Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

de impedimento ordinis

QVAESTIO TERTIA.

De impedimentis ordinis.

Ioom. 4. distin. 25. q. 2.

QVAERITVR tertio de impedimento ordinis. Et videtur, quod ordo non debeat habere impedimentum: quia in entibus illa, quae sunt maioris dignitatis, sunt minoris impedimenti, vt corpora coelestia: sed ordo, inter caetera sacramenta post eucharistiam, est maioris dignitatis. ergo &c.

Contra impedimenta, quae iura ponunt.

Respondeo, tria sunt hic videnda. Primo, de impedimento naturae. secundo, de impedimento fortunae. Tertio, de impedimento maculae.

Quantum ad primum de impedimento naturae, sunttres conclusiones. Prima, quod mulier non potest ordinari, nec de iure, nec de facto, etiam Papa dispensante, qui non potest mutare materiam sacri, posset sibi dare coronam: quia id est positiuum. Omnis autem ordo est sacramentum, & non tantum sacramentale. Vnde si vera esset opinio dicentium, quod omnes ordines praeter sacerdotium essent solum sacramentalia, & dispositiue non essentialiter ad sacramenta pertinentia, videret Papa posse & formam, & materiam, & suscipientem mutare, sicut potest in aliis sacramentalibus, vt in catechismo, & exorcismo: nisi quis dicat, quod non est simile: quia ista sacramentalia sunt a Deo instituta, & non illa. Est igitur sexus virilis de necessitate sacramenti, cuius causa principalis est institutio Christi, tam quo ad ministrantes, quam quo ad suscipientes. Christus autem non ordinauit nisi tantum viros in coena, quando potestatem consecrandi eis tribuit, & post resurrectionem, quando spiritum sanctum eis dedit, dicens: Quorum remiseritis peccatam &c nec matrem suam, quamuis omnium mulierum sactissimam ad aliquem gradum ordinis promouerit. Apostolus etiam qui tradidit nobis, quod a Domino accepit, vt habetur. 1. ad Cor. 11. innuit mulieres non debere ordina ri, nec haberegradum doctrinae in ecclesia, qui competit ordinatis dicens. Mulierem in ecclesia loqui non permitto. Nec potest dici, quod illud solum sit ex ordinatione apostolorum, & non ex statuto Christi: quia offerre alicui sibi vtile ad salut, & concessum a Christo, non potest esse sine praeiudiciodiflaxime in rebus spiritualibus: sed dignitas ordinis vtilis est ad promotionem salutis in recte vtentibus. ergo si fuisset concessum a Christo, quod mulieres potuissent ordinari, non pero tuisset sine praeiudicio eis auferri. Tenendum est igitur, quod mulieres non possunt ordinari ex Christi institutione, nec praedicare, nec confessiones audire, etiam abbatissae. de poe. & re. c. Noua. Ratio autem congruentiae est: quia per ordinem aliquis ponitur in gradu excellentiae, super alios non ordinatos: sed talis gradus non competit mulieribus super viros: sed potius status subiectionis, propter infirmitatem corporis, & imperfectionem rationis: propter illud Gene. 3. sub viri potestate eris. ergo &c. sic ergo sexus mulieris impedit susceptionem ordinis: quia oppositum est de necessitate sacri. Nec est simile de ordine, & aliis sacramentis: potissime quo ad mulieres: quia alia sacramenta ordinam contra defectum conem viris, & mulieribus, vt baptismus, eucharistia, poenitentia, extrema vnctio, vel ad actum conem vtrisque, vt confirmatio, qua ordinatur ad confessionem fidei, ad quem ordinentur tam viri, um mulieres. sacim ante ordinis consistit in gradu excessentiae super alios: & doctrinc, quae no competit musieribus, vt dictu est. Nec obstat, quod dicit. 27. q. 1. Diaconissa. nec. 33. dist. c Presbyter. quia canones vocant diaconissam non ab ordine diaconatus: sed a benedictione, qua competiteis legere homelias in matutinis: non autem Euangelium in missa, vel ministrare circa altare in missa, vt diacono conuenit: presbyterissam vero vocat canon viduam, quae habet custodire res ecclesiae, sicut apparet ex sequem. c. si mulieres. seu presbyterissa vxor sacerdotis Graeci, vel hebdomaria, quae dicit orationes.

secunda conclusio est, quod Hermaphroditus ordinari non debet: cum sit monstrum in natura, & corpore vitiatus, & est opprobrium clero, & propter periculum: quia nescii, vtrum sit vir, aut mulier. Oportet tamen, quod sit alterum tantum, quia in praelatis possunt communiungi vis masculina, & foeminina perfecte: sed nunquam in animalibus perfectis, & maxime hominibus. si ergo sexus virilis praeualet, est homo, & non mulier: & sic potest ordinari, sed non debet: si autem econuerso, sic est mulier, & sic nec de facto ordinari potest. ff. de sta. ho. l. cum Hermaphroditum.

