per ordinationem episcopalem non accipit aliam, aut maiorem potestatem super sacramentum eucharistiae, quam simplex sacer dos. ergo epatus, vel potius ordinatio episcopalis non est ordo. secundo modo episcopatus est ordo: habet enim epraeatus ex sua ordinatione ampliorem potestatem in collatione sacramentorum, & exequutione sacrarum actionum, quam sacerdos simplex. Potest etiam omnes ordines conferre, consecra re in epraem, confirmare, dedicare, reconciliare ecclesias, & coemeteria: benedicere abbates, & virgines, & multa huiusmodi, quae non conueniunt simplici sacerdoti.

Quantum ad secundum dicunt quidam, quod illud dictum non potest verificari nisi sic, quod ordines inferiores sacerdotio non sunt proprie sacramenta. Cuius ratio est: quia siordo sacramentum importat habitudinem ad sacramentum eucharistiae, aut haec habitudo intelligitur in consecrando tantum: & sic solum sacerdotium per se, & simpliciter erit sacra mentum. si autem intelligeret haec habitudo in consecrando, vel disponendo ad consecrationem, seu consecrati susceptionem, ratio non concluderet quin epatus esset vere ordo, & sacramentum: quia sicut potestas mluorum ordinum est ad disponendum populum, ad sacramenti eucharistiae susceptionem: sic potestas episcopalis est ad ordinandum ministrum, ad eiusdem ministerij confectionem. sicut ergo nobiliorem, & propinquiorem habitudinem ad sacramentum eucharistiae habet consecrans, quam recipiens, sic nobiliorem, & propinquiorem habitudinem, ad idem sacramentum habet potestas epraea lis, quam potestas minorum ordinum. Igitur si minores ordines propter illam habitudinem essent sacramenta: fortiori ratione ordinatio episcopalis esset sacramentum.

Et sine dubio satis videret mirabile, quod ordinatio eius, qui debet portare candelabrum, & in vrceolis aquam, & vinum ponere esset sacim, & ordinatio epalis, a qua dependet totus ordo ecclesiasticus, non esset sacramentum.

Quantum ad tertium sciendum, quod isti dicunt, quod epraeatus non est ordo, vel sacramentum: quia quando plures actiones ordinant ad vnum specialem effectum, & vna attingit ipsum: caeterae vero tantum disponunt: illa sola, quae attingit, est sacramentum: caeterae vero sacramenta les tantum: nunc autem est ita, quod uens ordines ordinantur ad eucharistiae sacramentum conficiendum, & ministrandum: ad quod attin git solus ordo sacerdotalis: caeteri vero disponunt solum, vel ordinando ministrum, vt ops, vel praeparando materiam, vel disponendo populum, vt ordines inferiores sacerdorio. ergo solum sacerdotium est sacramentum. Epatus vero, & caeteri ordines sunt quaedam sacramentalia tantum. Imprimit autem epatus characterem, cum per ordinem epalem conferatur potestas, per quam ordinatus potest in spuales actus, in quos prius non poterat secundum cuem opinionem, nisi strictissime ac cipiaem character pro potestate principali, respectu sacramenti eucharistiae, quia sic insolo sacerdote imprimitur character.

