Quaestio 5
Quaestio 5
utrum symonis mentalis obliget ad resignationem beneficii per eam obtenti
QVAERITVR quinto, vtrum symonis mentalis obliget ad resignationem beneficij per eam obtenti? Et videtur quod sic: quia maius est peccatum symoniae, quam vsurae: sed vsu ra sine pacto ex institutione debet restitui. ergo &c.
Contra, de symonia. cap. vlt. vbi dicit, quod sufficit poenitentia coram Deo, quando non interuenit pactio.
Respondeo, hic ad euidentiam de symonia tria videnda sunt in generali. Primo, quid sit, & quomodo puniatur, & quomodo in ea dispensetur. secundo, in quibus materialiter, & obiectiue habeat locum symonia. Tertio, quibus modis, vel in mediis committatur quasi formaliter.
Quantum ad primum sunt tres conclusio nes. Prima de quidditate ipsius, de qua dantur definitiones. Prima Iuristarum. Quod symonia est studiosa voluntas emendi, vel vendendi aliquid spuale, vel spirituali annexum. studiosa voluntas, quia si sine deliberatione a non intendentibus, & nullo modo volentibus fiat aliquid, ad symoniam alias pertinens, symonia non est. Voluntas quo ad Deum. Emendi, omnis non gratuitus contractus. i. permutatio, nisi authoritate episcopi prohibetur. Et similiter transactio intrinseca, vel extrinseca, sed amicabilis compositio est permissa. Vel vendendi, qui & Giezitae, vel symoniaci. Aliquid spirituale per essentiam, vel causam, vel spirituali annexum antecedenter, concomitanter, & consequenter. symonia autem est crimen ecclesiasticum, propter tria, quibus distinguitur a ciuili, vel saeculari. Primo, penes materiam, vel obiectum: quia in Deum commissum est ecclesiasticum, vt haeresis: in proximum autem ciuile, vt homicidium. secundo, penes cognitionem: quia eius cognitio ad iudicem ecclesiasticum pertinet. Tertio, penes poenam. C. de episcopi. & cle. Authem. Cleric. in glo. Vnde de omni debito personali, pro quo potest agi ad poenam ecclesiasticam: quia non soluens debitum monitione praemissa potest excommunicari: videtur posse agi coram iudice ecclesiastico: & similiter de terrena possessione, non tamen pronunciabit esse huiusmodi: sed monebit restitui, & excommunicabit nolentem, propter quae tria symonia est ecclesiasticum crimen. Dicii aute symonia haeresis, propter similitudinem actus, vel quantum ad aliquos discipulos symonis, qui vna cum suo magistro credebant donum Dei pecunia possideri.
secunda definitio est Cantoris Parisi ensis. Quod symonia est spiritualium acceptio, vel collatio non gratuita. Vbi aduertendum, quod priuatio reducitur ad genus habitus: vnde sicut est symonia, quando datur pro aliquo eligendo, ita quando dat pro non eligendo: sic pro non testificando est symonia: sicut si dat pro testificando, & sicut licetaduo cato recipere pro aduocando, sic econuerso pro tacendo, vt videtur: quia si oppositum in opposito, & propositum in proposito.
secunda conclusio est de poena, quae est triplex. Prima, q praeter infamiam, & dispositionem est suspensio secundum distinctionem Tho. quia aut est fymonia in ordine suscepto, aut in beneficio si in ordine, non recipit excusationem: sed est ipso iure suspensus, quo ad se, & quo ad alios: siue sit occultum, siue manifestum, sicut & notorius fornicator. extra de symo. Tanta. & sic intelligit. 1. q. 1. Reperiuni, & hoc, ga characterem habet furtiuum. si vero symoniacus est: quia contulit ordinem symoniace, vel quia dedit, vel recipit benefi cium symoniace, vel fuit mediator symoniace: fi est occultum, est suspensus quo ad se tantum, sicut & quilibet criminosus, non tamen quo ad alios. si vero est manifestum, est suspensus etiam quo ad alios: & hoc dicit Innoc. & per consequens irregularis. Nam qui indignus est habito, multo magis habendo. Et qui indignus est inferiore, indignus est superiore. f. de senatoribus. I. Qui indignus. Non autem videtur sequi suspensio, nisi prosymonia in beneficio vel ordine. Vndo in summa in glo. dicit, quod non omnis sy monia irregularitatem generat: vt si quis vendat aquam benedictam, vel panem benedictum.
secunda poena est restitutio, quae semper facienda est ecclesiae, in cuius iniuriam datum, vel acceptum est: puta si praebenda, parochia, vel ordine ab epo eius, vel a iudice eius illi facienda est: nisi qum omnes de ecclesia sunt in culpa. Tunc enim pau peribus potest, & debet erogari.
