Quaestio 2
Quaestio 2
de tempore ordinandorum, et in speciali causa quaeritur, utrum curatus teneatur infra annum ad sacerdotium promoueri
SECVNDO quaeritur de tempore ordinandorum, & in speciali causa quaeritur, vtrum curatus teneatur infra annum ad sacerdotium promoueri. Et videtur quod sic. Alioquin ipso iure vacat beneficium. de elec. c. Licet canon. Iib. 6.
Respondeo, hic videnda sunt quinque. Primo est de necessitate ad ordines. secundo, de tempore ordinandorum. Tertio, de tempore ipsorum ordinum inse. Quarto, de aetate beneficiatorum. Quinto, de tempore, infra quod curatus debet ordinari.
Quantum ad primum sunt tres conclusiones. Prima de coactione facti, vbi sciendum, quod de necessitate absoluta nullus ad ordinem cogi potest, sicut nec ad baptismum: & si omnino inuitus ordinetur, nihil recipit de baptismo. c. Maiori. sed voluntate conditio nata aliquis cogi pont: & sic metu consentiens est, recipit characterem, quia coacta voluntas, voluntas est, sed non gratiam: quia fictus est, cum sit inuoluntarius, & per consequens etiam indeuote accedit: sed exequutionem recipit: nisi aliud impediat: quia non est ius aliquod, quod ipsum suspendat. Neutro autem modo ad suscipiendu aliquod sacramentum aliqs est cogendus in se, licet in suis filiis ad suscipiendum baptismum cogendi essent a principibus mali Christani, vel hae retici, vt suos filios, quos occultant, traderent ecclesiae baptizandos, sicut cum vi armorum Macchabaei pueros circumcidebant, forte inuitis non solum gentilibus, sed patribus, qui sibi praeputia fecerant ad ritum gentilium transeuntes.
secunda conclusio est de coactione conditionata per poenam iuris inferendam propter ecclesiae necessitatem. Vbi videt, quod cum ad bonum regimen ecclesiae magis sit obediendum praesidenti in spiritualibus, quantum ad bonum regimen: in temporalibus praesidenti in eis: & sic cum vtilitas publica praeferenda sit priuatae, sicut aliquis cogitur suscipere tutelam, vel curam pupilli, vel adulti furiosi, vel prodigi: quia hoc reipublicae interest: multo magis officium iudicandi in republica debet esse necessarium: vt puta, quod sit praeposi tus, vel balliuus, si res publica indigeat, pro cuius salute bonus ciuis debet etiam se morti exponere: sicut natura brachium opponit pro corpore: multomagis si ecclesia indiget tali, quod sit curatus, vel epraes, potest ad hoc per superiorem cogi per praeceptum, & excommunicationem: sicut aliqui haeremitae per epos sunt compulsi, & tenent obedire: quia secundum Gregoriu summum pastorem conuincitur non amare qui eius gregem renuit pascere, qui dicit: Pasce oues meas, & pasce agnos meos.
Tertia conclusio est de coactione conditionata, & consequutiua per priuationem a beneficio per sniam hominis, nisi excepto eo, quod postea de simplici curato dicet.
sciendum, quod si aliquis habeat beneficium requirens ordinem de iure, vel consuetudine, monendus est, vt se faciat promoueri, sicut beneficium requirit, puta, si archidiaconus est ad diaconatum: si decanus abbas, & huiusmodi: aut praebenda, quae sit sacerdotalis, ad prei byteratum. Quod si monitus canonice infra debitum tempus non fecerit, iusto impedito cessante, beneficio priuandus est. de elec Cum in cunctis. excepto eo, quod ibi de epo dicit. si autem habet impedimentum aut temporale, aut perpetuum. si temporale puta infirmus, quandiu durat, est excusatus, illo cessante idem, quod prius. si autem habet impedimentum perpetuum, aut praecessit collationem benefi cij, & fuit tale, quod non est sibi ius acquisitum: & tunc siue sciuit, siue ignorauit, priuandus est de facto, sicut de facto tenet: puta, quia homicida, vel illegitimus, & nesciebat, vel aliquid huiusmodi. si aute fuit tale impedimentum, quod ius fuit sib i acquisitum, si sciuit, & tacuit, debet auferri, tanquam ab in digno, si ignorauit idem, ac si superuenisset: quia bona fide, & iusto titulo adeptus, sine culpa sua priuari non debet. si autem superuenit sine culpa sua: quia mutilatus fuit in naso, vel oculo, aut factus leprosus, afflictio non est danda afflicto: & tunc non debet priuari, sed de reditibus vicarius sustentari, vel alius assignari: & ipse de reditibus ipsis sustentari. si autem culpa sua: vt quia se castrauit, vt Ori genes, vel culpa sua depraehensus in stupro castratus fuit, debet priuari: quia damnum, quod quis culpa sentit, sentire non videt. sic intelliguntur iura de corpore vitiatis, & de clerico aegrotante per totum.
