Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

quid est matrimonium, et utrum sit coniunctio maris, et foeminae

DISTINCTIO. 26 QVAESTIO. I.

CIrca. 26. distinctionem de matrimonio quaerentur Aquatuor. Primo, quid sit. secundo, an sit licitum. Tertio, an sit necessarium. Quarto, an sit sacramentum.

De sacram ento coniugit cuius institutio, & causa ostenditur.

Thom. 4. dist. 26. q. 2. &. dist. 27. q. 1.

PRIMO igitur quaeritur quid est matrimonium, & vtrum sit coniunctio maris, & foeminae. Et videtur, quod non, quia definitio debet conuerti cum suo definito, sed in brutis est huiusmodi coniunctio: etiam vsque ad mortem, sicut in ciconiis, columbis, & turturibus, in quibus tamen non est matrimonium. ergo illa non est bona definitio.

In contrarium sunt Theologi, Canonistae, & Legistae, qui ponunt eam.

Respondeo, hic sunt tria videnda de matrimonio. Primo, de quid nominis. secundo, de quid rei. Tertio, de institutione ipsius.

Quantum ad primum: primo videndum est de nomihibus matrimonij, & rationibus nominum. Dicitur enim secundum Hosti. matrimonium a matre, & munium. i. officium. Est enim matrimonium, quasi matris officicium, quia dat mulieribus esse matres. Et ideo licet pater generationis sit actor, & pene vxoris dominus. 33. q. 5. Haec imago tamen matrimonium plus asscribitur matri, quam patri, qm̃ eius officium plus apparet in matrimonio, quam officium viri. Nam ante partum onerosus, in partu dolorosus, post partum laboriosus noscitur sibi partus. vt extra de conuer. infide. Ex literis. hac eandam ratione potest dici, quod patrimonium potius a patre nominetur: vt quia magis, & virilius laborat in acquirendo, quam vxor. sunt autem haec quatuor nomina synonyma, siue consignantia, matrimonium, nuptiae, coniugium, connubium. f. de ritu nuper. in eo. q. hoc caput. Nuptiae dicuntur a nubendo, quod est proprium mulieris: vel vt ait Isido. ab obnubendo. i. a velando: quia nupta velata dicitur incedere. 33. q. 5. haec imago. &. c. Mulierem. Velantur autem mulieres, vt nouerint semper se viris fore subiectas. 33. q. 5. Foeminae. Vel dicuntur a nube. Nam sicut nubes tempus offuscat, & turbidum reddit: sic nuptiae debent offusca re nuptam, vt quo ad gestus lasciuos, & contactus corporales omnibus reddatur obscura, & turbida, praeterquam vi rosuo. Connubium autem dicitur quasi similis nubium: coniugium quasi similis consensu iunctum. Potestaddi quintum scilicet consortium, quod & ad seruos aliquando trahitur. C. deseruis fugitiuis. l. vlt. sed secundum leges inter seruos proprie dicitur contubernium. C. de incoest. nup. cum ancill. secus secundum Canones, vt no. de coniu. seruorum. In sacerdote vero contubernium dicitur. vt extra de clericis coniu. sane sacerdotes.