Tertia poena est re nunciatio beneficij per symoniam obtenti etiam ignoranter, vt dicit in summa. e. tit. Poenam. versi. Item qui recipit nisi in tribus casibus. Primus, si inimicus daret malitiose. secundus, si amicus me contradicente, vbi etiam non est quis symoniacus. extra eo. Nobis. Tertios, qf sine pactor extra. eo. c. vlt. tacito, vel expresso.
Ad argumentum autem factum in oppositum dicendum, quod restitutio vsurae est moena iuris diuini, quod ponit actum interiorem, sicut exteriorem: sed resignatio beneficij est poena iuris humani, cum Papa, etiam quandoque episcopus possit in hoc dispensare. Ius autem humanum non punit actum interiorem. ff. de poenis. l. Cogitationis poenam nemo meretur. Vnde symonia mentalis, quae est peccatum interius, non obligat, sicut pactionalis: quamuis non sit symonia pure interior, quando ad exteriorem dationem est processum, licet non ad pactionem.
Tertia conclusio est de dispensatione: quia Papa potest in omnibus, & per omnia dispensare. Episcopus etiam primo in omni symonia, aliter quam in ordine, & beneficio, vt dicitur in summa Ray. & in gloss. secundo, cum symoniaco quo ignorante symonia contracta est: ita tamen quod beneficio simplici vitiose accepto renunciet: & iterum sibi conferatur. secus autem si sit dignitas, rectoria, vel cura, & non simplex beneficium tantum sine cura, vt dicitur etiam in summa. Tertio, quantum ad susceptionem ordinum rite ante susceptorum, vt in eis ministret, & quod beneficium antea legitime obtentum retineat: cum alias ab omnibus sit suspensus, & deponendus: vt ibidem etiam dicitur. Quarto, cum ordinante, promouente, & rogante sine conditione, & pacto, vt ibidem. Quinto, cum intrante religionem: sicut autem potest dispensare cum saecularibus, sic & multo magis cum regularibus subditis. Nam de exemptis est dubium, quia nemo quem condemna re non potest absoluere potest, sed quia quod in fauorem aliquorum est introductum, non debet in eorum laesionem retor queri: vt dicit. C. de legi. l. Quod pro fauore. ideo videt, quod possit cum eis dispensare. Et quidem certum est, quod episcopi scopus potest dispensare cum illis, qui non sunt ipso iure exempti: sed solum habent per priuilegium facultatem se eximendi, & forum declinandi per exceptionem: sicut scholares, qui habent optionem de tribus: secundum illud. C. ne filius pro patre. authentica, habita super hoc. vel sicut illi, qui non habent, quod possint excommunicari, vel suspendi ab ordinario: sed de exemptis ipso iure, & in nullo subditis difficile est videre, quomodo possit eos absoluere, vel ligare, vel dispensare cum eis, vel indulgentias dare. Religiosi autem habentes priuilegium dispensandi, nisi in casibus, in quibus esset merito ad sedem Apostolicam recurrendum, omnibus casibus praedictis possunt dispensare: quia pro casu, quem episcopus expedire potest, non de necessitate Papa adeundus est: quando autem in praedictis casibus epraeussymoniae conscius est, non ipse, sed metropolitanus dispen sare potest. 1. q. 5. extra de cle. coniu. diuersis. si detur portam rio, vel alicui de familia, non vt ipse roget de promouendo: sed solum, vt praestet aditum, vel ingressum, non est symonia. sexto, dispensat epus, quando ignorantia iuris positiui contracta est: vt in illo, qui promisit nihil petere a praesentante. Non enim ignorantia excusat a symonia. extra eo. Per tuas. sed tamen excusat, vt per episcopum possit dispensari. Nec obstat illud de sententia excomm. Cum illorum. quia quando non poterat absoluere ab excommunicatione: tunc nec dispensare super irregularitate propter eam scienter, vel ignoranter contractam: alias etiam in casu illo posset propter ignorantiam facti, vel iuris: sicut etiam abbas dispensat ibidem super irregularitate a monacho contracta, ignorantia iuris, vel facti, propter excommunicationem, a qua ipse poterat absoluere: non propter aliam. Et sic non plus potest abbas, quam episcopus in dispensando, nisi inquantum plus habet in absoluendo: quia