Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

utrum omnes episcopi possint conferre ordinet

DISTINCTIO. 25 QVAESTIO. I. CIrca. 25. distinctt. quaerantur quinque. Primo, de ministro sacramenti ordinis. secundo, de tempore ordinationum. Tertio, de impedimentis ordinum in generali. Quarto in speciali de simonia: vtrum Papa possis committere simoniam. Quinto, vtrum simonia mentalis obliget ad resignationem.

De ordinatis ab haereticis.

Ihom. 4. distinct. 25. q. 1.

QVANTVM ad primum quaeritur, vtrum omnes episcopi possint conferre ordinet. Et videtur, quod non, quia agens instrumentale, non agit nisi coniunctum principali agenti: sed minister sacramentorum est agens instrumentale respectu Christi, qui est institutor eorum: ergo nullus minister potest conferre sacramenta, nisi sit coniunctus Christo: sed haereticus non coniungit Christos nec per fidem propriam, cum sit infidelis, nec per fidem ecclesiae, cum sit ab ea praecisus. ergo epraes si sit haereticus, & praecisus ab ecclesia, non potest ordines conferre. Praeterea plus est aliquem promouere ad ordines, quae absoluere a peccatis vel a sententiis iuris: sed epraes si sit haereticus, vel ab ecclesia praecisus, non potest aliquem absoluere a peccatis, nec a sententiis. ergo nec ordinare. Contra, quia sacerdos quam tuncunque sit haereticus, vel alius ab ecclesia praecisus, potest conficere corpus Christi, vt patuit supra di. 13. ergo epraes quantumcunque sit haereticus, vel ab ecclesia praecisus, potest ordines conferre. Probatio consequentiae, quia sicut consecratio sacerdotalis ordinatur ad confectonem eucharistiae, sic epalis ad ordinationem ministrorum ecclesiae.

Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, quod episcopus iure suo potest omnes ordines conferre. secundo, quod solus epraes nisi ex commissione. Tertio, quid de illo, qui resignauit epatui.

Quantum ad primum dicunt quidam sic probabiliter, & subtiliter. scilicet quod epraes potest omnes ordines conferre: quod probant primo sic: quia epraesex ordinatione epali habet ex officio administrationem omnium sacramentorum. In habentibus enim ordinem potestas superior potest quicquid inferior, & adhuc amplius. Cum igitur consecratio episcopalis sit superior consecratio, quae sit in ecclesia, potestas data per eam est suprema respectu omnium aliarum. & ideo epraes potest, quicquid possunt inferiores in ministrando sacramenta, & adhuc amplius. Plenitudo ergo administrationis sacramentorum residet apud epraem, ex quo sic arguitur. si non omnis epraes potest ordines conferre, hoc est, vel propter demeritum virae, quia etiam malus, vel propter defectum fidei, quia haereticus, vel propter sniam ecclesiae: quia esset excommunicatus, vel suspensus, seu alias praecisus, vel propter depositionem ab ordine, quia esset degradatus: sed nihil istorum impedit, quin' omnis epraes possit veros ordines conferre. ergo &t. minor probat primo, quo ad duos eius articulos. scilicet quod demeritum vitae nec defectus fidei impediat: quin possit omnes ordines conferre: quia id, quod habet efficaciam ex opere operato, non frustratur ex demerito operantis: dummodo concurrantea, quae sunt de necel sitate operis: sed sacramentum ordinis habet efficaciam ex opere operato. ergo malitia vltae, & defectus in fide personali, quae pertinent ad demeritum operantis, non impediunt quin eps, qui ex sua consecratione est minister omnium ordinum, vt declaratum est, possit veros ordines conferre: dum modo seruet debitam formam, & materiam, quae sunt de necessitate sacramenti. Item ad eliciendum aliquem actum non est necessarius habitus, qui solum ponit modum: sed sufficii potentia, per quam quilibet potest exire in actum, vt sonat nomen potentiae, sed gratia, & fides, per quam sunt bona opera, vel bona vita sunt quidam habitus. ergo non requiruntur ad hoc, vt epraes possit conferre ordines: sed solum ad hoc, vt rite, & li cite conferat. secundo, patet eadem minor quantum ad alios duos articulos. scilicet quod epraes excommunicatus, vel degradatus possit veros ordines conferre, quia si non posset, hoc esset, vel quia esset priuatus potestate, vel exequutione: non solum iuris, sed facti. Non potest dici, quod sit priuatus potestate: quia quae dantur per consecrationem, manent manente re sacrata: sed po testas conferendi ordines datur epraeo in sua consecratione. ergo semper manet, nec amitti potest. Item nec priuatur exequutione facti, quia exequutio facti correspondet potestati, quia potestas est, per quam possumus. exequutio autem iu ris vltra potestatem requirit licitum vsum: cum ergo per excommunicationem, & degradationem non priuetur episcopus potestate conferendi ordines, non priuatur exequutione facti, quin veros ordines conferat, priuatus est tamen exequutione iuris: quia illicite confert ad damnationem sui, & illius, quia icienter recipit. Et noc eit exprene ueterminatum ab Augn. in litera, quae habet in decre. 1. q. 1. c. Quod quidē.