Quantum ad secundum. scilicet de tempore ordinandorum, sunt sex conclusiones. Prima, quod a se ptemnio, & supram potest dari corona: qui vero ante eam confert per annum est suspensus a collatione tonsurae. de tem. ordi. ca. vl. li. vi. quicumque sit ille, qui potest coronam dare, nisi forte religionem intraret, vt ibi dicit. Infans enim, qui ibi ponit septem annorum intelligitur. C. de iure deli. l. si infanti.
secunda est de minoribusordinibus, qui dari non debent, nisi iam habenti vsum rationis circa nouem, vel decem annos: sed non oportet, quod sit pubes, quia non est hoc praeiudicium voti castitatis: & pari passu currunt minores ordines, & beneficium simplex. de filiis presbyterorum. c. 1. lib. 6. Illud autem conferri potest pupillo, vt statim dicetur.
Tertia est de subdiaconatu, qui non debet conferri ni si puberi in. 14 anno existenti: quia per votum continentiae ob ligat: vnde debet esse tam firmae aetatis, quasi deberet contrahere: quia contraria nata sunt fieri circa idem. Puberes autem sunt apti ad vota, & ad iuramenta, & non pupilli. C. si aduersus rem. Auth. sacramenta.
Sexta est de epatu, quod episcopus non debet ordinari ante. 30. annum. Et qui dem subdiaconus olim ante. 20. annum ordinari non debebat. 28. dist. de his. 77. di. c. In singulis. &. c. Quicumq. &. c. subdiaconus. sed hodie sufficit, quod habeat. 14. annos vt in vlt. c. huius di. dicitur. Olim etiandiaconus non ante 25. annum: nec presbyter ante. 30. vt hic dicit. &. 77. dist. Placuit. & dictis c. sed hodie sufficit in sacerdote non epo quod habeant. 25. & pari ratione in diacono, quod habeat. 20. de elec. cum in cunctis. sed in epo oportet, quod peregerit, in aliis sufficit attigisse. sed de ordinato in diaconum in. 13. anno dicitur, extra de tem, ordi. c. vlti. Non est compos, quod epraes debet suspendi a collatione omnium ordinum: & ordina tus ibi suspenditur videlicet ad debitam aetatē.
Quantum ad tertium. scilicet de temporibus ordinum sunt quinque conclufiones. Prima de corona, quae omni die dari pont: quia non est prohibitum, & nihilominus omnis ordo etiam extra tempus collatus charactorem imprimit. de tem. ordi. cap. Consultum.
secunda conclusio est de minoribus ordinibus, qui possunt dari diebus Dominicis, & festis praecipuis, & multo magis illis temporibus, quibus masores ordines: & omnes quatuor simul vna die possunt suscipi, de tempore ordi. c. 1. vbi etiam dicit, quod Dominicis diebus possunt virgines consecrari, de diebusfestiuis. e tit. c. de eo.
Tertia conclusio est de sacramentis ordinibus, qui non possunt dari nisi in sabbatis quatuor temporum, & in vigilia Paschae, & Dominica in Passione: non autem in vigilia Pentecostes, net in quibuscunque festis, nisi quod Papa subdiaconos facit in diebus Dominicis, de tempori: ordi. c. 1. &. 2.