Quantum ad secundum de matrimonio, dantur quinque definitiones. Prima legis antiquae. Nuptiae sunt coniunctio maris, & foeminae, consortium omnis vitae, diuini, & humani iuris communicario. ff. de ri. nupt. l. 1. sed Host. loco eius, quod dicit consortium omnis vitae, ponit, quod idem est indiuiduam vitae consuetudinem retinens. Et probatur haec definitio. 29. q. 1. q. 1. 27. q. 12. 6. 1. extra de praesump. illud. ad fi. ff. rerum amo. l. 1. &. e. de crimine expi. habet. l. aduersus. vbi dicit, quod eligitur socia diuinae, & humanae domus: maris, & foeminae, quia in eodem sexu non potest cadere matrimonium. C. ad. l. Iuliam. de adul. l. Cum vir nubit in foemina: cum sit damna tus coitus, & lege naturae, cum bruta hoc horreant: nisi quaedam immunda, vt perdix, idem lege Mosayca, vt patet in Leuitico. Qui coierit cum masculo coitu foemineo morte moriatur. & lege noua. Ro. 1. Masculi in masculos turpitudinem operantes: & foeminae mutauerunt naturalem vsum &c. & contra legem Canonicam. de exces. praela. c. cleri ci. & contra legem ciuilem. Auth. Vt non luxu. contra naturam per totum: vnde non fuit matrimonium, quando Nero duxit virum in vxorem, & nupsit viro. Ideo non fuerunt ab initio creati duo viri, & duae foeminae: sed ab initio, qui creauit hominem, masculum & foeminam creauit eos. Matth. 19. 23. q. 5. Mulierem. 5. vlt. Consortium omnis vitae. i. totius, vel vsque admortem Diuini iuris communicatio: quia debent esse eiusdem sectae. Nam si sunt disparis cultus: puta vnus Iudaeus, alter Christianus non possunt contrahere matrimonium: imo contractum dissoluitur. C. de Iudaeis. l. Ne quis. 29. q. 1. 5. Ex his. in fi. Vnde in veteri Testamento prohibuit dominus dicens: Non accipies vxorem de filiabus alienigenarum filiis tuis. sed sponsalia contrahere possunt sub conditione, vt infidelis ad fidem conuertatur: vt Hispani nobiliores contrahunt cum saracenis filiabus. 19. q. 1. Caue Christiane. Et hoc si tempore contracti matrimonij erant disparis cultus: secus si postea. de diuortiis. Gaudemus humani iuris: quia si matrimonium legitimum fuerit, vxor sequitur forum viri. secus si matrimonium non teneret, vt no. Host. de foro compe. 5. ex quibus causis. ver. Item ratione matrimonij. Item, quia secundum Azo. secundum legem humanam contrahendum est matrimonium, nisi canonica inueniatur contraria. In his enim non dedignant leges sacros Canones imitari. 27. q. 2. sunt qui. de secundis nuptiis. c. vlti. de iudi. c. Clerici. Item, quia secundum legem humanam propter fidem thori violatam agitur ad mortem, quia sacrilegos nuptiarum gladio feriri oportet: quamuis iure nouo adultera in monasterium detrudatur, & in adultero distinguitur &c. Insti. de publicis iudi. 5. Item lex: Quarto, quia honestis, & discretis vxoribus aliqua sunt communicanda. Vnde Imperator de consilio coniug. legem promulgat. Auth. vt iudi. sine quoquo suffragio. 3. haec omnia apud nos contingentes. col. 2. sed quia coniunctio maris est communis omnibus animantibus: matrimonium autem est proprium homini: secundum illud. ff. de iustitia, & iure. I. Ius naturale. & Insti. c. in principio: hinc descendit maris, & foeminae coniugatio, quam nos matrimonium appellamus. 27. q. 2. 5. Ex his omnibus. q. d. quicquid sit de brutis, talis coniunctio non est inter homines sine matrimonio toleranda: vnde coniunctio sine matrimonio est brutalis, cum matrimonio rationalis. Et ideo est secunda descriptio legis canonizatae. Instit. de patria potestate. in principio. Matrimonium est viri, & mulieris coniunctio, indiuiduam vitae consuetudinem retinens. 27. q. 2. 5. 7. quia eiusdem debent esse propositi, vt nunquam diuidantur: secundum Hosti. vnde non debent dis rumpere coniugalis compagem vnitatis. 30. q. 5. Foeminae. 32. q. vlt. in fine. dicit, sicut Imperator dicitur Augustus in procemio Institu. & iustitia reddit vnicuique ius suum quo ad propositum. Instit. de iusti. & iure. in principio. certum est tamen matrimonium quandoque diuidi, & principem non semper augere imperium: vt Constantinus, de cuius do natione, propter hoc est dubium: & septies in die cadis iustus. de poeni. distin. 3. septies. Vel indiuiduam quo ad matrimonium legitimum, & consummatum, vt notatur. de consan gui. c. de infideli. Vitae. Mors enim omnia soluit. Authem. de nuptiis. 5. deinceps. mortuo viro mulier soluta est a lege viri: sed eo viuente sine eo non potest orare, nec voue re. 20. q. 2. 5. Cum ergo. ad fi. sed quia non quaecunque coniunctio viri, & mulieris, etiam indiuidua facit matrimonium: sicut in concubinatu vsque ad mortem: ideo est tertia descriptio Hugo. de sancto Victore, matrimonium est duarum idonearum personarum legitimus de coniunctione consensus. Duarum, quia nec vnus mas plures foeminas: nisi ex dispensatione Dei potest simul habere, nec vna foemina plures viros ducere. de diuor. Gaudemus. 5. Quia vero. sunt autem idoneae personae, quae non prohibentur: quia edictum illud est prohibitorium: vnde dubium est de poenitentibus beguinalibus filiabus Dei: de monasteriis canoni carum saecu larium, de quibus multa sunt in Germania, vt Lugduni apud sanctum Petrum monialium. de quibus habetur de maior. & obe. Dilecta. extra. lib. 6. de elec. indemnitatibus. vbi nec approbat, nec reprobat. Tales enim licet portant forte velum: improprie tamen dicuntur religiosae, quia habent proprium, uec votum emittunt: quia & haec duo. scilicet care re proprio, & conseruare continentiam, sunt de essentia religionis. de sta. mo. Cum ad monasterium. in fin. sed largo modo dicuntur religiosae, sicut qui in saeculo ducunt vitam religiosam: vnde & matrimonium contrahere possunt: cum non prohibeantur voto professionis, quam non fecerunt, nec voto ordinis, quia mulieres sunt: propter quod etiam vi detur, quod qui percutit eas, non sit excommunicatus: quia nec sunt professae, nec nouitiae: cum in statu earum nunquam fiat professio, sed sunt sicut laicus literatus seruiens Deo. sed verius videtur, quod canonicae saeculares: quia diuino cultui dedicatae sunt, quamuis nec clericae, nec religiosae, nec nouitiae: gaudent tamen priuilegio clericali: quia nec coram iudice saeculari conueniunt, nec sicut laicae, vel laici taliantur: & per consequens qui eas percutit, videtur excommunicatus. sed quia non quilibet consensus in coniunctionem est matrimonium, sed maritalis: ideo est quarta descriptio magistri. Quod nuptiae, siue matrimonium, sunt viri, & mulieris coniunctio maritalis &c. Dicitur coniunctio a genere propter perfectionem, vt anim al ab anima non propter imperfectionem, vt proprium secundum Tho.

