Quaestio 4
Quaestio 4
utrum Papa possit committere symoniam
QVARTO quaeritur, vtrum Papa possit committere symoniam. Et videtur quod non qa non minus est ipse dominus in spiritualibus, quam Imperator in temporalibus: sed plus cum Imperator non ita deponat principes ad libi tum, sicut Papa praelatos, sed quia omnia sunt principis: ipse non potest committere symoniam laicalem, quae punitur per legem Iuliam Ambitus. vnde dicit, quod lex Iulia Ambitus, cessat in vrbe. ff. ad. l. Iuliam Ambitus. l. vna. quia. scilicet dignitates vrbis conferunt per principem. ergo &c.
Contra, quia Papa erat Petrus, qui timuit symoniam incurrere, quando dixit symoni: Pecunia tua tecum sit in perditionem &c.
Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, de conclusionibus quas omnes concedunt. secundo, de distinctione, quam Iuristae ponunt de symoniacis. Tertio, de conclusione dubia.
Quantum ad primum sunt tres conclusiones. Prima conclusio est, quod Papa potest committere peccatum symoniae in generali: sicut quicunque alius inferior praelatus, quo ad culpam grauiorem. Quod quidam sic declarant, & bene. Omne peccatum est deuiatio ab aliqua lege naturali, vel diuina, vel humana recte posita. vnde Ambro. dicit, quod peccatum est dictum, concupitum, vel factum contra legem: quaecunque autem lex loquit his, qui sub lege sunt, loquit, vt dicit Ro. 3. Ex quo potest sic argui. Omnis homo faciens contra legem, cui subiectus est, peccat: sed omnis homo vendens spirituale pro temporali, peccat contra legem naturalem diuinam, cui omnes subiecti sunt tam Papa, quam alij. ergo talis peccat non nisi peccato symoniae. ideo &c. Maior patet ex his, quae dicta sunt: minor patebit ex his, quae dicent.
secunda conclusio est, quod Papa non potest committere symoniam quo ad poenam iuris positiui, cui non subest: vnde nec suspensionem, nec huiusmodi poenas iuris sustinet: sicut si percutiat clericum excommunicatus non est: quia princeps legibus solutus est. ff. de legibus. l. princeps.
Tertia conclusio est, quod ille, qui etiam a Papa emeret beneficium, vel ordinem etiam poenas iuris Canonici non incurreret: quia sicut posset dispensare in poenis iam incursis, ita quod non incurrantur: sic posset dare priuilegium alicui, quod percutiendo clericum non esset excommunicatus, licet non libenter faceret. quando autem dat pro pecunia, videi dispensare quod liceat retinere, sicut quando scienter det irregulari eo ipso dispensat cum eo: vnde qui habuit beneficium per symoniam in curia: si habet conscientiam, quod emanauit de conscientia Papae conferentis, poenitendo de peccato, non tenet resi gnare, sed potest retinere.
Quantum ad secundum, Primo, ponet illa vulgata distinctio Iuristarum. secundo, arguitur contra eam, sicutaliqui arguunt. Tertio, inquiret de dictis in reprobatione.
Quantum ad primum sciendum, quod quidam distinguunt, quod aliquid potest esfesymoniacum dupli citer. Vno modo de se, & ideo prohibet in iure. Alio modo ex sola iuris prohibitione. De se sunt symoniaca, quae prohibent vendi in nouo, vel veteri testamento, vt sacramenta: caetera vero sunt tantum symoniaca, quia prohibita. Et haec distinctio habei extra, de off. iudi. dele. c. Ex parte. in glo. or. & concordant Inno. & Host.
Quantum ad secundum dicunt quidam, quod distinctio non est vera, vt ponit secundo, quod potest es se vera in aliquo seusu. Primum probant quadrupliciter. Prima ratio est talis. Circa id, quod non est de se malum, nisi quia prohibiti, non conuenit peccare, nisi peccato simplicis in obedientiae: quia in talibus tota ratio pcti est ex transgressione prohibitionis. si ergo venditio simplicis beneficij non sit de se symoniaca: impossibile est, quod ex prohibitione iuris sit ibi, nisi sola inobedientia. secunda ratio est talis, symonia est venditio rei spiritualis protemporali: sed prohibitio iuris non mutat uaturas rerum, vt de temporali faciat spirituale, aut econuerso. ergo vbi non est symonia ex natura rei, non potest esse ex prohibitione iuris. Tertia est per exemplum, quia comedere pluries in die non est de se illicitum, sed ex prohibitione iuris quo ad dies ieiuniorum: sed non peccat tunc comedens pluries in die, nisi peccato solius inobedientiae. ergo &c. similiter quarto, mentiri iocose est peccatum veniale: si autem additur praeceptum praelati, nisi quis mentiatur:tunc mentiendo non additur simplici mendacio, nisi peccatum solius inobedientiae: & sic est omnibus, quod prohibitio hominis, vel iuris non addit, nisi peccatum simplicis inobedientiae.