Tertia conclusio est, quod aetas impedit: quia non debet quis ordinari nisi temporibus supradictis. Aetas lgitur puerilis impedit a susceptione maiorum ordinum: quia oppositum est de necessitate praecepti, sed non a susceptione minorum, nisi de congruitate tantum. Ratio primi est, quia maioribus ordinibus est annexum votum continentiae ex statuto ecclesiae: sed ad id nullus potest se obligare, nisi habens vsum rationis, & discretionis: igitur nullus debes secundum statutum ecclesiae ad maiores ordines promoueri ante annos discretionis. Ratio secundi est, quia congruum est, vt nulli detur gradus, cuius actum exercere non potest: sed actus quorumcunque ordinum etiam minorum non potest debite exerceri, nisi ab habentibus vsum rationis, & discretionis. ergo non est congruum, quod ante hoc tempus aliqui promoueantur, etiam ad minores ordines: nisi forte adsit necessitas, & spes profectus. Veruntamen aetas puerilis non impedit a susceptione ordinum, quantum est ex necestitate sacramenti, vt videtur quibusdam: quia aliquis potest habere potestatem, cuius non habet vsum. & ideo licet pueri carentes vsu rationis non possint habere executionem ordinum: possunt tamen potestatem recipere, & processu temporis actus eorum exercere.

sed contra hoc arguunt quidam probabiliter, & subtiliter, si per paruulos intelliguntur pueri, qui omnino carent vsu rationis. Primo, quia satis videtur absurdum, quod talis paruulus possit sacerdos fieri, vel episcopus ordinari. secundo, quia ad susceptionem cuiuslibet sacri requirit intentio suscipiendi propria, si sit adultus, vel interpretatiua, si sit paruulus: sed in paruulo si ordinei de sacramento non potest esse propria voluntas suscipiendi ordinem, cum non habeat vsum rationis: nec interpretatiua: quia licet voluntas parentum, vel eorum qui vicem gerunt parentum, possit esse voluntas interpretatiua paruulorum, quantum ad ea, quae sunt de necessitate salutis paruulorum corporalis, vel spiritualis, propter quod intentio parentum eos offerentium ad baptismum, sufficit ad susceptio nem baptismi salutaris: tamen voluntas parentum non videtur sufficere ad hoc, quod suscipiant ordinis sarim, quod non est de necessitate salutis, sed est supererogationis, & constituit in gradu dignitatis: quia quo ad hoc non bene patet, quomodo voluntas parentum sit interpretatiua paruulorum: cum paruuli licite possint talibus dissentire, postquam ad annos discretionis peruenerint. Et iterum quia baptismus ordinatur ad deletionem peccati originalis, quod contrahit paruulus ex actu parentum: congruum est, quod voluntas parentum sufficiat eis ad suscipiendum baptismum: sed haec causa in aliis sacramentis non habet locum.

