Quaestio 2
Quaestio 2
an matrimonium sit licitum
SECVNDO quaeritur, vtrum sit licitum: Et videtur quod non, quia nihil separat a Deo, nisi peccatum, sed actus matrimonij separat a Deo. ergo est peccati: si sic, ergo & matrimonium. minor patet, quia Exo. 19. praecipitur his, qui debebant Deum videre, vt non accedant ad vxores. aItem nihil indiget excusari, nisi quod est malum, sed actus matrimonij indiget excusari per bona matrimonij. ergo est malus: & sic idem quod prius.
Contra, quia nullum malum potest esse a Deo institutum: sed matrimonium est a Deo institutum dicente Christo Mat. 19. Quos Deus coniunxit, homo non separet. ergo non est malum. Ad idem est, quod dicit. 1. ad Cor. 7. Virgo non peccat, si nubat.
Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, an matrimomium sit bonum, & licitum absolute. secundo, an excom mumicato liceat matrimonium contrahere. Tertio, an lice admeretricem accipere.
Quantum ad primum sunt tres conclusiones. Prima, quod actus elus est bonus, & licitus: quia quicquid est bonum in se, bonum est ipsum feri: vode vidit Deus, quod esset bonum, & dixit: Fiat &c. & sic dicit de singulis: vnde falsa est opinio, quae dicit, quod mala esse est bonum, sed mala fieri est malum: quia motus a termino accipit entitatem, & bonitatem: vnde cum fieri terminetur ad esse: si bonum est aliquid esse bonum, est illud fieri. sed bonum est esse naturam humanam, cum sit de operibus Dei: vidit enim Deus cuncta, quae fecerat, & erant valde bona: sed ipsa non potest fieri, nec conseruari licite secundum cursum naturae nisi per actum istum. ergo &c. Nec obstat, quod in actu carnali non potest homo actu cogitare de Deo dicente philosopho, quod in actu illo est impossibile aliquid intelligere. Est onim peccatum mortale illud, quod separat a Deo habitu. Dico autem separared Deo habitu, non omne, vel solum peccatum, quod generat habitum: sed illum actum, qui habitum tollit, quo Deo coniungitur per charitatem. Illud vero, quod actu diuidit hominem a Deo: sic. scilicet quod dum durat, non potest actu ferri in Deum: dum tamen non tollat habitum Deo coniungentem, inquantum huiusmodi non est peccatum: quia homo non tenetur semper confet ri actu in Deum: sed tunc solum, quando tenet ferri, sicut patet in somno. si quis enim dormiat in matutinis, quando debet actu cogitare de Deo, peccat, alias non. similiter in ve. le. continentia indicebat sacerdotibus in hebdomada vicis suae, quando debebant actu vacare diuinis. simile si coniugati temporibus festorum, & ieiuniorum, quibus debent vacare orationi, vacent libidini, peccant, aliter non.
sccunda conclusio est, quod actus iste non solum non est malus, sed meritorius etiam: quia actus virtutis charitate informatus sem per est meritoriui: iste est huiusmodi. ergo &c. quia quando cogne scit vxorem debitum reddendo, est actus iustitiae: quando autem petendo propter prolem ad cultum Dei educandum, est actus religionis. ideo &c.
Tertia conclusio, ex his, quod matrimonium est bonum: quia cuius vsus bonus est, ipsum quoque bonum est, sed vsus matrimonij est bonus: quia cum actus carnalis aliquando sit bonus, nec possit honestior, nec magis debitis circunstantiis vallatus, quam quando est in matrimonio: Imo aliter semper est malus, & contra ius naturale: cum matrimonium sit de iure naturali. ergo &c.