secundo, colorant istam distinctionem, dicentes, quod quia ista distictio ponitur in iure: ideo ne totaliter videatur reprobari, dictum Iuristarum potest exponi sic:quod illud, quod non est symoniacum de se, est symoniacum ex prohibitione, non quo ad culpam, quia ibi non potest esse culpa symoniae: sed inobedientiae, vt dictum est: sed quo ad poenam: quia faciens contra talem prohibitionem iuris, simili poena punitur, ac si esset vere symoniacus. Contingit autem quandoque peccatam illa simili nomine censent, quae simili poena puniunt. Et hoc modo dicit aliquid fymoniacum, quia prohibitum: sicut permutatio beneficiorum, quae fit sine authoritate superioris, non est de se symoniaca. Posset enim quis licite permutare canonicatum suum in canonicatum alterius, si hoc faceret ea intentione: vt proficeret magis in ecclesia alia, quae in ea, quam habet: nisi prohibitio iuris esset in contrarium, propter quam hoc indicat symoniacum: nisi fiat authoritate superioris, cuius est iudicare, ne quis transeat de ecclesia ad ecclesiam cupiditate maioris lucri, & non animo magis proficiendi.
Quantum ad tertium de his inquisitiue posset dici, ad primam rationem improbantem distinctionem Iuristarum, quod prohibitio bene constituit aliud peccatum, quam inobedietiae: quia in omni virtute medium coniectatur ratio: non solum ex his, quae per se incidunt: sed etiam quae per accidens: vnde quando homo comedit cibum vetitum, non solum fuit ibi pct inobedientiae, sed etiam peccatum gulae: quia licet non excederet in passionibus gulae secundum se: tamen per accidens excessit. Recta enim ratio dictat abstinere a cibo, non solum quantum sanitas corporis, & bona dispositio per se requirit, sed etiam per accidens. si quis enim fornicaret metu mortis, ali as non fornicaturus amore voluptatis: non solum peccaret peccato timiditatis opposito fortitudini, sed etiam peccato inten perantiae. Et similiter in proposito, multum esset gulosus, qui vellet comedere, vbi propter comestionem frangeret ieiunium sub praecepto.
Contra secundam rationem videtur: quod licet prohibitio iuris non mutat naturas secundum rem, mutat tamen secundum rationem: quia aliqua dicunt spiritualia ex sola iuris vel hominis ordinatione: sicut omnia, quae ex consecratione ecclesiastica dicunt sacra, vt calicet, & talia. Quicquid autem non habet sanctitatem, nec spiritualitatem, nisi ex statuto ecclesiae potest per Papam fieri non sctm̃, nec spirituale: & sic sine symo nia poterit emi, vel vendi, amota illa spiritualitate.
Ad tertium dicendum, quod si homo die ieiuniorum bis comedat, non solum peccat peccato inobedientiae, quamuis alias comedat sobrie: sed etiam peccato intemperantiae siue gulae: quia sobrietas attendit medium, non solum pensatis circunstantiis, quae semper concurrunt: sed etiam prout tunc accedunt quando agendum est.
Ad quartum, de medacio iocoso dici potest, quod praecepto addito no solum est pei inobedientiae, sed peccatum linguae. Aliqum enim est duplex deformitas in peccato: sed vna non est nisi alia supposita: sicut accipere rem alienam in ecclesia est duplex peccatum. scilicet furti, & sacrilegij: & tamen nisi esset furtum, non esset sacrilegium: quia accipere rem suam in ecclesia, nullu est peccatum. Ita & vbi loqui nullum esset peccatum: si fit prohibitum, non solu est peccatum inobedientiae: sed etiam linguae, licet non sit linguae, nisi supposita inobedientia.