Quantum ad quartum inquisitiue, & sine assertione loquendo, aliqua in dictis istoru dubia videntur. Primo, quod dicunt, quod si ordines sex sunt sacramentum: mulromagis epatus, prout ordo dicitur sacramentum in comparatione ad eucharistiam, ad quam epatus habet nobiliorem habitudinem. Dicendum, quod illa pertinent ad sacim per se, & directe, per quae efficitur, & per quae virtus efficiens in operando iuuatur: non autem illa, per quae virtus ipsa acquiritur: sicut nec potest dare extremam vnctionem, nisi sacerdos, nec potest esse sacerdos, nisi ab epo ordinatus: sed supposito, quod sit ordinatus ad inungendum, non plus requiritur eps, sed requirit oleum consecratum, vel sanctificatum, & verba, & quod in multis locis fiat, & huiusmodi: vnde ad vnitatem sacramenti concurrunt ea, quae ad executionem ministri requiruntur: non ea, quae constituunt ministrum, & sic est in proposito: vnde non est simile, quia episcopus nullum actum exercet, vt episcopus est, ad hoc vt presbyter celebret, licet praeexercuerit, & in ipso, in instrumentis, & in ministris eius: sed sex ordines sibi subministrant in actu illo: vnde prout ordo est sacramentum in comparatione ad eucharistiam: sex ordines sunt sacramentum non epatus: alias dignior esset, quam sacerdos respectu hulus, cum sit causa aequiuoca: non est autem respectu eius dignior: quia nullus actus Hierarchicus est isto dignior, qui debetur facerdoti respectu sacerdotij.

Ad secundum cum dicunt acolythatus est sacramentum, ergo multomagis epatus, a quo dependet totus ordo ecclesiasticus: dicendum, quod non sequitur: quia plus dependet a Papatu, quam episco. patu, de quo tamen bene constat, quod non est sacramentum distinctum ab episcopatu: quia Christus elegit Petrum in Papam prae caeteris: nec propter hoc nouam sanctificatio nem sibi tribuit: vnde etiam episcopus in Papam electus non aliter consecratur.

sed hic dubium occurrit: quia episcopatus est a Deo institutus, & cum visibili signo consecrationis datur, & ex opere operato gratiam confert, ve videtur, multomagis quam alij ordines: quia Deus non defi cit in necessariis, & ipse plus indiget, quam quicunque alius. ergo videtur, quod episcopatus sit verum sacramentum, habens omnia, quae requiruntur ad essentiam sacramenti.

Et posset dici, quod episcopatus esset sacramentum, non tamen distinctum a sacramento ordinis, & specialiter sacerdotij: quia eum vnum sacramentum non supponat aliud, nisi solum baptismum: licet vna pars sacramenti supponat aliam, sicut confessio contritionem, & satisfactio confessionem: epatus, qui supponit presbyteratum, non est aliud sacramentum.

Ad tertium, quod si ordo importat habitudinem ad eucharistiam, aut consecrando, & sic solum sacerdotium erit sa cramentu: aut disponendo, & sic magis episcopatus, quam alius, solutum est: quia ad sacramentum dicitur pertinere, non illud, quod dat virtutem actiuam faciendi: alias episcopatus esset de sacramento confirmationis, sicut desacramento ordinis, quia ita confert vnum, sicut reliquum: & de sacramento poenitentiae, & extremae vnctionis: quia ita ordinat ministrum illorum, sicut eucharistiae: vnde episcopatus non est ordo: quia confert ordinem, nec sacerdotium est eucharistia: quia eam conficit, quae subseruiendo concurrunt: sed prout ordo dicit gradum superioritatis, & spiritualem potestatem, episcopatus est ordo.