Respondeo, prima istorum videt habere dubiam maiorem, quam assumunt, quod in habentibus ordinem quicod potest inferior, potest & superior: quia in actionibus realibus, & transeuntibus, non quicquid potest corpus, potest spiritus, & etiam in actibus hierarchicis: non quicquid potest episcopi scopus, potest archieps. sed hoc non valet, quia imo in hoc, quod est superior. Conuenit enim aliquid esse superius alio in vno, & non in alio: sed epraeus superior est sacerdote in administratione: & in omni, quod potest sacerdos, vt sacer dos cum epraes sit sacerdos summus.

Potest tamen haec eadem conclusio aliter probari, quia episcopus aequalis est Papae in consecratione: vnde & episcopus electus in Papam, non accipit nouam consecrationem: sed Papa potest omnes ordines iure suo conferre: hoc autem non habet ex iurisdictione, in qua excellit: sed ex potestate ordinis, in qua est aequalis: vnde & vocat eos fratres, & vocat se epraem. ideo &c. sed illa probatio, quod demeritum vitae non impediat, sic est intelligenda: quia effectus, qui est ex opere operato, non impedit propter demeritum vitae operantis, nec primus, nec secundus: sed propter demeritum vitae suscipientis impeditur secundus effectus, qui est gratia, non character, vel ornatus, qui est primus: dum tamen concurrant essentialia: & inter essentialia conputari potest intentio suscipiendi, & faciendi, quod ecclesia facit, alias quod exterius geritur, aequiuoce se haberet ad sacramentum. Non enim est ablutio materia baptismi, nec verba forma: quando aliquis non vult baptizari, sed balneari, & huiusmodi: nisi aequiuoce, & sic exteriora sunt essentialia inquantumsunt intenta, & ex intentione exhibita, vel suscepta: aliter non.

Quantum ad secundum est sciendum: quod solus episcopus iure suo potest ordines conferre, praecipue maiores: quia non minus est in exercitu ducem paerponere, quam milites asscri bere: sed ad solum epraem in exercitu ecclesiae militantis, pertinet milites asscribere per sacramentum confirmationis, vt patuit supra di. 7. ergo multo fortius ad ipsum solum pertinet in ecclesia praeponere duces, quod fit per sacramentum ordinis, praecipue quo ad ordines maiores. sed Papa potest committere simplici sacerdoti confirmationem, & minores ordines: quia ministrum conferendi ordines summos Christus determinauit summum sacerdotem. sepraem, quem ministrum Papa non potest mutare. Ministrum vero confirmationis, & minorum ordinum Christus posuit sacerdotem, quem ecclesia determinaret: quia nec erat aliquid firmandum ab homine, quousque primi confirmatores essent confirmati a spiritu sancto, nec minoribus ordinibus in primitiua ecclesia vtebantur. Et licet hoc sit petere principium: tum ex consuetudine ecclesiae Romanae, quae ista committit, & non illa: potest conuinci, quod ita fuit, & certum est, quod possibile fuit. sed nisi Papa sit consecratus in Papam, vel in epraem, quod idem est, non potest hoc committere, quia omne per accidens reducit ad per se: vnde oportet, quod omne agens agat, vel in virtute sua, vel alterius. Et quia per se epraei est ordinare, & confirmare: inde est, quod si ordinans, vel confirmans non sit epraes, oportet quod hoc sit in virtute veri epraei: vnde si electus in Papam non sit verus epraes, non potest hoc committere. Vnde quod dictum fuit dist. 7. quod consecratio episcopi non est sacramentum: sed sacramentale: verum est, quantum ad multas ceremonias: sed quantum ad illam partem ritus consecrationis, qua character sacerdotalis ampliatur ad posse conferre, & ordinare iure suo, & non tantum ex commis sione est sacramentum. i. pars sacramenti sacerdotij. Nam sicut diceret, quod sacerdos, qui accepisset potestatem conficiendi corpus Christi, & nondum recepisset manuum impositionem cum potestate ligandi, & soluendi, non haberet iure suo potestatem ligandi, & soluendi: sed posset hoc habere ex commissione Papae quia ex hoc est capax: sic & hic, quod aliquis ordinatus tota liter in sacerdotem simplicem capax est potestatis confirmandi, & ordinandi, quam potest recipere duplicitur. Vno modo, vt iure alieno hoc faciat: & hoc est sine sacramento per commissionem Papae. Alio modo, vt iure suo, & hoc est per sacra mentum epatus. Vel si diceretur, quod ordinatus in sacerdotem per calicis traditionem, omnibus aliis amissis ex commissione Papae posset inungere, sed non absoluere: nisi per sacramentalem manus impositionem: sic & saterdos ea, quae sunt minora, potest ex commissione, sed maidra non nisi persacramentum fit epus: nec Papa posset committere consecrationem ipsi simplici sacerdo ti, minus quam ordinationem subdiaconi: cum consecratio episcopi sit partialis ordinatio sacerdotis, licet minus di gna pare quicquid fit dictum dist. 7.