sed licet ista sint probabiliter dicta: conis tamen opinio Theo. & Canonistarum est in contrarium. potest ergo dici, quod pueri non deberent ordinari. Iq. I. c Pueri. si tamen puer ordinarei, valeret quo ad characterem, dum tamen haberet vsum rationis. si vero vsu rationis careret, puta, quia est puer in cunis, illo casu, in quo baptitari non posset, puta inuitis parentibus gentilibus non posset ordinari, sicut nec baptizari: quia nisi prius reciperet baptismum, non reciperet ordinem. sed suppositoquod puer esset baptizatus, si parentes nostae oramani, quem volunt baptizari, adhuc non puto, quod posset ordinari: quia plus iuris habent parentes impediendo puerum ab his, quae non sunt necessaria ad salutem, quam in necessariis. si ergo in uitis parentibus non potest puer baptizari, quod est necessarium ad salutem: multominus ordinari, quod non est necessarium. si dicat, quod non est simile, quia ex quo baptizatus est ecclesiae subditus est: quae potest de eo in spiritualibus facere, quod vult, & auferre parentibus, si in haeresi vellent eum nutrire, non valet: quia haec non sic potest esse iusta causa au ferendi parentibus. sed quid si consentientibus parentibus ordinet. De epatu quidem quo ad obligationem, quae fit per assensum, & acceptationem, quae dicit sponsus ecclesiae: certum est, quod non est sponsus quousque habens vsum rationis assentiat, nec est curatus, nec abbat, nec prior, nec huiusmodi: quia quamuis iure ciuili legatum acquirat ignoranti: tamen iure canonico nullum beneficium ecclesiasticum acquirit homini quousque assentiat. Vnde de praeben. c. si tibi absenti. lib. 6. dicit, quod quando absenti beneficium conferi, quousque ratum habeat sibi nullum ius acquirit: licet epraes dare non possit in- terim alicui: multo magis in beneficio habente curam ani marum: quia nisi ex suo consensu nemo obligatur ad illud. sed de ipsa consecratione in epraem videt idem, quod de caeteris ordinibus: quod. scilicet parentibus consentientibus, vel ipsis non extantibus, de voluntate illorum, qui sunt loco parentum si ordinaret, reciperet characterem.

Ad primum argumentum istorum potest responderi ad maiorem, quod requirit voluntas suscipiendi expressa, vel interpretatiua, potest negari in paruulo: quia vbi non esset parens in mundo, nec nisi par nulus, & alius, nec pater, nec mater, adhuc posset paruulum baptizare, & sic ex parte baptizati nulla intentio, nulla volutas cocurreret, & sufficeret sola volutas conferentis sacramentum, ita & in proposito: sed in illo, qui habet vsum rationis, qui iam sibi a domino commissus est, propria voluntas requirit In paruulo autem, quem adhuc Deus in manu consilij fo reliquit, nulla voluntas requirit. potest etiam dici ad minorem, quod voluntas parentum est etiam voluntas filij, non solum in his, quae sunt necessitatis salutis, sed etiam In aliis: vnde voluntate parentis offerentis potest paruulus confirmari: quia & paruulis Christus manus imponebat benedicens, & de voluntate patris potest acquiri paruulo, sicut per tutorem.

Ad illud, quod puer potest postea licite resilire, & dissenti re. si pater, aut mater pro ipso fecerunt votum, verum est: vnde etiam ordinatus in sacerdotem in cunis, veniens ad annos discretionis non tenet continere, sed verus sacerdos existens poterit contrahere, quia non potuit nescius obligari.

Quod dicunt, quod ideo in baptismo sufficit voluntas parentum: quia ordinatur ad deletionem peccati a parentibus contracti: dicendum, quod imo sufficit voluntas tutorum in defectu parentis: sed etiam solius baptizantis, vbi alius non apparet: & tamen a tutoribus puer illud peccatum non contraxit: imo certum est, quod sufficit voluntas proximorum parentum, a quibus nullum peccatum contraxit, nec forte etia ipsum originale. si dicatur, ducatus minus con nenit pueris, quam mulieribus: quia nihil habent de vsu rationis, & minus roboris: igitur si mulier non potest ordinari etiam de facto, nec puer.

solutio, non est simile, quia principatus minus conuenit pueris actu, sed plus aptitudine.

Quantum ad secundum. scilicet quantum ad impedimentum fortunae. scilicet homicidium, sunt tres conclusiones Prima, quid per homicidium intelligit. Et quidem prout causat irregularitatem, requirit mortem hominis, vel mutilationem: & tantum valet mutilatio, quantum occisio. de cle. percus. c. 1. 55. dist. c. vlt. Dicitur autem Mors hominis habentis animam rationalem, sine qua non est homo, propter quod occidens in ventre foetum ante animationem istam, vel suspendens iam mortuum cadauer, aut mutilans, non est irregularis. Dicit autem mutilatio membrorum proprie dictorum, quae amputata non crescunt: secus de aliis, vt si capillos raserit, vel vngues sciderit: imo etiam si talia auulserit: ideo de his non intelligitur, sed de aliis: non solum de membris principalibus: quia non solum si pedem, aut manum amputa uerit: imo etiam si digitum, vel articulunt nec solum totum digitum, vel oculum, aut nasum: sed si partem notabilem, quae redire non possit, siue sibi, siue alij amputauerit. distin. 55. si quis semetipsum. c. Qui partem. Non sic autem, si pellem, vel carnem, quae redeunt per naturam quantumcunque etiam vulnerauerit, vel sanguinem fuderit: quia sanguis deperditus restituitur per naturam, non fit irregularis: aut etiam si sic in capite vulnera uerit: quod de osse capitis multum extractum fuerit: quia de membris exterioribus intelligitur, & poenae semper sunt restringendae.