Quantum ad secundum sunt sex conclusiones. Prima, quod matrimonium contractum ab omni excommunicato maiori, vel minori, suspenso, & interdicto, teuet quantum ad essentiam: & est verum matrimonium, ac si a quocunque alio celebretur: quia etiam degradati vera sacramenta conficiunt: etiam eucharistiae, quod est maxime spirituale, & characterem ordinis conferunt, & etiam benedictionem nuptialem veram recipiunt: vnde post absolutionem non est eis iteranda, sicut nec ordines tempore ex communicationis recepti. Nec obstat de matrimonio spirituali, quia in multis dissimile est.
secunda conclusio est de possibilitate luris, quo ad excommunicatum maiori, Et quidem sponsalia potest contrahere citra iuramentu absque peccato mortali: cum hoc non sit se immiscere diuinist imo sicut contrahit ad neceisaria ratione indiuidui: sicad necessaria speciei, sed cum iuramento non licet: cum hoc sit immiscere se diuinis, sicut nec quemcunque alium contractum iuramento ad minus solemni: licet de calumnia reus iurare teneatur: sed per verba de praesenti contrahens peccat, sicut recipiens quod cunque aliud sacramentum: licet minus inquantum hoc magis carnale, & minus spirituale est. similiter recipiens benedictionem nuptialem solennem, sicut etiam audire missam, quod non est sacim recipere, sed sacramentale est ei mortale. Verius tamen est, quod nec nuda promisiione licet excommunicato contrahere sponsalia. Cui enim interdicitur aliquid & omne, per quod peruenitur ad illud, sicut cui matrimonium, & sponsalia. f. de spo. l. oratio. Vnde cum excommunicato interdicat matrimonium, per consequens & sponsalia, quia inquantum sunt initium matrimonij, sunt sppalia, & diui na: quia sunt sacramentale huius sacramenti antecedenter, situt benedictio nuptialis consequenter. Quod etiam dictum est de missa, quod est sacramentale, verum est audienti: sed in se verum est sacim & communicanti, quod ipsum recipit.
Tertia conclusio est de excommunicato minori per participationem. Et hic non peccat mortaliter contrahendo sponsalia quomodocunque, nec benedictionem nuptialem recipiendo: sed solum per verba de praesenti contrahendo, quia a participatione sacrorum prohibitus est non ab aliis diuinis, de cele. ex. cle. c. vlt. Vnde sicut missam audiendo, aut in choro cantando non peccaret mortaliter, sed communicando, vel celebrando: sic hic, quia non est a collatione: sed receptione sacramentorum suspensus, & contrahens perer verba de pra recipit sacim non in benedictione. Et confirmat ratio, quia excommunicatus minori non est separatus ab actibus legi timis, nec a sacramentalibus, sed sine exceptione separatus est a perceptione sacramentorum. vnde si matrimonium non esset sacim, per consequens contrahendo in nullo peccaret: est autem sacim, ergo peccat grauiter, minus tamen, quam quocunque alio sacramento. Nec obstat. ff. de sponsa. l. oratio. quia quando matrimonium prohibetur, inquantum est actus legitimus, sic prohibentur etiam sponsalia: vnde excommunicatus, cui inter dicitur omnis actus legitimus ab vtroque prohibetur: sed qum matrimonium prohibetur solum inquantum est sacramentum, tunc non prohibet illud circa ipsum, quod non est sacramentum: vnde cum matrimonium prohibeatur excommunicato minori, non quia est aliquid spirituale, sed quia tale spirituale quod est sacramentum: inde est, quod benedictio, & sponsalia, quae non sunt sacramentum: sed tantum sacramentalia sibi non interdicuni, sicut nec sumptio aquae benedictae, nec alia pure sacramentalia.
Quarta conclusio est de suspenso, quia in neutro illorum trium peccat etiam venialiter, siue suspensus ab aliquo alio specialiter, quia tunc alia vident permissa, siue generaliter, quia suspensio est propria poena clericorum ab officio ordinum, vel officiorum, neficio eclesiastico: vnde per eam videtur interdictus actus clericorum proprius, non contrarius, sicut contrahere matrimonium, quod est proprium laicorum. Vnde si is, qui est in minoribs ordinibus constitutus, vel officialis: suspensus contrahat sponsalia etiam iuramento, vel matrimonium, aut benedicatur contrahens in nullo peccat. Et confirmatur ratio, quia etiam si esset suspensus ab ingressu ecclesiae: & in egressu ecclesiae, vt moris est in facie ecclesiae de sponsaret, vel si infra ecclesiam ad altare missam, & benedictionem nuptialem reciperet, non peccaret: quia non est sibi in gressus ecclesiae interdictus, vt laico, puta, quia potest transire per eam, sed vt clerico tantum: hoc autem non est actus clerici, sed laici. Vnde suspensus ab ingressu ecclesiae, audiens in ea missam, vel faciens: quod laicus licite faceret, irregularitatem non incurrit.