epraeus non nisi de leui iniectione: abbas sit nisi de enormi, tamen iste casus dubius est: quia cum symoniaco in ordine symonlace suscepto non inuenitur epraes dispensare: nisi quando illo ignorante ab alio contracta est symonia. si autem ab eo forte ignorantia iuris non excusat. Vel potest dici, quod quando aliquis beneficium recipit per symoniam, contractam inter conferentem, & amicum eius ipso ignorante, episcopus non potest dispensare, nisi sit simplex beneficium de elec. c. penult. quia ibi fuit collatio vitiosa ex intentione conferentis: sed quando neuter credebat committere symoniam. scilicet nec dans, nec recipiens per errorem iuris, tunc est minus vitiosa collatio: vnde etiam si essent maioros ordines, vel dignitas, aut cura potest episcopus dispensare, si ipe non commisit eam, vel superior si ipsemet commisit-
secundus articulus principalis est de obiecto, & materia symoniae. Circa quem primo ponei opinio quorumdam probabilis. secundo, arguet contra eam inquisitiue. Tertio, epilogando recolligent aliquae conclusiones.
Quantum ad primum dicunt quidam, quod aliquid potest diei spirituale a spiritu increato, vel a spiritu creato. si a spiritu increato hoc potest esse dupliciter: quia vel est spirituale per esfentiam, vt gratia, & dona spiritus sancti, vel per attributionem, vt sacramenta, quae sunt spiritualia per causam, & ad haec antecedentia concomitantia, & consequentia spiritualia per essentiam nullo momo vendi possunt, nec de iure, nec de facto: cuius ratio est, qa in omni venditione res vendita potest transferri a vendente in ementem, de iure, vel de facto: sed gratia, & dona spiritualia non possunt ab vno transferri in alium, nec de iure, nec de facto: ergo non possunt aliquo modo vendi, propter quod in venditione talium non potest committi symonia. sacra vero, quae sunt spiritualia per causam, possunt quidem vendi de facto sed nunquam de iure, & licite, cuius ratio est triplex secundum tria, quae sunt in venditione, ad quae res vendita habet comparatio nem, quaesunt, precium, vendent, & ipsa venditio. Primo, ergo pit moiteceretprut tequt teune e tdtduieuu eeeditiet pretium recompensari: hoc enim habet natura emptionis, & venditionis, quod res vendita pretio compensetur: sed res spiritu alis non potest terreno, vel temporali pretio compensari: iuxta illud Prouer. 3. de sapientia, & fortiori ratione veritatem habet de gratia, & spiritualibus pertinentibus ad gratiam: quia preclosior est cunctis opibus &c. & omnia, quae desiderantur huic non valent comparari: ergo venditio cuiuscumque spiritualis pro quocumque temporali est de se illicita. Hanc rationem tangit beatus Petrus, condemnans symonem primatem symoniae. Actu. 8. dicens: Pecunia tua tecum sit in perditionem: quia existimasti donum Dei pecunia possideri. secundo patet: idem comparando rem venditam and vendentem, sic. Illa venditio est de se illicita, in qua venditor non est dominus rei venditae: sed tantum ministet ad dispensandum, & non ad vendendum: sed praelatus ecclesiasticus est minister tantum, consti- tutus ad spiritualia dispensandum, & non ad vendendum. ergo si vendatur, venditio talis de se est illicita. Maior patet. 1. q. 1. c. Eos qui per pecuniam. vbi dicit sic. Ois enim dominus quod habet si vult vendit, siue seruum, siue aliud aliquid eorum, quae possidet, & applicat ad casum nostrum de symonia. minor probat. scilicet quod praelatus non sit constitutus a Deo dominus spiritualium: sed tantum minister, & dispensator. Primo, per illud quod habet. 1. Cor. 4. sic nos existimet homo, vt ministros Christi, & dispensatores ministeriorum Dei: & Petrus apostolus, & apostolorum princeps vicarius Christi, dicit primae canonicae suae. c. 4. Vnusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensa tores multiformis gratiae Dei. Acceperunt autem gratis non ex venditione, sicut Dominus dixit. Matth. 