Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

an conditio impossibilis apposita sponsalibus, vel matrimonio vitiet, aut vitietur

QVAESTIO SECVNDA.

De conditionibus contractui matrimoniali appositis.

SECVNDO quaeritur, an conditio impossibilis apposita sponsalibus, vel matrimonio vitiet, aut vitietur, & videtur quod habeatur pro non adiecta, sicut in legatis, & aliis fauorabilibus, & est expressum. de condi. appo. c. vlt.

Contra, non est matrimonium sine consensu: non est autem consensus conditionalis consensus conditione non extante: propter quod sponsalia conditionalia conditione pendente, vel deficiente, non causant publicae honestatis iustitiam, quasi nulla ppter defectum consensus: ergo si ista conditio deficiat, per consequens deficit consensus.

Respondeo, quia quaedam conditio est large dicta, quaedam stricte, & proprie. Prima autem quadru plex est, sicut dies, demonstratio, causa, modus: secundum illos versus Iuristarum,

scito, quod vt modus est, si conditio, quia causa, Demonstratio, quam sed & adiectiua subacta. Idcirco videnda sunt quinque principaliter. Primo, de demonstratione. secundo, de causa. Tertio, de modo. Quarto, de die. Quinto, de conditione stricte, & proprie dicta.

Circa primum de demonstratione sint quinque conclusiones.

Prima, quod demonstratio nunquam impedit, nec suspendit per se: sed semper habetur pro non adiecta, siue sit honesta, siue sit inhonesta, siue contraria matrimonio, siue non: verbi gratia, accipio, vel accipiam filiam tuam, quae procurauit venena sterilitatis, vel quae est sterilis, quia habeo nimis multos filios. Vnde non quaero prolem, sed solum vitare fornicationem, vel quae est virgo, aut quam audiui esse diuitem, vel filiam tuam virginem. Nam falsa demonstratio non vitiat legatum. ff. de conditionibus, & de monstrationibus. l. falsa. nec per consequens matrimonium, quod est fauorabilius.

secunda conclusio est, quod si demonstratio fieret de futuro: puta fillam tuam, quae dabit mihi hoc, vel illud, non est demonstratio, sed conditio: vnde idem videtur, sicut de conditione.

Tertia conclusio est, quod si demonstratio ferat ad conditionem, impedit non ratione demonstrationis, sed erroris: vt si di cat, accipio, vel accipiam filiam tuam liberam, si sciret eam ancillam, nihilominus valeret matrimonium, sed si ignoraret: tunc non valeretmatrimonium ratione erroris: etiam si demonstratio fuisset omissa.

Quarta conclusio est, quod idem est si demonstratio refertur ad substantiam: quia error substantiae, vel conditionis impedit, non autem qualitatis.

Quinta conclusio est, quod appositio demonstrationis ad nihil seruit, nisi ad transferendum forte onus probationis: vnde contraho cum te libera, ex hoc praesumit, quod credebam te liberam, nisi probes contrarium.

secundus articulus est de causa: vbi sunt quatuor conclusiones.

Prima, quod causa habetur pro non adiecta: vnde siuefit vera, siue sit falsa, pure intelliguntur contracta matrimonium, & sponsalla: vt si dicam, accipio, vel accipiam te: quia patertuus desponsauit te mihi, vel me tibi: & nolo venire contra consilium eius, etiam si illud non est verum, nihilominus est verum matrimonium, vel sponsalia.

secunda conclusio est, quod si ponatur in futuro: accipio te, vel accipiam te: quia dabis mihi decem pro dote, non est proprie causa: cum causa sit prior effectu: vnde est quasi modus de quo statim dicetur.

Tertia conclusio est, quod vtriusque ratio est, quia demonstratio, & causa non respiciunt essentiam contractus: sed solum causam extrinsecam contrahendi, vel motiuum: vnde simpliciter consentit in contrahendo hoc, vel illud, sed erat forte in motiuo ad contrahendum, sicut is, qui per errorem indebitum soluit, etiam si dicat, soluo tibi decem, quae vel quia mutuasti mihi, nihilominus transfert dominium: quod non esset, nisi consentiret in translationem: ergo & hic est purus consensus, si sit falsa causa adiecta, vel demonstratio.