Quantum ad tertium, de illo. scilicet qui resignauit epatui, dicendum, quod qui renunciauit loco: sed non dignitati rogatu episcopi potest omnes ordines: minores autem sine rogatu: his qui olim erant sibi subditi, potest licite conferre, vt innuit Hostien. Qui autem renunciauit vtrique , non debet ordinare ad maiores sine licentia Papae: sed minores potest de licentia episcopi extrade ordinatis ab eo qui renunciauit episcopi. c. 1.

sed contra illam distinctionem videtur esse ius nouum de tempori. ordi. c. 1. lib. 6. vbi dicitur, quod indistincte est suspensus perpetuo, qui ordinatus est ab alieno epraeo fine licentia proprij. Iste autem, qui resignauit statui tantum, vel vtrique, vel est de positus ab altero, vel vtroque, non habet aliquem subditum. ergo cuicunque conferat ordinem minorem sine rogatu proprij episcopi, videi non conferre exequutionem, licet conferat characterem, sicut etiam degradatus, quia cum sit vnus, & idem character sacerdotalis, & epalis, sicut primus est indelebilis, propter quod sacerdos degradatus potest conficere: ita & scd'a, propter quod degradatus, & praecisus epraes potest ordinare sacerdotem, & epraem verum: sed promptum est iura iuribus concordare: vno modo quamuis nouum loquitur tantum de maioribus ordinibus.

sed contra hoc est, quia etiam tonsuram iure nouo non licet dare, nisi subdito, & multominus aliquem ordinem.

Vel potest dici, quod loquitur de epraeo simpliciter alieno: hic autem non est simpliciter alienus illis, qui solebant esse subditi.

sed nec istud valet: quia translatus ad aliam sedem non minus erraret, si antiquitus sibi subditos ordinaret, quam si penitus extraneos: vnde videt melius, quod illud sit correctum: & similiter quantum ad alium casum: quia qui vtrique resignauerit, non debet in Pontificalibus celebrare. ergo nec etiam minores ordines cuiuscunque rogatu conferre, qui aliter conferri non dicunt.

Ad primum argumentum dicendum, quod epraes quantuncumque malus, haereticus, praecisus, & degradatus: continuatur, vel coniungitur in administratione sacramentorum Christo, vt principali agenti, ratione potestatis ministerialis: quam accepit in consecratione, & ratlone fidei ecclesiae si intendat facere, quod facit ecclesia, quamuis id valere non credat.