10. Gratis accepistis, gratis date. ergo nullo modo licitum est talia vendere. Tertio, patet hoc idem, ex comparatione rei venditae ad naturam venditionis, sic: llle contractus est illicitus, in quo natura rei repugnet naturae contractus: sed sic est in venditione, & emptione rei spiritualis. ergo talis est simpliciter illicita. Maior patet, quia natura rei debet competere contractui, & econ uerso. Minor probatur, quia accessorium sequit naturam principalis: sacramenta autem accessoria sunt ad gratiam, ideo sequunt naturam eius: natura autem gratiae est, quod gratis det: alioquin non est gratia, vt habet Ro. 11. natura autem venditionis, & emptionis est, quod sit contractus non gratuitus: igitur natura gratiae, & spiritualium annexorum repugnat emptioni, & venditioni. Patet igitur ex his, quod emptio, & venditio sacrorum est de se illicita. Et dicit symonia a symone, qui voluit emere gratia tiam spiritus sancti sanctum conferendi, quem vidit visibiliter da ri in sacro confirmationis, per manuum impositionem apostolorum: vt habetur Actu. 8. vendentes vero proprie Giezitae dicum tur: secundum illud, quod habetur de Giezi. 44 Reg. 4. quamuis oens tam vendentes, quam ementes possint dici symoniaci: quia symon voluit illam gratiam emere, vt postea operationem venderet. Et ad idem dicendum est de antecedentibus ad sacramenta, vt vasa sacra, & ius patronatus, quod est ius praesentandi aliquem ad beneficium ecclesiasticum: vasa enim sacra ratione consecrationis nullo modo sunt vendenda: vt. scilicet ratione consecrationis eius aliquid plus exigat: tamen in necessitate ecclesiae vendi possunt, quo ad valorem eius, quod est in eis pure corporale: vt materia auri, vel argenti. Et tunc si vendantur personae ecclesiasticae, possunt integra vendi. si autem aliis, & non ad vsum ecclesiae, debent prius frangi, ne sacra tractent ab aliis, quae a ministris ecclesiae. Ius vero patronatus per se vendi non potest, nec in feudum dari: sed si villa, cui ius patronatus est annexum, vendat, vel in feudum detur, ius patronatus transit cum vniuersitate: vt patet. extra de iure patro. cum secundum. nec propter ius patronatus debet villa, vel castrum plus vendi: concomitantia vero, vt labor corporalis, qui est in ministrando sacra, vel in consecrando ecclesias nullo modo vendi potest: quia nunquam cadit sub venditione labor operantis: sed opus etiam in puris corporalibus: quis enim vnquam emerit laborem operantis, nisi propter fructum opis? nullus.
Et ideo ridiculum est dicere, quod ministri possint laborem suum vendere, vbi opus suum licite vendere non pont: si quid ergo recipit minister ecclesiasticus dispensans sacramenta, non recipit id, vt precium operis, vel laboris, sed vt sustentationem ministri. Et idem dicendum est de officiis consequentibus ad sacramenta suscepta: vt patebit. Eorum autem, quae dicunt spiritualia a spum creato, quaedam sunt spiritualia per essentiam, vt scientia, & virtutes acquisitae, & hic nullo modo vendi possunt, etiam de facto per eandem rationem, quae posita est de gratia, & de spiritualibus per essentiam: alia vero sunt spiritualia per attributionem, vt doce re, consulere, & iudicare, & testificari: vnde vendere talia non est symoniacum, sed quandoque est aliud genus peccati: quandoque vero nullum.
quando enim aliquis tenei gratis tales operas exhibere, vendere eas est iniustum: propter quod cum iudex ex officio suo teneatur iudicare, & subditus eo, quod subditus testificari in iudicio, non potest iudex absque iniustitia vendere suum iudicium, nec testis suum testimonium: lices possit expensas suas petere, quas fecit veniendo ad locum iu dicij, & redeundo. Ex quo sequitur, quod cum sigillum iudicis non sit nisi testimonium sui iudicij, non apparet, quo modo pro sigillo suo iudex possit aliquid petere, nisi forte expensas cerae, & sigillatoris, & clericorum ad hoc deputatorum. quando autem aliquis non tenetur tales operas ex officio exhibere, vendere eas non est illicitum: vnde iurisperitus potest liclte vendere suum consilium, & aduocatus suum patrocinium, & sic patet primum.