Quarta conclusio est, quod licet in debito soluto per errorem habeat locum repetitio: tamen hic non habet locum repetitio, sicut nec restitutio: quia res prorsus statum immutat ad minus in matrimonio: vt notatur de resti. sporc. Ex parte.

Tertius ar elculus de modo habet septem conclusiones.

Prima, quod si modus est contrarius matrimonio: tunc vitiat, sicut & conditio: vt si dicam, accipio, vel accipiam te, vt procures venena sterilitatis, vl' huiusmodi, & huiusmodi ratio post dicetur.

secunda conclusio est, quod aliud est, quando contrarium apponitur per modum pacti quantuncanque in continenti: quia tunc non vitiat matrimonium praecedens quantumcunque contra eius substantiam: quia eodem momento, quo verba complentur a Deo coniungit, & perficitur: vnde pactum sine interu allo non potest dissoluere, quia nec consensus directus dissolueret: vt si statim post matrimonium dicat vnus, volo, quod procures venena &c. alias non sit matrimonium, & alius consentit: nihil valet hoc pactum: sicut si statim vnus diceret, ego poeniteo, & quito te, & similiter allus, nihilomin' manieres matrimonium.

Tertia conclusio est, quod esset idem do sponsalibus si per mutuum dissensum non soluerentur sine iudicis authoritate: quia nec per consequens per consensum turpem: sed quia secundum veritatem sponsalia per disfensum tolluntur: ideo per pactum turpe contrarium in continenti appositum similiter dissoluunt.

Quarta conclusio est, quod aliud est, quando hoc adiicit sub nomine modi, quia modus non est pactum nouum, vel diuersum: sed est de essentia contractus, cui addit, vt si vendo tibi rem pro. 10. vt des mihi codicem, non sunt duo contractus distincti, sed vnus: vnde quando modus est contrarius matrimonio in ipso sui initio contractus vitium habet: vnde vitiat.

Quinta conclusio est, quod sic etiam videret distinguendum in professione, quando apponit pactum contra essentiam religionis: quia si per modum pacti valet professio, si sequat: quia statim est, vbi vinculum diuinum, quod per homines, inter quos agit, non potest solui. si autem praecedat pactum contrarium in continenti, vel concomitet modus contrarius, vitiat.

sexta conclusio est, quod non est simile de contractibus rerum ad contractus personarum, quantum ad pactum in continenti sequens: quia contrario consensu totaliter tollit contractus rerum solo consensu contractus. C. quando lic. ab emp. dis. l.. 2. Insti. quibus mo. tol. ob. 5. vlt. vnde per pactum in continenti sequens, si est contra naturam contractus vitiatur. ff. de contra hen. emp. l. pacta nouissima. secus autem de contractu personarum indissolubili, qui est matrimonium, vt dictum est, sed quo ad modum concomitantem contrarium, & quo ad pactum praecedens est simile: quia quicquid impedit factum faciendum, impedit matrimonium contrahendum, & sponsalia, quae folo consensu fiunt: & sic de modo contrario matrimonio idem est, sicut de conditione infra dicetur.

septima conclusio est, quod si modus non contrarietur matrimonio, tunc aut est impossibile: vt si dicam, accipio, vel accipiam te, vt celebres missam, vel coelum digito tangas: & tunc haber pro non adiecto, sicut & eonditio, & pure, & simpliciter tenet contractus in foro exteriori: aut est necessarius, vt si dicat, accipio te, vt moriaris, vel aliquid huiusmodi: & tunc habet pro impleto: aut est possibilis tantum, & tunc aut inhonestus non tamen contrarius matrimonio, & habei pro non adiecto sicut in legatis: aut honestus possibilis, & tunc non suspendit obligationem, quia natura modi est, vt posterius impleatur, sed si est fauore apponentis tenet implere aliud matrimonio celebrato, vt si dixit, accipio te, vt des centum nomine dotis: non autem si est gratia sui, vt accipio te cum. 10. libris, vt habeas, vnde emas tibi fundum: non tenetur nec ante, nec post emere. f. de condi. & dem. l. Titio centum.