Quinta conclusio est de interdicto. Primo quidem in speciali: quia quibus est interdictum ab ecclesia viua voce matrimonium contrahere, propter aliquod impedimentum nunciatum, vel aliam causam, peccant mortaliter contrahendo matrimonium, vel etiam sponsalia si sit eadem ratio prohibendi, & hoc peccato inobe dientiae: quia qui potestati resistit Dei ordinationi resistit. Ro. 13. & Hebrae.
Obedite praepositis vestris etiam propter conscientiam. Huius signum est, quod qui contrahunt contra interdictum ecclesiae excommunicantur: cum tamen excommunicatio non debeat ferri nisi pro peccato mortali: de interdicto autem generali dicit Inno. quod matrimonium tempore interdicti permittii, cum sit etiam inter infideles: sed secundum Host. solemnitas suspenditur: vnde tempore interdicti etiam ab interdictis licite possunt sponsalia contrahi, etiam cum iuramento: item matrimonium per verba de praesenti, & fieri banna in praedicationibus, vel alter publice non in missa. Tertio, benedictio nuptialis non debet fieri in loco interdicto, nec in suburbiis, aut coemeterio, vel capella contiguis ecclesiae interdictae: sed in loco alio non interdicto de licentia curati vtriusque, vel curati viri tantum, cuius forum sortitur mulier. de sententia excommunicationis si ciuitas. lib. 6. Non autem licet solemnem benedictionem recipere tempore interdi cti, etiam in illis quatuor festiuitatibus exceptis. de sententia exco. c. Alma. quia illa festa non excipiuntur a generali inter dicto quo ad alia sacramenta, nisi quo ad eucharistiam: vnde illis diebus laicus moriens non esset inungendus, nec ali quis in acolythum tempore interdicti ordinandus. sed ilIud habet duplicem instantiam: quia concesso principali conceditur accessorium: vnde tempore interdicti sicut conceduntur baptismus, & confirmatio: sic confectio chrisma tis, & alia sacramentalia horum. de sententia excommunicationis c. Qm̃. lib. 6. Vnde cum benedictio nuptialis sit quoddam accessorium, & sacramenta le matrimonij postquam illud conceditur tempore interdicti & istud.
solutio, hoc est, quia illa sacramenta sunt magis spiritualia, quae sua sacramentalia, nec confirmatio posset esse sine chrismate, nec baptismus decenter: hic autem matrimonium est de se quid carnale: licet vt sacramentum, sit quid spirituale, nec ad eius essentiam requiritur benedictio: ideo non est simile. Alia instantia est, quia quando terra est interdicta non populus, est benedictum illud: quando autem populus, qui vbique est prohibitus a diuinis: tunc nusquam debet benedictionem recipere, quae est propria Christianis: sed matrimonium vbique contrahere potest, quod est etiam Paganorum.
sexta conclusio est de matrimonio spirituali, quod est professio religionis: quia excommunicatus maiori potest se vere obligare religioni per professionem: quia licet sibi non pos sit acquiri beneficium ecclesiasticum: quia non est volutas Papae, contra quam nullum beneficium potest conferri: tamen professio innitit voluntati hominum, per quam sibi mutuo obligantur: peccat tamen mortaliter, qui sciens hoc facit, vel qui sciens recipit, si est excommunicatus maiori, cum hoc sit immiscere se diuinis, & participare. si autem minori, vel suspensus, aut interdictus non videt mortale, cum non sit sacramentum. simili ter per votum simplex potest se obligare, nec peccat, sicut nec solus dicendo horas, etiam ligatus maiori. sed ligatus maio ri nec alij promittere potest, ut videtur sine mortali, nec alius scienter recipere: quamuis teneat obligatio: quia iurare & promittere tale quid, videt diuinum, in quo communicare est mortale.