Quantum ad secundum, s. inquirendo de his videt, quod dicit. Primo, quod spiritualia per essentiam, nec de iure, nec de facto possunt vendi: dicendum, quod est verum quantum ad efficaciam transferendi, & acquirendi, quia non est hominis ea transferre, nec dare: Dei autem est dare ea, & per miraculum transferre: accidens enim de subiecto in subiectum Deus posset transferre: sed instantia est de sacramento altaris, quod Christianus vendidit Iudaeo, & de facto tradidit, vbi spirituale per essentiam vere erat: & sic per accidens ratione corporeitatis sensibilis hoc fiebat: & non est dubium, quod symonia erat. Nihilominus de spiritualibus proprie sumptis, videt, quod possint de facto emi, & vendi, quo ad symoniam contrahendam: quia symon Magus voluit symoniace emere gratiam illam gratis datam, per quam apostoli manus impositione dabant spiritum sanctum, quae erat character epalis, & gratia miraculorum, quod spiritus visibiliter descendebat. sic etiam si quis credat, quod haereticus dando suam consolationem spiritum infundat, & hoc ipsum emat ex intentione erroris, symoniacum est. De spirituali per causam sicus sunt sacramenta: videt, quod sint etiam spiritualia per essentiam, quantum ad sacramentum eucharistiae. Item quantum ad omne sacramentum no. le. in quo est virtus spiritualis per essentiam, ad causandum characterem, vel ornatum: vnde secunda ratio, quam tangit, sic debet suppleri, quod venditio dispensatoris contra voluntatem domini est illicita: quia si de voluntate domini, ita licita est, si fiat a dispensatore, sicut a domino. De iudicio, & testimonio verum dicit, sed ratio dubia est: quia iudicare, & testificari quandoque est liberum. non enim semper iudex tenei iudicare per scipsum, sed potest delegare, vel potest a principio non suscipere potestatem: & similiter non semper testis cogitur testificari: & tamen siue sponte, siue coactus aliquis iudicet, siue testificei, non licet ei pecuniam recipere pro hoc opere: sed bene pro expensis, si non est ordinarius: qa non tenet propriis stipendiis militare, & pro salario asses soris. De hoc tamen est forma taxata. de rescript. statutum. lib. 6. Pro arbitrio autem suscipiendo non videtur prohibitum, de sigillo autem videtur verum differre: sed huiusmodi non sunt illicita tantum, vt debent: sed etiam symoniaca, si fiant in causa spiritu ali, & in iurisdictione ecclesiastica: quia sunt accessoria, & annexa spiritualibus aspiritu creato. sed de consilio, patrocinio, etiam in causa spirituali: sicut ex matrimoniali, vel de praebendis, & decimis, non est peccatum: quia non tenet gratis: videtur etiam, quod vbi teneret, non esset peccatum. si enim aliquis diues moreretur fame habens pecuniam, teneorsibi subueni re, non tamen gratis: quia non est necesse dare, qui potest emere, sicut Thobias non dedit, sed mutuauit Gabelo: quia spes tunc erat, quod posset reddere. similiter medicustenetur ex officio succurrere morienti de medicina, si est necessaria ad vitam, sicut alius depane, quem habet, sed non oportet, quod gratis si est diues. Et ita si aliquis non habet aduocatum, & per defectum aduocati perditurus est causam totius haereditatis: aduocatus tenetur ei patrocinium praestare: & iurisconsultus consilium, non tamen gratis. Ratio quam tangunt, habet dubium de labore, quia sic non licet vendere laborem, qui est in ministrando sacramenta: quia non labor operantis: sed opus ipsum est: quod homo emere intendit, & ipsum opus non est licitum emere. Contram. quia tunc non licet doctori vendere laborem, quem habet in docendo: quia ipsam scientiam, quae est opus operatum non potest vendere, nec de iure, nec de facto.
Praeterea sicut emptor plus curat emere opus operatum, quam operans: sic econuerso alius plus vult vendere laborem suum, quam alius.