Quarta conclufio est de simultate ordinum, quia non debent dari duo ordines sacri simul, nec aliquis sacer, cum non sacro, nec vnus sacer vno die, & alius in alio. s in crastino etiam continuato ieiunio: licet continuato ieiunio sabbato ordi natus, in saterdotem sequenti die Dominica posait consecrari in episcopum dictotit. c. Ac literas. &. c. Dilecti filij. ordinatus autem extra tempus debitum recipit characterem: sed non exequutionem secundum quosdam, sed magis videtur suspendendus, quae suspensus. extra. e. corsultu. Non debet autem ordina tus in subdiaconum a Papa subordinari ab inferiori, nisi- de licentia Papae. extra. eod. titu. Cum in distribuendis.
Quinta conclusio est de consecratione episcopi, quae debet semper esse in die Dominica: minores autem ordines qum conferuntur extra tempus maiorum ordinum, debent conferri pau cis, puta duobus, vel tribus, & non multis simul, sicut fit am sabbatis orationum, vt innuitur. extra e. De eo. Dedicatio autem ecclesiae omni die fieri potest, sicut de consuetudine patet.
Quantum ad quartum. scilicet de tempore beneficiandorum sunt tres conclusiones. Prima de simplici beneficio. si enim sit simpler beneficium, sufficit, quod sit maior septennio: quia pupillus potest esse canonicus etiam in ecclesia cathedrali, licet non habeat vocem in electione, de elec. c. Ex eo. lib. 6. tum quamuis iure humano non irritetur talis collatio: tamen iure diuino illicitum est dare talia beneficia talibus: nisi quando alij non inueniuntur: quia contra iustitiandistributiuam est, si datur minus digno, quamuis autem iste puer non sit in dignus positiue propter defectum vitae, quia est innocens, respectu tamen illius est indignus, qui habet vitam, & scientiam, quae statim potest prodesse ecclesiae. Et ideo iste est indignus quia, alius est dignior: vnde contento meliore, sanctiore, iustiore, dare alteri est graue peccatum, vt dicit Aug. super Ia co. 2.
secunda conclusio est de dignitate non habente curam animarum, in qua potest epraes dispensare cum illo, qui compleuit. 20. annum, de aeta. & quali. c. 1. lib. 6. Et sic etiam archidiaconatus potest dari tali: quia non habet curam animarum in foro poenitentiae, vt oporteat esse sacerdotem, qui requirit. 25. annos, sed solum in exteriori foro, & oportet eum am̃ esse diaconum, ad quod sufficiunt. 20. anni: vt sit minus, quam sacerdos. sed quamuis alias minor. 25. annis: non debeat iudex esse: gotest tamen esse archidiaconus, quod est esse iudicem de consuetudine: vnde dicendum, quod hoc non est de de iure communi, sed de dispensatione opi a Papa permissa.
Tertia conclusio est de cura animarum, ad quam debet habere homo. 25. annos: sed ad epatum. 30. vt dictum est. In prima autem non potest epraes dispensare, sed est ipso iure nulla collatio parochiae facta illi, qui non attingit 25. annum: imo etiam commenda ecclesiae facta non habenti illam aetatem. de elec. c. Licet canon. 6. decernentes. &. c. se. Papa vero licet posiit dispensare, non tamen intendit, nisi exprimat: vnde qui impetrauit beneficium, cum cura, vel sine cura, nisi tempore rescripti haberet. 25. annos, non potest sibi prouideri de beneficio cum cura: de rescript. c. si co tempore. Contingit autem cum quidam per tale rescriptum per duos annos beneficium cum cura recepisset, obiectum esse sibi, quod non habuisset aetatem legitimam, & testibus hinc inde productis, iudex pronunciauit ipsum aetatem legitimam habuisse. Respondi in dubio standum esse sniae: & ex quo non est certum de opposito, debet praesumere, quod testes non peierauerunt amore eius, nec iudex male iudicauit. si autem non potest conscientiam deponere, quin tempore rescripti fuerit minor annis, tenetur resignare: quia conscientia dictat nullum ius sibi quaesitum esse.