Dieunt autem, quod characterem imprimit: quia potestatem faciendi aliquid absolute, vbi verius potest dici, quod per episcopatum ampliat character sacerdotalis, vt sit vnus & idem: & ideo non imprimit characterem, sed impressum intendit ad aliud: & hoc est necessitatis, quare supponit sacerdotalem: quia non est aliquid aliud, sed eius intentio, & perfectio: alias sicut vnus ordo de necessitate supponis alium, sic nec episcopalis sacerdotalem supponeret. Potest igitur probabiliter dici, quod episcopatus est ordo, sed non distinctus a sacerdotio: & est sacramentum, sed non distinctum a sacramento ordinis: & imprimit characterem, sed non alium sicut enim acolythus accipiendo candelabrum, accipit potestatem ad vnum actum: per consequens characterem, qui est potestas agendi, & recipiendo vrceum cum aqua, & manili, accipit potestatem ad alium actum, & per consequens characterem: sed quia vnius, & ciusdem est, vterque actus vna est potestas: & per consequens character habens hos duos actus su bordinatos: & similiter in subdiacono idem est character, idem est ordo, idem sacim: cum accipit potestatem legendi epistolam, & calicem ministrandi in altari: & simili ter in diacono cum accipit Euangelistarium, & per manuum impositionem spiritum sanctum: & similiter sacerdorium cum accipit potestatem celebrandi, & absoluendi, vt dictum est. Oia haec sunt inter se vnus ordo, vnus character, vna pars sacramenti ordinis. Dicitur autem character imprimi in illo, quod est principalius, siue quia illud est prius, & per sequentia non imprimit nouus: sed ampliatur primus impressus, siue quia illud est principalius. Et licet per primum, quo dicitur: Accipe potestatem &c. imprimatur character in quolibet ordine, & persequentia non imprimatur, sed intendat, tamen a principaliori denominat. sunt ergo septe ordines sed septimus. scilicet sacerdotium continet duplicem potestatem in generali. scilicet sacerdotalem proprie dictam, & episcopalem, & propter hoc aliquando vocantur episcopi presbyteri, & econuerso: sicut differrenit diaconi, & Leuitae, si diaconus importaret potestatem legendi Euangelium tantum, & Laeuita dispensandi s iguinem, vel ministrandi, & nihil aliud. Et propter hoc dicitur episcopatus non esse ordo, in relatio ne ad corpus Christi verum: quia. scilicet non est distinctus a sacerdotio.