Praeter quod videtur alicui, quod si in talibus homo non vendit nisi laborem suum, secundum quod plus, vel minus laborat, debet plus, vel minus accipere, & non secundum quantitatem causae, vel conditionem ementis. Res enim non debet plus vendi, quae valeat, propter conditio nem vendentis, aut finis, ad quem ordinat, sicut martellus propter hoc, quod emitur ad fabricandum aurum, non plus valet ille idem, quam si ad fabricandum aes, vel ferrum. Non deberent ergo aduocati, vbi non laborant, tantum accipere: nisi conputent laborem antiquum: sicut homo vendens merces, non solum respicit, quantum sibi constiterunt a principio: sed quantum constiterunt portando &c. sed nec istud excusat eos: quia venditor rem non debet vendere, plusquam valeat in se, quamuis plus sibi constiterit a principio, vel ex post facto.
Quantum ad tertium epilogando sunt tres conclusiones. Prima, quod sacramenta non debent vendi, sicut bene probatum est, verum est etiam, quod sunt spiritualia solum per causam. Nec obstat, quod ibi probatur omnia sacramenta esse spiritualia per essentiam: quia licet illa virtus sit spiritualis per efficaciam: est tamen corporalis per essentiam: quia sic est subiectiue in corpore, quod non est nata esse in spiritu: & non solum hoc est verum in generali, sed etiam in speciali de singulis: quia baptismus cum omnibus sacramentalibus debet gratis conferri: & licet in necessitate liceat vendere calicem consecratum, non tamen in necessitate licet emere baptismum: vnde dato, quod sacerdos nollet puerum baptizare, nisi sibi daretur pecunia, nullomodo pecunia esset sibidanda: imo tali casu po sito liceret tunc cuicumque puerum baptizare, vel sinere eum in manu domini, si non possit aliter, quam pro pecunia baptiza ri: quia non sunt facienda mala, vt veniant bona secundum quod dicit hic Tho. Eodem modo nec pro confirmatione, chrismate, & huiusmodi. Nec pro confirmatione electionis: nisi redimendo vexationem suam: sicut enim licet iure ciuili, sanguinem suum redimere, sic iure canonum vexatio nem, quod fit, quando homo dat pecunium: non vt aliquod ius acquirat sibi, sed ne ius acquisitum iniuste impediatur: item nec pro eucharistia. Oblationes vero sponte factas licet retinere: sicut in aliis sacerdotes conductitij excusantur: quia in sustentationem vitae non precium missae, nec laboris recipiunt. Et similiter praebendae potest esse annexum officium celebrandi: sicut cuilibet officium dicendi horas canonicas: quia hoc est in sustentatione ministrorum. Item nec pro poenitentia: vnde sacerdotes, qui nolunt audire confessionem, nisi prius habeant pecuniam, sunt symoniaci, nec etiam pro absolutione in foro exteriori debet pecunia exigi: sed contumacia potest puniri etiam pcuniarie secundum consuetudinem regionis. extra de sententia excommunicationis cap. Venerabilibus. alias incipit caeterum. β. Denique. nisi sit delegatus legati in Francia, qui hoc faciendo esset excommunicatus: vt in constitutionibus symonis. de offic. dele. c. vlt. Item nec pro matrimonio, nisi quod inquantum est, in officium datur pro oneribus matrimonij dos: pro benedictione vero nihil exigendum est, licet sponte oblatum possit recipi: & pro iustis consuetudinibus iudicis officium implorari, non in iudicio lis formari, sicut pro decimis licet. Item nec pro ordine similiter, nec pro benedictione abbatum: & abbatissarum, & virginum. Item nec pro extrema vnctione.
secunda conclusio est, quod symonia habet locum in actibus spiritualibus a spiritu increato, in quibus nec pro labore aliquid licet recipere, sed solum in sustentationem vitae: de anniuersario autem dicendum est, sicut de praeben- dis, quod est in sustentationem vitae, & recipiendo ipsum obligantur ad faciendum, sicut canonicus ad horas canonicas.