Quantum ad tertium articulum principalem sunt tres conclusiones. Prima in speciali de meretrice. Quia enim matrimonium dicit quasi matrem monens, vt caste viuat: quaerit Host. nunquid meretrix potest contrahe re: & dicit quod sic, si se vellet corrigere. 23. q. 1. Non est culpandum, extra eo. inter opera. secus si non sit corrigibilis. 32. q. 1. c. 1. Quod est verum de possibilitate iuris, quia aliter peccatum est eam ducere, vel ei nubere: sed non est de possibilitate facti: quia verum est matrimonium etiam inter eos, q non intendunt continere. Licet autem bigamiam contrahant, qui publicas meretrices duxerunt: si tum hoc fecerunt intentione tetrahendi eas a peccato, in remissionem eis profecit peccatorum, extra eo. Inter opera.
secunda conclusio est generalis, quod in omnibus sacramentis quando habent intentionem perficiendi sacim, hi qui ipsum celebrant, licet habeant intentionem abutendi ipso verum sacim est, sicut eius, qui celebrat ad sortilegium inde faciendum. Et similiter si contrahentes intendant verum matrimonium contrahere: licet intendant aliquid contrariu bonis matrimonij, cum quo tamen veritas matrimonij stare potest, verum est matrimonium, si illud sit honestum: verbi gratia, si intendat verum matrimonium contrahere: tamen non intendit renuciare iuri suo, quin si sibi bonum visum fuerit ante matrimoniu consummatum intres religionem: quod est contra indiuisibilitatem sacramenti: quia per hoc soluitur vinculum, nihilominus valet matrimo niu, & sic videt loqui, extra eo. commissum, quamuis Host. dicat oppositum. Non enim oportet, quod contrahens renunciet omnibus pribilegiis suis, & iuribus: quod oporteres si dum suspirat ad religionem contrahit. Alias in tali suspirio nunquam posset contrahere: praesertim quia ista, quae ipse intendit, bene stant cum essentia matrimonij. Vera enim vxor est, quae propter adulterium abiicitur: & fuit, quae propter religionem ante copulam dimittitur.
Tertia conclusio est, quod idem est in intentione inhonesta, non tamen ex pressa: vt si intendat procurare venena sterilitatis: semen fundere, aut pro quaestu vxorem exponere, quia ista stant cum essentia matrimonij. Multa enim vera matrimonia carent tribus bonis. Vnde etiam matrimonium contractum propter causam inhouestam indistincte dicitur valere, licet exemplificet de illis tantum inhonestis, quae non sunt contra matri monij bona.
Ad argumentum in oppositum est dicendum ad primum: quod Deo coniungitur dupliciter: vno modo secundum habitu gratiae, & charitatis, & quod separat hanc coniunctionem est peccatum etiam mortale. Alio modo secundum actum contemplationis, & dilectionis, & haec coniunctio potest separari per aliquid, quod non est peccatum. s per solam occupationem animi circa res exteriores quantumcumque licitas. Prima coniunctio non separatur per actum matrimonij: sed secunda tum, quia in eo deprimit mens, & quasi absorbetur: Et ideo populo, qui debebat Deum videre, praeceptum fuit non accedere ad vxores. Ad secundum dicendum, quod illud, quod excusatur a tauto, & non a toto est malu in aliquo, quod autem excusatur a toto nullo modo est malum: sed habet aliquam mali similitudinem, propter quod indiget excusatione. Et quia actus matrimonialis in nullo est malus: habet tamen similitudinem cum actu fornicationis: cum sint idem specie naturae: ideo dicitur excusari per bona matrimonij, quae sunt debitae circunstantiae.
On this page