secunda conclusio, quis est homicida in ista materia? Et dicendum, quod ille consilio, auxilio, facto, vel quocunque modo causae est causa homicidij: dum tamen reducatur ad genus causae efficientis. Vnde de cle. pug. in duello. cap. 2. dicitur homicidiu tam facto, quam praecepto, quam consilio, aut defensione, non est dubium perpetra ri. Vnde in eodem cap. sacerdos. qui posuit pugilem, qui reum ictibus mactauit, irregularis est, ac si per se fecisset. si autem se prohibente factum est, non est irregularis. de homici. cap. 1. Petrus diaconus. Item si solum modum finis est causa: vt puta: quia propter ipsum vindicandum interfectus est homo: ipso nec mandante, necratum habente irregularis non est symoniacus, id est, persymoniam promotus dicatur etiam qui ignorante ipso propter ipsum symonia contracta est. Est autem causa efficiens etiam qui non tangit: sed associans illum defendere paratus est si oportet: sicut Paulus seruans vestes lapidantium stephanum: sed in eius promotione dispensauit Christus, qui dixit: Vas electionis est mihi iste. & spiritus sanctus, qui dixit: segregate mihi Paulum, & Barnabam. Vnde de homi. c. sicut dignum. dicitur, constat illos non esse immunes a reatu homicidij, qui licet non occidunt, tamen occisoribus opem ferunt. si autem mors non sequat, nec mutilatio, quicquid fecerit, non est irregularis, quia lex promotionis factum requirit. Vnde iudex, notarius, & omnes huiusmodi, nisi sequatur mors, aut mutilatio, quicquid dixerint, vel scripserint in causa sanguinis, non sunt irregulares: sicut nec is, qui cum telo ambulauit, & vulnerauit, & fecit, quod potuit ad mortem, si non sit sequuta, quamuis quidam scribant conrarium de iudice, & alio, qui hoc facit ex officio: sed non est probabile, quod caeteris paribus plus incurrat irregularitatem innocens, quam delinquens, nisi vbi ratio, quae est in vno, cessat in alio: sicut est in bigamia, quae contrahitur ex actu matrimoniali non fornicario: sed clericus, qui in duello pugnauit licet non sit sequuta mors, nec mutilatio, est deponendus, nisi episcopus cumuo dispensaberit. similiter dicunt quidam elericum, qui fuit minister causae sanguinisesse irregularam: sed posse episcopum cum eo dispensare, nisi mor autem mutilatio fuerit subsequuta. 23. q. vlt. c. saepe. &. c. seq. sed istud non est verum, quia non inuenitur scriptum expresse, nec aliter est iudicanda irregularitas. Nec refert, vtrum paganum quis occideret, aut Christianum, quia ille homo est sicut iste. Vnde dicitur extra de homi. c. Petitio. Clerici contra saracenos pugnantes si de homicidio cuiusquam dubitant, a sacerdotio abstinebunt. dist. 50. Miros. Et propter hoc sunt irregulares, qui ligna subiiciunt haereticis conburendis: si illa ligna per sui com bustionem ad mortem aliquid agant, licet indulgentiam con sequant.