De expositione, quod symoniaca: quia prohibita dicuntur aliqua quo ad poenam non culpam. Dicendu, quod non esset prohibitum emi, vel vendi ex hoc fit symodiacum, sicut res ecclesiae prohibent vendi. Nec propter hoc eard venditio est symonia, nec positiua, nec diuina: sed illa, quae prohibentur vendi, vel emi a iure: quia iuris reputatione, & ordinatione pro sacris, & spiritualibus haberi debent: quae de iure diuino non erant, illa dicuntur symoniaca, quia prohibita. Et sunt symoniaca non solum quo ad poenam sed etiam quo ad culpam. Exemplum de permutatione beneficiorum deficit: quia si nunquam esset prohibitum a iure: tamen nec debet, nec potest fieri sine authoritate superioris: quia dato, quod quilibet possit suo beneficio resignare, non tamen vnus alium instituere. Et dato, quod fiat authoritate superioris: si tamen fiat ex pacto, est symonia, non solum symonia quo ad poenam: sed etiam quo ad culpam: quia hoc est permutare spirituale pro spirituali, & tempora le pro spirituali, quia ius Canoniae est spirituale: & mirum est quomodo permutatio est minus de se symoniaca, quae venditio: quia ius eligendi episcopum, officiandi ecclesiam: quod non habet per collationem, habet per permutationem: cum in permutatione sit vera collatio, & plus, quia in permutatione est duplex ius: sed in collatione non est nisi vnum.
Quantum ad tertium, primo ponitur opinio Iuristarum cum suis motiuis. secundo, ponetur impugnatio quorundam probabilis, & inquiretur de ipsa. Tertio, respondebitur ad rationes Iuristarum, & ad principale. Quantum ad primum dicunt Iuristae supposita distinctione sua: quod Papa peccaret peccato symoniae in omnibus, quae essent de se symoniaca, in aliis autem non. Vendere autem simplicem canonicatum non est symoniacum, nisi quia prohibitum, vt in eamdem glos. dicitur: propter quod, qui non ligatur aliqua prohibitione iuris positiui, non committit vitium symoniae in hoc casu, etiam quo ad culpam. Et probatur haec positio quatuor rationibus, quarum vltima est in arguendo.
Prima ratio talis est, quia quod non est symoniacum de se, sed solum ex iuris prohibitione: non ligat Papam, net inferiores, cum quibus Papa dispensat, sed conferre simplicem canonicatum, cui non est annexa cura animarum, nec sacer ordo non est de se symoniacum: sed solum ex prohibitio ne iuris ergo &c. Maior patet, quia statuta Canonum non ligant Papam, nec illum cum quo Papa dispensat: sicut nec leges Imperatorem. Probatur hoc. ff. de le. l. Princeps. 9. q. 3. c. Cuncta. Minor probat. Primo per Host. qui hoc dicit expresse. extra de symonia super. c. vlt. Item probatur per rationem, quia non videt, quod aliquid sit de se symoniacum, nisi emptio, vel venditio sacramentorum: vt patet per illud, quod habetur Actu. 8. Vnde radix symoniae processisse videtsymon enim a quo symonia dicta est: voluit pro pecunia gratiam conferendi spiritum sanctum, quem videbat visibiliter dari in sacro confirmationis per impositionem manuum apostolorum, sed in simplici canonicatu, vel beneficio sine cura animarum, & sacro, & ordine, nulla est obligatio ad susceptionem, vel administrationem sacri: ergo vendere vel emere tale beneficium, non est de se symoniacum.
secunda ratio est, quia quando spirituale, & corporale funt annera licitum est ex venditione temporalis transferri spirituale, si non augeatur pretium: vt patet de iure patronatus: quod transit vllla vendita, vt habet extra de iure patronatus. c. 9. In oculum. sed in simplici canonicatu sunt annexa spiritualia cum temporalibus. scilicet officium cum praebenda. ergo cum praebenda possit vendi, videt, quod cum ea transire possit canonicatus licite: dummodo non vendatur plus praebenda propter canonicatus.
Tertia ratio est, quia non minus spiritualia sunt antecedentia sacramenta, quam consequentia: sed antecedentia ad sacramenta vt vasa sacra possunt licite vendi: dummodo non plus vendantur ratione consecratibis, vt patebit. ergo quod cunq, beneficium ee clesiasticum cum sit consequens ad sacramentum, vel natum conseq: potest li cite vendi: dummodo non plus vendatur ratione spiritualitatis. Confirmat, quia spirituale pure nullo modo licitum est vendere, temporale vero omnino potest vendi: ergo quod est partim spirituale, & partim temporale, vt canonicatus cum praebenda, aliquo modo potest vendi.