Ad secundum dicendum est, quod non est simile de ordinatione, & absolutione a peccatis: quia sicut dicunt quidam, in absolutione non est alius effectus, quam remissio peccatorum, quae fit per gratiam, & quia subiiciens se scienter haeretico peccat, & non est capax gratiae. & ideo non potest absolui abeo. In ordine vero primus effectus est po testas ordinis, secundarius vero est gratia. scienter ergoordinatus ab haeretico, vel praeciso non suscipit gratia propter dictam causam, recipit tamen characterem, vel potestatem ordinis. sed quod dicunt de subiiciente se haeretico scienter verum est, & idem etiam est, si lgnoranter ex quo est ab ecclesia praecisus, imo eo ipso, quod est hareticus aliquo facto exteriori: quia sic est excommunicatus, & pee consequens non habet exaequutionem iurisdictionis, quae requirit adabsolutionem. si est publice excommunicatus: vnde sacut non sacerdos non, potest absoluere propter defectum urdinis, sic nec excommonicatus, propter defectum iurisdictionis, per quomodo est sibi materia subiecta. scilicet peccator subditus. Ecclesia enim voluntariam iurisdictionem potest auferre, cd in hoc, quod homo alicui se subiicit, intelligatur semper authoritas superioris excepta, in cuius praeiudicium non potest se subdere alicui de nouo. Cum igitur Christus a principio omnes subiecerit l'etro dicens: Tibi dabo claues. Et super hanc petram. Et pasce ouos meas &c. contra inhibitionem Petri nullus potest se sub dere alterl. Cum ergo omnis homo subdat alteri, vel sua sponte, vel ex ordinatione ecclesiae, vtramque subiectionem potest oc clesia tollere. Et ga ex natura absolutionis est, vt absol- uendus sit subditus iudiciuliter. ideo nisi sit subditus nulla est absolutio: sed homo potest dare potestatem etlam non subdito, sed non potest eum cogere ad recipiendum, ecclesia non potest facere, quin aliquis possit ordinare alienum, quod est dare potestatem volenti: quia character est potestas. sed potest facere, quod non possit absoluere etiam ignorantem: quia licet omne agens requirat subiectionem materiae, non tamen subiectionem iurisdictionis, aut dumij: sicut non oportet, quod hostla, vel calix, quam vult consecrare sacerdos, vel episcopus sit sua, vel suus. Nec similiter de illo, quem debet ordiuare: quia non habet eum ligare, nec sibi aliquid imponere: sed qui absoluit, habet ligare, & poenitetiam imponere, quod non potest, nisi subdito quo ad iurisdictionem. ideo &c. Vnde si est haereticus, vel excommunicatus, vel suspensus refert: quia aut iste scienter ab illo recipit, & sic perfectionem suam propter fictionem non recipit gratiam, & propter illius suspensionem non recipit exequutionem. Et idem si sit crassa ignorantia, & supina. si autem iste probabiliter ignorabat, & in nulla culpa fuit, recipit non solum characterem, sed etiam gratiam: quia obicem non posuit, qui fictus non accessit. sed si ille erat publice suspensus, quod tamen ille, qui de. nouo venit, potuit probabiliter ignorare, tunc non recipit exequutionem, sed potest cum eo per episcopum dispensari, sicut in ordinato a deposito. de ordi. ab eo, qui renun. episcopis. c. fi. aut occulte, & tunc recipit sine dispensatione exequutionem.

Ad tertium dicendum, quod licet ecclesia ab haereticis consecrata sit reconsecranda, & omnis consecratio, quae non est sacramentum: quia in his totaliter voluit, & potuit ecclesia eis auferre potestatent vnde nec oleum ad infirmos, nec chrisma possunt conficere, sed ordines veros conferunt, & similiter episcopatum: quia est vera pars sacramenti, cuius ministrum ecclesia non potest impedire. ideo verus opiscopus est ab eis consecratus: tamen vt saepe dictam est, haetetici praecisi non possunt absoluere, quia ret,uiritsubdi tus, & contra voluntatem Petri de hoc, quod homo est ei subditos, non potest alteri se subdere, licet iurisdictio, quae in foro poenitentiae requiritur, sit spiritualis voluntaria. In articulo autem mortis potest absoluere excommunicatus, vt dictum est supra dist. proxima, sed non haereticus: quia quiscienter se ei subderet illi, qui magis vellet exccrare, quam soluere fictus esset, sed si nulla fictio ex parte morientis interuenerit: puta, quia nesciret ipsum haereticum, vel si sciret in nullo ei assentire vellet, sed sacramentum necessitatis ab eo reciperet, cim detestatione hae resis, videretur vera absolutio, sicut a simplici excommunicato facta: nec esset necesse coualescenti iterum confiteri: quod quidem certum est in casu ignorantiae. Nam de manu haeretiei licet in necessitate recipere baptismum, sed non conionem, nec peransequens, vt dicunt quidam poenitentiam: quia poenitentia, & viaticum in morte pari passu currunt. de poe. Quod in te. sed. bene verum est, quod eui cdnceditur viaticum, & puia, sine qua non digne sumitur, sed non econuerso: quia solenniter poenitenti, & interdicto poenitentia omni tempore conceditur, non autem cucharistia, quia semper dicitur: Crede, & manducasti. Et sufficit spiritualis manducatio ad salutem. Et licet similiter fufficiat contritio: nihilominus, quia nescit homo, an amore, an odio dignus sit: vbi scit fe attritum, nescit tamen se contritum, & nisi absoluatur, vt vi clauium absoluens imperfectum perficlat, est io periculor vnde quasi sacramentum necessitatis videtur, quod licite posset ab haeretico tunc recipi, vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1