Tertia conclusio est ex his, quomodo contrahitur irregularitas propter homicidium. Et dicendum, quod tantum in duobus casibus. Primus est, quando aliquis est homicida ex scientia, id est, intentione, siue licite, siue illicite: vt patet in iudice: vnde ille, qui interficit hominem seipsum defendendo licite, sed ex intentione est irregularis. Non enim excusatur, quia licite fecit cum iudex lici te faciat: nec quia ex necessitate hoc fecit: quia maior est necessitas vitandi mortale, quam mortem, & vitandi mortem multorum, quam vnius, & damnum reip. quam vnius personae: iudex autem non potest vitare mortale, nec mortem multorum aliquando, nec damnum reip. nisi condemnet ad mortem istum publicum homicidam: & nihilominus fit irregularis. ergo multo magis iste, qui ob tutelam fui corporis hominem interse cit, ad quod non tenei. Et hoc verum est quantum ad promouendum vlteri': sed quantum ad ministrandum in susceptis, homi eidium ineuitabile non deiicit ab ordine, nec a beneficio: sicut deiicit homicidium ex officio: quia videtur abdicare clericum, qui ex proposito offin sanguinis suscipit: non sic autem, qui ex inopinato ad sui defensionem aggressorem interficit 50. di. De his clericis, pro quibus extra de homi. c. Interfecisti. 51. di. Aliquantos. Quod autem Petrus mutilans auriculam serui est promotus: Christus dispensauit, qui posted dixit sibi, Pasce oues meas: vel nondum erat prohibitio ecclesiae. Nec ob. quod Dauid vir sanguinum est prohibitus aedificare, quia etiam salomon vir sanguinum aedificauit: qui Ioab, & alios ad mortem condemnauit. Tunc etiam Finees occidendo sacerdotium promeruit: & Macchabaei bellatores fuerunt sacerdotes. De Dauid autem dictum est propter figuram, vel si tunc erat prohibitum, iudiciale fuit: & post mortem Christi non ligauit, nisi quam tum ecclesia hoc idem statuit dicente Apostolo. Non percussorem. secundus casus est, quando praeter intentionem aliquis casu occiditur, vel mutilatur, per culpam tamen suam, vtpote quia dabat operam rei illicitae: vt si vadens ad lupanat cum armis non intentione pugnandi, & prae ter intentionem bello orto, inde homicidium fecerit, vel huiusmodi, vel si non medicus de medicando se intromiserit, & mors sequuta fuerit, irregularis est. Item si dabat operam rei licitae, non tamen debitam diligentiam adhibuit: vt quia medicus aliquid de contingentibus omisit, vel si putator ex arbore ramum deiecit in publico nec clamauit, sed aliquem occidit irregularis est. Medicus vero, qui membrum amputat secundum regulas artis non videtur irregularis: quia hoc non est mutilare, sed corpus saluare. si autem praeter intentionem, & culpam mors, vel mutilatio accidat alterius, irregularitatem non incurrit. Vbi considerandum est, quod aliquid vni est culpa quod alteri non est. Vnde casus ponebat de puero, qui iaciens sagittam, ea inuersa casu praeter intentionem percussit in oculo socium retro stantem, & exoculauit: quod etiam fuit mirabile. Et dixi, quod dato, quod adultus fuisset irregularis ex illa exoculatione: quia raro sine eius culpa potuisset accidere, puer tamen non, quia in culpa non fuit: quia non tenebatur adhibere diligentiam, quam adhibere nesciebat: alias teneretur ad impossibile: ideo irregularis non est.

In casu autem dubij probabilis tenet quis abstinere, sicut in casu certi. sed vbi est conscientia irrationabiliter meticulosa, est deponenda, quod si non possit deponi, interim est a ministerio, & promotione cessandum, de tempori. or. ad Aures. 50. distin. de bis.

Quantum ad tertium, scilicet, de impedimento corporalis vitij: dicendum, quod impedit in tribus casibus. Primus, quando tale est vitium, quod causat periculum, quod sine periculo homo non potest actum ordinis exercere: vt si non possit facere fractionem, vel ita tremulus est manibus, quod non sine periculo effusionis sanguinis potest tenere calicem. secundus casus quando generatur scandalum: vt quia habet nasum amputatum, vel aliquid huiusmodi. Tertius est, quando perfa ctum, & culpam suam. Quod autem sanctus Marcus fertur sibi amputasse pollicem, vt sacerdotio reprobus haberetur: qui nihilominus postea fuit patriarcha Alexandrinus, fuit ex dispensatione spiritus sancti, vel Petri, qua erat Papa: & per consequens in omni tali defectu po terat dispensare: quia nec tantum erat amputatum, quin posset facere fractionem.

Ad argumentum dicendum, quod nobiliora in entibus sunt minoris impedibilitatis in se: sed sunt maximae impedibilitatis in participatio ne sui ab aliis, & in appropinquatione ad ipsa. Quae enim perfectiora sunt, illa sunt immediate propinqua, & participantia perfectissime, caetera vero remota: & similiter sacramentum ordinis non est in se impedibile, positis suis causis: sed perfectissimi debent esse, qui ei appropinquabant suscitando, vel exequendo: & ab hoc multipliciter impediuntur imperfecti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3