Quantum ad secundum probant quidam subtiliter contrarium huius rationibus tribus: quarum prima talis est: Magis spiritualis est authoritas officiandi ecclesiam, quam authoritas docendi quancumque humanam scientiam: sed authoritas, siue scientia docendi non potest sine peccato vendi, vt habet extra. Ne pro licentia aliquid exigatur: quasi per totum: ergo fortiori ratione authoritas officiandi ecclesiam nullo modo licite potest vendi: sed in simplici canonicatu est authoritas officiandi ecclesiam. ergo &c.
secunda ratio talis est: quia venditio beneficij est prohibita iure diuino, & Euangelio: vt Matth. 10. Non quidem in se, sed in suo simili. Non enim minus est spiritualis authoritas eligendi epraem, & officiandi ecclesiam, quam authoritas praedicandi: sed in simplici canonicatu est authoritas eligendi episcopum, & officiandi ecclesiam: cum ergo praedicatio prohibeatur vendi: ergo & authoritas eligendi epraem, & officiandi ecclesiam, quae est in simplici canonicatu.
Tertia ratio est, quia conferre pro pecunia canonicatum est peccatum symoniae, siue symoniacum de se, & non solum ex iuris prohibitione, quod patet sic: In simplici canonicatu sunt duo s.officium, ad quod aliquis mancipatur: & beneficium temporale, quod male perficit: beneficium enim datur propter offi cium ad sustentationem ministri. Illud autem beneficium non est aliud, quam quoddam emolumentum temporale, a fundatoribus ecclesiarum, & aliis deuotis personis pro loco, & offi cio, pro sustentatione ministri, qui debet in loco officiare. Instituere autem ministrum pro tali officio, & pro tali loeo pertinet ad praelatum: cuius est iudicare de idoneitate ministri: sed quod institutus recipiat beneficium non est ex do no praelati, qui nihil iuris habet in beneficio, quo ad hoc, sed ex dono fundatoris, qui tale beneficium dedit ministro seruituro in tali loco, & in tali officio. Ex hoc satis innuitur in authentica, de sanctissimis episcopis, & clericis. c. si quis oratorij domum. col. 9. vbi expresse dicitur, quod fundatores ecclesiarum debent expensas ministrare clericis: sed clerici debent institui per epraem, & instituti debent obsecundare. i. obedire, & subseruire suis clericis, & ad implere ministerium ecclesiasticum. Ex quo sic arguitur: Dare spiritu ale pro temporali est symoniacum, & contra ius naturale, & di uinum, vt patebit: sed vendere canonicatum est spirituale dare pro temporali: ergo est de se symoniacum, & contra ius natura Ie, & diuinum: & sic nullus potest excusari a peccato. ergo &c. Minor patet ex dictis: quia praelatus non dat aliquod be neficlum: nisi quia instituit ministrum loco, & officio: institutio autem ministri ad diuinum officium est pure spiritualis, prout nunc loquimur de spirituali, quod de facto vendi pont. ergo &c.
Inquisitiue autem loquendo, quod dicunt, quod venditio simplicis beneficij est de symonia, & prohibita iure diuino. Verum est, vt sic: sed primordialis causa est ex iure positiuo humano. Non enim est prohibita iure diuino, nec symoniaca: quia est de re spirituali, sed quod sis res spiritualis: imo etiam quod sit id, quod est, habet ab institutio ne hominis. Cum enim non sit sacim, est ab homine inuentum: vnde potest dici symoniaca, quia prohibita. i. quia non est prohibita, nisi secundum illud, quod est a iure instituta: licet supposita institutione sit a Deo phibita. Ex quo videi, quod sicut Papa licite potest vendere calicem consecratum: quia de licentia eius vendit: & si non ratione consecrationis, saltem ratione materiae: sic & a Papa, & de licentia Papae potest vendi beneficium & si non ratione officij, quod est spirituale, tamen ratione beneficij temporalis: quia sicut in calice est spirituale deputatio ad altare ex institutione ecclesiae consecrantis, & temporale ex artifice fabricante: sic in canonicatu est spirituale ius officiandi, eligendi, & huiusmodi: quod est ex institutione ecclesiae sic ordinantis: & tempora se: ipsa temporalia a fundatoribus applicata: vnde viden- tur ad paria iudicanda, sed opinio eius tutior est, & verior, sicut credo.