Ad primum argumentum dicendum, quod caeteri ordines: non habent inter se sic necessariam colligentiam: quia actus eorum non habent inter se necessariam dependentiam: secus autem de epatu, & sacerdotio: quia cum epraei sit consecrare sacerdotem, & non econuerso, oportet potestatem epraealem esse maiorem, & digniorem sacerdotali: non autem esset maior nisi eam includeret: quia actus nobilior est consecrare corpus Christi, qui pertinet ad sacerdotem, quam ordinatio ministri, quae pertinet ad epm. Nam secundus est propter primum. si ergo epraes non esset sacerdos, iam potestas epraealis esset inferior sacerdotali: & per consequens non posset ordinare sacerdotem. ideo oportet omnem episcopum esse sacerdotem. Nam epraeatus est completum sacerdotium: vnde & epraes in veteri lege summus sacerdos dicebat. Posset tamen aliter dici, quod si epatus esset distinctus a sacerdotio, esset quidem vnus, vt arguitur: & posset fieri epus, qui non esset sacerdos: sicut sacerdos, qui non esset diaconus: quia vnus character est ab alio distinctus. Nunc autem non sic est: sed sicut habi tus scientiae aliquando augetur non intensiue, respectu eiusdem conclusionis, sed extensiue respectu alterius: vt puta, quia de eodem obiecto, sub eandem ratione formali per exercitium no num, acquirit homo notitiam nouae conclusionis: tunc intenditur habitus scientiae, non sic, quod possit limpidius speculari istud, quod prius obscurius, vel promptius: quia ponitur, quod non plus frequentauit conclusionem prius notam: sed quia per illum habitum, per quem prius non poterat conside rare prompte, nisi vnam conclusionem, quam solum frequentauerat: nunc potest aequaliter considerare secundam: quam priús non sic poterat: ita character sacerdotalis, qui prius non poterat ordinare, vel confirmare, sed tum̃ inungere, conficere, & absoluere, adhibita epraeali consecratione potest non plus conficere, vngere, vel absoluere, quam prius, sed ordinare & confirmare, quod non prius: ita quod est alia ordinatio epraea lis, & alia sacerdotalis, sed non est alius ordo: quia sunt di uersae actiones sacrae, quib' vnus character imprimitur per primam, & perficitur per secundam. Quare autem epatus, & sacerdotium cum sint vnus ordo, non eodem die conferuntur, sicut caeteri ordines, sed diulduntur: & quare multi fiunt sacerdotes, qui non epi: quia. scilicet multi sunt idonei ad vnum, qui non ad aliud: quia non sunt necessarij tot episcopi, quot presbyteri. Nam in primitiua ecclesia forte oens, qui erant presbyteri, erant etiam episcopi, quia ad vtrunque erant idonei, & quia erant per totum mundum dispergendi, oportebat, quod essent simul episcopi, ne pro confirmatione, vel ordine esset mittendum ad remota, sicut ab Hierosolymis miserunt Petrum, & Ioannem in samarium ad confirmandum: ita quod sicut tunc omnes sub diaconi erant diaconi: quia per diaconum solum fiebant omnia minora officia, propter paucitatem ministrorum. Et simul omnes hi ordines vno die conferebanturi quamuis distincti, & diuersi: sicut etiam modo quatuor: simul ita & tunc propter paucitatem ministrorum, presbyteri consecrabant simul in episcopos propter paucitatem. Postea autem sicut sunt distincti inferiores ordines, sic distincta sunt sacerdotium, & episcopatus, sed non sicut diuersi ordines, sed sicut vnus, & idem minus, & magis perfectus: sicut ecclesia etiam potuisset distinguere diaconum in legentem Euangelium, & dispensantem sanguinem, & sacerdotem in absoluentem, & conficientem. sed ne crederet esse tanta distinctio inter sacerdotium, & episcopatum, sicut est inter alios ordines adinuicem voluit ecclesia, quod aliqs licite consecrari posset in episcopum in crastino die, quo fuisset factus presbyter, quod non est de aliis ordinibus, in quibus distinctus character imprimit, ex alia parte, vt ostepderet, quod aliquid potest epraes, quod non potest simplex sacerdos: voluit, quod non eodem die fieret eps, quo factus esset sacerdos: vnde codem die, quo re- cipit potestatem conficiendi, recipit implicite potestatem absoluendi, etiam si plus nihil fieret circa eum, sicut est sanguis Christi sub hostia consecrata ante verba sanguinis: non sic autem est hic, quod. scilicet posset sacerdos ordinare, vel confirmare, nisi superadderetur sibi consecratio epalis. Quod autem qua tuor minores ordines simul dant, licet distinctos habeans characteres: hoc est, quia omnis actus illorum licite vnus potest exercere, & sine ordine aliquo. Ad tertium dicendum, quod communiter non dicuntur esse nisi. 7. ordines, quia communiter non loquimur nisi de ordinibus, quibus cones ministri ordinantur: & illi sunt septem, & sic epatus non includitur: quia epraes non est de conibus ministris, sed est supremus: quia dux, & princeps aliorum, vel sub sacerdotio includitur episcopatus, eo quod est sacerdotium perfectum: vnde summus sacerdos dicit, propter quod secundum conem modum loquendi non ponit in numerum. sed id est multum dubium, cum intentio potentiae non faciat eam posse, quod prius non poterat: sed tantum intensius posse, quomodo epraes potest, quod sacerdos non poterat? Et quare non plus potest conficere, quam ille, si habet characterem intensiorem.

Et dicendum, quod quando effectus non est de se intensibilis virtus, intensa non potest plus in illum, quam remissa: sed aliquando virtus visiua potest videre, quando em sortis, quando non poterat, quando est debilis: quia quanto est fortior, tanto ad plura se extendit. sic ergo character sacerdotalis primo, & principaliter est ad consecrandum corpus Christi: ita quod consecrare est eius actus: sed quando extenditur, tunc potest plura consecrare, quia non solum corpus Christi, sed hominem, & alia: sed non potest plus conficere, quae ante, quia essectus ille non est intensibilis. Quod autem consecratio episcopalis possit intendere characterem sacerdotalem, nec possit eum de nouo generare: cum alias forma per illud intendat, per quod generat, est ex diuina ordinatione, qui sic contulit virtutem istis consecrationibus, & non aliter: sicut traditio vrcei acolytho, non praecedente traditione candelabri nihil ageret, sed illa praesupposita eius effectum auget.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7