Nota secundum Hosti. quod matrimonium non consummatum non differt secundum essentiam a consummato, quia solus consensus suffi cit. 27. q. 2. sufficiat. tamen accidentaliter differt in quatuor. Primo, quo ad significationem. de bigamis. c. Debitum. & extra de secundis nuptiis. secundo, quo ad bigamiam contrahendam, ut ibidem. 33. dist. Valencus. Tertio, quo ad affinitatem contrahendam. de consangui. c. 1. &. c. super his. contrahitur per carnis copulam. ff. de gradibus non facile. 5. affines. Quarto, quo ad religionis ingressum. de conuer. coniu. Ex publico. sed quia in his non distinguitur copula carna lis a spirituali: ideo Host. ponit quintam descriptionem de matrimonio non consummato. Matrimonium est consensus maris, & foeminae habitus in praesenti: quo sicut animi sunt vniti legitime: sic corpora per carnalem copulam quo ad propositum vniantur: nisi aliter a Deo fuerit reuelatum: quod dicitur propter matrimonium beatae virginis, de quo 27. q. 2. 5. Cum ergo. 33. q. Quod a Deo. 27. q. 2. Omne itaque. Et nota, quod coniunctio, quae est essentia matrimonij, non est corpus: cum illa sequat, nec fuit in beata virgine, nec in multis aliis, vt Efluardo Rege, nec consensus praecedens: cum ille sit causa efficiens extrinseca: sed coniunctio ligaminis media, quam Deus efficit, sicut & caetera, quae sunt res, & sacramentum in aliis sacramentis, ad quam consensus disponit, sicut aqua, & verba ad characterem baptismi: & istud est vin culum, quo Deus coniunxit forte Adam dormientem Euae formatae: quod euigilans cognouit factum in se: & prophetauit faciendum in aliis: verius tamen est, quod Adae non fuit impressum vinculum dormienti: sed sibi fuit inspiratum, quod consentiret, & euigilans consenserunt mutuo, & soquutum est vin culum: quod tamen non fuit nisi relatio rationis quousque ven tum est ad no. le. qua matrimonium factum est sacramentum, ad gratiam disponens per aliquid absolutum.

Quantum ad tertium videndum est de actore, tempore, & loco institutionis. De quibus ita scribit Host. in summa: vbi fuerit, inquit, institutum, in paradiso, & a Domino. extra de frigidis, & mal. c. fi. &. 5. 1. & ante peccatum. 32. q. 2. 5. his ita respondetur. & propter multiplicationem prolis. 35. q. 1. Cum igitur. &. 26. dist. de Iudaeis. Vnde & dicit lex, quod nihil est vtilius hominibus nuptiis, tanquam solis homines facere valentibus: quasi dicatur, Non est homo nisi ex matrimonio sit susceptus, vt in Auth. de institutionibus. & de ca, quae parit in. 11. mense. ☿. hic nos merito commouerunt. col. 4. Et dicunt quidam, quod per haec verba fuit matrimonium institutum. Crescite, & multiplicamini &c. tamen Tancre. dixit hoc non esse verum: sed potius fuit quaedam benedictio nubentium: imo per haec verba Protoplasti ore prophetico prolata: hoc os ex ossibus meis &c. vt nota. supra in principio rubricellae. de spons. Ad hoc infra de diuort. Gaudemus. 5. Quia vero. &. 33. q. 5. Mulierem. Post peccatum vero ibidem, & ab eodem secundum quosdam: sed secundum Gratianum ab Apostolo: & extra paradisum fuit institutum ad remedium. scilicet vt carnis vitium cohiberetur. Vnde Apostolus: Vnusquisque habeat suam propter fornicationem: vt in. 5. dicto. his ita. 33. q. 2. Et vide, quod nota. infram. eo. 5. vlt. sub. 5. vt Auth. Nullus. & infra de sponsa. duorum. 5. que quibus vbi vtraque.

Ad argumentum dicendum, quod definitiones intelliguntur de coniunctione personarum, vt patet per definitionem Hug. personalitas autem non est in brutis, & mas, & foemina non sunt in angelis: vnde solum in hominibus est matrimonium.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1