Quia ad ho c, quod aliquid sit spirituale sic, quod de se sit symoniacum vendere illud, sufficit, quod sit in se spirituale, spiritualitate, quae est relatio rationis: nec oportet quod sit in eo spiritualitas, quae sit ens reale naturale, vel super naturale, sicut vendere calicem consecratum ratione consecrationis, quae in eo nihil reale ponit, est de se symoniacum: sicut olim erat symoniacum vendere sacerdotium: quod tum tunc nullum characterem imprimebat: sed puram relatio nem rationis. Vnde dicit. Aug. quod ignis sacrificij, qui per 7. annos Babylonicae captiuitatis sub aquis vixerat, extinctus est, Antiocho vendente sacerdotium Iasonis. Ex quo sic arguitur, quod non ideo vendere sacerdotium erat symonia: quia sacerdotium erat a Deo institutum: quia tunc vendere omne ens esset symoniacum, cum omne ens sit a Deo institutum, & creatum: sed quia sacerdotium a quocunque sit institutum, ad Dei cultum institutum est: & ex hoc habes spiritualitatem: quae tunc non erat nisi relatio rationis: ita cum ergo nunc per omne beneficium ecclesiasticum homo ordinetur ad diuinum cultum, & seruitium, etiam si non teneret officiare ecclesiam ipsum ius canoniae est spirituale ex ordine ad Dei cultum: licet in se non habeat rem spiritualem. Ad hoc autem, quod aliquid sit de se symoniacum, non oportet, quod habeat causam spiritualem diuinam: sed quod in se sit tale formaliter. siue enim Papa fecisset calicem, non esset propter hoc plus consecratus, quam si faber, cum formaliter sua spiritualitas sit ex consecratione: vnde huiusmodi, quae sunt ex statuto ecclesiae diuino cultui annexa, sunt ex se formaliter spiritualia: licet effectiue per ecclesiam. sicut ergo olim erat de se symonis cum vendere sacerdotium, quo homo ordinabatur ad Dei cultum in cerimoniis: sic nunc est symoniacum vendere cano nicatum, quo quis ordinatur ad Dei cultum in ecclesiasticis officiis.
Ad argumentum de calice dicendum, quod non est simile: quia quando calix vendit sola materia corporalis non spiritualitas rationis venditur. sed quando canonicatus venditur: non vendit ipse reditus, qui a laico separatim vendi potest, sed ius percipiendi non quodcumque, sed illud idem ius of ficiandi in spiritualibus: quia sicut est vnus charaster sacerdotij potestas conficiendi, & absoluendi: sic est vnus canonicatus ius officiandi, & percipiendi officio debitum. Vnde sicus Papa non potest licite vendere consecrationem alicuius calicis: sic nec canonicatum.
Quantum ad tortium dicendum est ad primum argumentum secundum quosdam per interemptionem minoris: ad quod dicit Hosti. non est necessarium sequi nisi qui voluerit: quod autem subdit, quod in scriptura sacra non inuenitur esse aliquid damnatum, vt symoniacum, nisi venditio sacrorum, & operatio miraculorum, falsum est: vt patet in Mat. & Ioan. & ideo prohibeni vendi omnes actus spirituales, ad quorum aliquem simplex canonicus deputat. Io. l esseve. reprobai, quod aliquis fieret minister per pecuniam, vt habetur. 3. Reg. 13. quod qui volebat, implebat manum, & fiebat sacerdos.
sed contra istam solutionem sunt tria. Primo enim dicerei, quod bene verum est, quod erat olim symoniacum, quod quis fieret minister templi pro pecunia: quia institu tlo ministrorum ecclesiae erat de iure diuino, & sanctificatio sacerdotum, & leuitarum: quamuis distictio, & ordinatio fuerit facta a Dauid: sed institutio canonicorum non est de in re diuino, sicut ordinum, & sacrorum. scd'o, deficiunt: quia autoritas, quam allegant, loquit de ministro templi idolorum, vbi nihil sanctum, sed totum prophanum: nec id dicii, pesset symoniacum. scilicet vt apparet non sci templum. Tertio, ad authoritatam Gratis accepistis, gratis date: posset dici de his, quae a Deo accipiuntur: non ab homine, vt sunt canonicatus simplices. sed ad primam instantiam, & ad vltimam iam solutum est: quia spirituali formali accedit causa spiritualis, vel diuina, ad hoc, peios venditio sit symoniaca, cum deputari ad diuinum cultum sit spirituale: sicut & ipse cul- tus a quocunque fiat hic deputatio: dum tamen ad illum pertineat potestate a Deo deriuata, sic deputare symoniacum est de se illam deputationem vendere.