Item oratio pro pecunia non est facienda: sed pro Deo: & propter bonum affectum. si vero ex pacto pro dicendo psalterio detur pecunia, est expressa symoniaPro praedicatione vero non licet pecuniam recipere: sed licet praedicanti victum recipere. 1. ad Cor. 9. Item praedica re pro eleemosynis alienis, & suis tribuendis: vt Paulus pro collectis faciendis in sanctos coapostolos, & discipulos licet. 1. Cor. vltimo. Non autem in pecuniae collatione finem praedicationis constituere: sicut illi, qui quaestum estimant pietatem, ad nihil aliud praedicantes, nisi vt pecuniam colligant: ad quam etiam indulgentias fingunt: & in praedicatione sua multa mendacia componunt. Vnde non debent dici praedicatores, sed quaestores, contra quos Apo stolus: Non quaero vestra, sed vos: non quia quaero datum, sed quia requiro fructum · Item pro correctione, & visitatione dare pecuniam est symonia, vel etiam accipere pro crimine caelando iudice ecclesiastico, vel pro reo purgando. Idem si prece, vel obsequio. Item pro delicto non puniendo, vel minus: sed procurationem visitanti, & dedicanti: non autem non visitanti, vt in exemptis, quia amoto officio, propter quod debet legatum, non debetur legatum. f. de adimen. le. l. Alumnae. 5. seia. cum eis sufficere debeat, vt temporalia metant a locis spiritualiter visitatis, pro diebus, quibus spiritualia subministrant. extra de censibus. c. foelicis. li. 6. sed tamen quidam vi exigit procurationem, dicens, Nolo vos corrigere, Diabolus vos corrigat: sed tantum procurationem meam volo erigere: quia iura, quae dicunt, quod qui non facit visitationis officium, non debet recipere procurationis beneficium, loquuntur, quando stat per eum. extra de censi. procu. contra quod est. l. dicta, quia Papa visitationem transferens, comparat testato ri transferenti executionem. Vnde cui competit beneficium propter officium, si culpa sua priuat, vel suspenditur ab officio, eo ipso a beneficio: sicut in illo, qui ratione beneficij tenetur ad ordinem, si culpa sua fit irregularis: debet perdere beneficium: si autem postquam vtrumque ius sibi acquisitum est, sine culpa sua perdit beneficium, non propter hoc perdit beneficium: sicut qui sine culpa factus est irregularis: licet non possit promoueri: non propter hoc debet beneficio priua ri. Vnde cum diccesanus sine culpa sua per exemptionem sit priuatus visitationis officio, nisi exprimatur: non propter hoc videt priuatus pcurationis beneficio: nec obstat. l. allegata: quia loquitur, quando neutrum erat adhuc acquisitum: tunc enim transferendo principale, videt transferri accessorium: secus quando vtrumque iam est acquisitum, & vnum transfertur corta de causa per comparationem, ad quam alterum non est accessorium, & sic est hic. Non enim sequit, si homo est exemptus ab vno, quod propter hoc sit exemptus ab alio. De roce ptione autem ad religionem dicendum est, sicut dicit Tho. quod pro necessitate vitae potest ei dici, quod secum apportet, si vult viuere: alij autem sunt actus, pro quibus licet accipere pro labore, sicut pro doctrina, & aliis spiritualibus a spum creato: sed pro doctrina ipsa dicunt quidam, quod non est symonia: quia non per relationem ad spiritum sanctum, sed humanum, alij quod sic: sed de Theologia videt symonia, de aliis scientiis non pro licentia quidam docendi in quacumque facultate dare, vel recipere etiam gratis oblatum, nec pro labore, licet pro doctrina etiam non licet, sed pro labore sponte oblata recipere non autem exigere. ff. de var. & extraor. lib. 1. Vnde nec libros retinere licet, nisi forte pro sponte promissis: sed qui ex officio docere debet, turpiter recipit: nisi a diuitibus, quos gratis docere non tenetur. vt extra de magistris. De iu dice autem, & teste, & aduocato iurisperito dictum est.
Tertia conclusio est de annexis sacro. Primo, quo ad vasa sacra, quae non licet vendere, nisi in necessitate: & tunc non plus gratia consecrationis, qum venduntur clericis, quibus integra vendi possunt. Nam laicis non debent vendi, nisi conflata, quibus tamen possunt obligari. Et idem est de reliquiis, quae gratia auri, & argenti possunt vendi, & obligari, non aliter: quia nemo martyres distrahat, nemo mercet. C. de sacrosan. ec. l. Nemo. secundo, quod de sepultura idem est: quia coemeterium non nisi pro necessitate ecclesiae, & pauperum sustentatione, & captiuorum redemptione vendi potest, ratione terrae, non ratione benedictionis. Ipsa autem sepultura vendi non debet, quod facit, qui non vult sepelire, nisi pecunia prius obtenta: & qui cunque sine causa debita funus arrestat, quousque aliquid sibi detur, aut promittat, symoniam committit. Alia sunt an nexa actibus spiritualibus, vt ius patronatus, quod vendi non potest: sed cum vniuersitate vendita transit: quae si plus propter hoc venderei, esset symonia, quamuis cadat in laicum: quia non est spirituale ratione sui, sed ratione eius, ad quod ordinatur. Item de canonicatu: nam fructus ipsos vendere licet: non autem ius percipiendi, quod spirituale est, & in laicum non cadit: & licet redimere decimas de manu laici, & impedi mentum iuris sui tollere.