Quantum ad quintum de tempore. scilicet infra, quod curatus debet ordinari, sunt tres conclusiones. Prima, quod iure nouo potest per epraem cum curatis dispensari, vt literarum studio insistens infra annum non teneat, nisi ad subdiaconatum promoueri: sed post septennium infra annum debet quilibet ad sacerdotium promo ueri: ita quod primo anno fuerit ordinatus in subdiaconum: & infra octauum in sacerdotem, epraeo sic dispensante vacat ipso iure ecclesia: sed etiam nisi epraes cum eo dispensaret, vel si dispensaretur, & ille literarum studio non insisteret, cum aliter epraes non habeat potestatem dispensandi, teneret infra an num ordinari in totum: alias ipso iure est priuatus. de elec. Cum ex eo. lib. 6.
secunda conclusio est, quod quamuis transeat tantum de illo tempore, quod illo anno, quo debet non possit fieri subdiaconus, vel sacerdos: non tamen vacat vsque anno elapso, & facere fructus suds, si habuit a principio intentionem ordinandi: alias non nisi mutato proposito se se cerit ordinari. Et qui scienter sic affecto dedit, tenetur ecclesiam seruare indemnem. Annus autem pro subdiaconatu, vel sacerdotio non currit, nisi a tempore, quo fult in possessio ne pacifica, vel per eum stetit, ex tunc etiam est annus vtilis: quia non currit nisi iusto impedimento cessante. Non potest autem sibi conferri ecclesia sic vacans illa vice. i. illa vacatione. si enim det alicui non acceptanti, adhuc vacat prima vice vacandi, & sic enim non potest conferri prima vice. similiter si faciat illi dari, qui statim renunciauit in fraudem, sic licet secundo vacet isto resignante non valet quo ad Deum: sed si bona fide alteri collata, illo mortuo, vel deposito, aut renunciante, vacauerit secundo: tunc potest ei conferri: quia non est prohibitum. de elec. c. commissa. lib. 6.
Tertia conclusio est, de cura non simplici in ecclesiis collegiatis, sicut sunt decani in collegiis: priores, & abbates in conuentibus, quod isti non ligantur isto statuto. de clec. c. statutum. lib. 6. quia non erit tantum periculum, si isti non sunt sacerdotes: quia multi sunt in collegiis sacaeedotes, qui ex concessione istius curati non sacerdotis facerent, quod ille faceret. Non sic autem in simplici cura sunt parochiani sacerdotes, qui possint ecclesiastica sacramenta ministrare: propter quod fuit magis necessarium ibi poenam apponere: quamuis isti curati arceantur magis ab audiendo leges, vel physicam, quam simplices curati. extra ne cle. vel mona. c. i. quia sunt quasi religiosi, qui sic viuunt in coni, & si non quo ad victum, & vestitum, saltem quo ad Dei cultum, & seruitium. Collegium vero hic large accipit, etlam pro plebania sub se capellas habente, in qua sunt sacerdotes, per quos poterit suppleri, vt dictum est.
Ad argumentum in contrarium responsum est, sed iuxta hoc de facto pendet talis casus: Canonsci ordinauerunt, quod essent quaedam capellaniae, quas qui haberent, facerent se ordinari infra annum: postea cuidam ex ipsis vna collata, ipse interpellauit epraem, vt se ordinaret, vel ad alium remitteret, qui neutrum facere voluit dicens, ipsum cum omnibus canonicis esse excommunicatum: cum econuer so canonici reputarent epraem excommunicatum: anno elapso, canonici dicunt istum qpellam suam perdidisse: alius allegat impossibilitatem, quaeritur quid iuris. Dicendum, quod non est priuatus ipso iure: quia Decretalis, quae priuat non ordinatum, loquit de curato, vel alio, qui ex statuto iuris, non hominis debet ordinari, sed per sententiam esset priuandus, nisi iustam caosam habuisset: videtur autem iustam causam habuisse. Nec obstat, quod non appellauit, quia nec tenebatur liti gare, nec ad superiorem recurrere: quia nec superior poterat ordinare, nec licentiare, nec etiam videtur, quod ad Papam tenere t ire: cum forte reditus ad tot expensas non sufficerent, nec cogitur propriis stipendiis militare.
On this page