Ad secundum dicunt quidam, quod non est simile de iure patronatus, & collatione beneficiorum: quia ius patronatus, transit vendita villa, vel castro, & non venditur directe, & primo: quia super ipsum non cadit venditio, sed super villam vel castrum, nec debet vendi, nec emi carius propter ius patronatus annexum, alioquin esset symonia. sed si ven deretar beneficium ecclesiasticum, venditio caderet directe super illud, quod est spirituale: quia praelatus non habet aliter beneficium conferre: nisi quia habet instituere ministrum ad officium: & ideo quid venderet, hoc primo venderet, & ratione huius quodcunque aliud annexum temporale, & sic caderet venditio directe super illud, quod esset spirituale, quod non posset esse sine vitio symoniae.
sed ista solutio non videt bona, quia praelatus non solum habet ius spirituale conferre, imo & temporale. Confert enim statim Papa Canoniam, quae est ius spirituale: & confert sibi primam praebendam vacaturam, quae est beneficium temporale. Vnde posset dicere: Ego confero tibi gratis canoniam: sed si cum hoc velis habere praebendam, dabis mi hi tantum: cum etiam dimidius canonicus quo ad ius spi rituale, est integer canonicus. ergo si Papa faceret eum canonicum integrum pro pecunia, venditio caderet super pure corporale. potest ergo aliter dici. scilicet quod accessorium sequitur principale, & non econuerso: vnde quando principa le est de se corporale: tunc super ipsum cadit venditio, & spirituale gratis consequitur, & sic est in iure patronatus, quando autem est econuerso, sicut in beneficio, iu quo spirituale est principale: tunc sicut ipsum debet gratis concedi, & non vendi, sic nec accessorium, & de iure diuino est, quod qui altari seruit, de altari viuat: vnde contra ius diuinum esset, si id, quod pro officio debet habere non darei sibi, nisi pro pecunia. si autem de facto praelatus sic diuisim ageret, dicens: Do tibi gratis canoniam, & vendo tibi praebendam, & iniuste quidem ageret, quia semel datum venderet. Dando enim canonicatum, dat per consequens praebendam: sed nihilominus committeret symoniam: quia non vendit fructus ipsos: sed ius percipiendi illos fructus: ipsum autem ius est spirituale per essentia: quia est illud idem re, quod canonia: sicut enim est potestas sacerdotis ad duos actus: sic est idem ius canoniae, quo habet spiritualia: sicut locum in. c. & statum in choro, & quo habet temporalia.
Ad tertium dicunt quidam, quod antecedentia ad sacramentum, vt vasa sacra possunt ven di licite: dummodo non plus vendantur ratione consecrationis: quia super illud, quod est corporale cadit directe venditio: sed officium consequens ad sacramentum est secundum se spirituale, & ideo vendi non potest, nec ratione temporalis annexi beneficium consequentis: cum non transferatur nisi prius translato officio: propter quod etiam venditio caderet super officium, quod est spirituale. Per hoc patet ad sequentem confirmationem: quia quando aliquid est partim corporale, & partim spirituale, potest aliquo modo vendi ratione corporalis, quando vendens directe, & per se potest illud corporale in alterum transferre, & non mediate spirituali, quod non est in proposito.
Ad quartum, quod fuit factum in principio quaestionis dicendum, quod Imperator vendens magistratum, licet non peccet in legem Iuliam ambitus, peccat tamen in legem naturalem, cui subiicitur. similiter Papa si vendat quodcunque officium ecclesiasticum, licet non peccet in legem canonicam, cui non subiicitur, peccat tamen in legem diuinam.
sed quod isti dicunt Imperatorem vendendo magistratum peccare in legem diuinam non videtur per se: quia illa potestas est temporalis, & propter vtilitatem reipu. posset statui, quod praepositurae venderentur, sicut alicubi fit: dum tamen caueretur, quod mala inde non sequerentur, sicut fit: propter quod est malum per accidens, sed non symoniacum, vt dicit Thomas in epistola ad Ducissam Brabantiae.
On this page