Quantum ad tertium argumentum principale, quibus. s modis committatur symonia: est sciendum, quod tribus modis, de quibus videndum est per ordi nem: quia primo, per munus a manu. secundo, per munus a lingua. Tertio, per munus ab obsequio.
Quantum ad primum de monachis: primo, qui dant abbatibus aliquid pro prioratibus habendis: de quibus est dicendum, quod si ibi est aliquid spirituale, vt decimae, oblationes, debitum celebram di diuina, vel aliquid tale, symonia est, siue det de rebus monasterij, vel prioratus, vel aliunde: secundum quod haec pro prositio, pro, denotat appretiationem, vel causam proximam, vel principalem. Paruula autem munuscula, quae non corrupta intentione accipiuntur, ad symoniam non pertinent: quod est contra illos, qui dicunt, quod visitator nec stylum recipere potest, cuius contrarium dicit glo. extra de cen fi. c. Foelicis. lib. 6. quae etiam de visitantibus iure ordinario intelligitur: vnde non de visitatoribus missis a canonico, vel a magistro, vel a prouinciali. De his autem, quibus ratione officij nihil licet recipere: dicendum, quod debent considerare intentionem offerentis, vtrum alias amicus, vel consanguineus. Nam si extraneus, non alias nisi de iudicio daturus, recusandum est, quamuis paruum: quia licet ad praesumptionem iuris distinguat, vtrum sit magnum, quod verisimile est mouere cor: an paruum, de quo non est verisimile, propter quod & iura talia permittunt recipere iudicibus: quia non videt, quod per ea debeat corrumpi: sicut esculentum, & poculentum: quod infra paucos dies consumi posset: tamen quo ad conscientiam siue paruum, siue magnum sit, pro quo spirituale emitur, vel dat, symonia est.
secundo, committit per munus a lingua, & distinguitur, vtrum preces fundat quis pro alio, aut pro se: in primo casu si pro indigno, symonia est, si pro digno non: in secundo si pro cura animarum symonia est, aliter non: quae distinctio locum habet quo ad praesumptionem iuris in foro exteriori: quia in foro conscientiae quicumque intuitu precum concedit, vel rogat, quod propter preces fiat hoc intendens, symoniam committit. si autem praelatus ad preces alicuius concedit, quod alias non concederet: quia supponit, quod rogans non nisi pro digno rogaret: ita quod suae preces sint quasi testimonium, non est sy monia. Qui autem scit, vel credit conferentem sibi contulisse ordinem, vel beneficium principaliter propter obsequia, siue preces carnales a se, vel alio interpositas: si erat indignus, debet resignare, quia tunc succedunt loca precij: alioquin si erat dignus, non tenet: sed debet poenitere de intentione corrupta, si illud procurauit. extra eo. Manda. & de aeta. & quali. Tuam.
Tertio, per munus ab obsequio, vbi distinguit, an fuerit honestum, & tunc licet: an inhonestum, & sic est symonia: quod est verum quo ad praesumptionem iuris. Nam secundum veritatem si propter ser- uitium quamuis honestum, quasi pro mercede dei beneficium, symonia est. Et si aliquis propter hoc seruiat, vt pro renuntione praebendam acquirat, symonia est: sed curiae praelatorum probatiue sunt clericorum, vt dicit quidam. Vnde si ali quis non esset seruiturus praelato, nisi quia sperat ab eo habere praebendam: non sic tamen, quod hoc velit habere pro mercede, sed vult ostendere se dignum, & benemeritum, vt secundum meritum recipiat, & non secundum seruitium, & praelat det non remunerando, sed tanquam digno ex testimonio seru itij: quamuis alias non daturus: quia per hoc probat eum magis meritum, non est symonia.
On this page