Quartus articulus est de sponsalibus, & matrimonio contractis in diem certum. Et videt, quod sponsalia, vel matrimonium contracta in diem nullum effectum habeant ante illum diem: quamuis si certum illum diem futurum non solum vt agi non pos sit: imo nec vt obligatio contrahai, nec affinitas, nec publicae honestatis iustitia: quia licet diet, quae non habet taci tam conditionem annexam, non suspendat obligationem: sed tantum actionem, vel effectum. Insti. de verb. obli. 5. Id autem quod in diem stipulatur, debetur quidem statim: sed priusquam veniat dies, peti non pont: tamen dies, quae habet tacitam conditionem annexam suspendit obligationem, & si non ratione sui, tamen ratione conditionis: vnde in legato annuo, in quo sunt plura legata: & quodlibet habet tacitam conditionem, si vixerit: puta, lego tibi. 10. libras quolibet anno: perinde habetur, ac si dixisset, quolibet anno lego tibi. 10. libras post mortem meam, si vixeris. Item lego tibi. 1o. libr. prima die secundi anni, si tunc vixeris, & sic de aliis: vnde obligatio secundi anni non cedit ante primam diem secundi anni: nec tertij ante primam diem tertij, & sic de singulis: quia conditio tacita suspendit eam: si enim moritur, non transmittit legatum ad haeredem. sed in stipulatione annua non intelligit tacita conditio, si virerit, cum transmittitur ad haeredem: imo siue moriat, siue viuat, habet effectum suum: vnde ibi obligatio non differi, sed tantum petitio, sed in sponsalibus contrastis in diem tacita conditio intelligit, si vixerit: quia sponsalia non transeunt ad haeredem, sicut nec legatum annuum: vude obligatio suspenditur vsque ad diem: & si non ratione dici, quae certa est: tum ratione conditionis, quae incerta est. Nam incertum est, vtrum tunc viuat. Igit si promisi alicui, quod ducam eam in Paschate, medio tempore si contraho cum sanguinea tenet.

sed secundum voritatem non videt, quod suspendat: quia dies, quae habet conditionem annexam tacitam voluntariam, quae potest apponi, & non apponi, bene suspendit obligationem, sicut in casu contrario. Poterat enim testator legare illi, & haeredibus suis in perpetuum: vnde conditio si vixerit, voluntaria fuit: sed in sponsalibus, & matrimonlo conditio, si vixerit, necessaria est. Non enim potest quis stipulari sibi vxorem, & haeredibus: vnde conditlo si vixero, intelligit necessario tacite: tasis autem conditio non facit conditionale illud, quod agit: vnde etiam si dicai, accipio te in vxorem, si vixero, talis conditio non suspendit obligationem. Et similiter si dicerem, accipiam te die Dominico, si vixero, sicut patet per simile, promitto tibi, quod faciam tibi domum in Pascha per meipsum, tacita conditio intelligit, si vixero: quia impossibile est, quod mortuus faciam per meipsum: & tamen non suspenditur obligatio: ga generaliter dies appositus promistioni inter terminos non suspendit obligationem. Et sic sponsalia in diem interim causant publicae honestatis iustitiam.

Quintus articulus de conditione proprie dicta octo habet conclusiones.

Prima, quia aut est de praeterito, aut de prae- senti, & tune si ita est, statim valet: si non, non. Quod enim non mutat, quare stare prohibei: vnde cum non inueniat contrarium specialiter statutum in matrimonio, sequendum est ius commune, quod habei Insti. de verb. obli. 5. conditiones quae ad praeteritum tempus, vel ad praesens referuntur: aut statim infirmant obligationem, aut omnino non differunt: veluti si Titius consul fuit, vel Maeuius viuit, date spondes? nam si non sunt ea ita, nihil valet stipulatio: si autem ita se habent, statim valet: quae enim per rerum naturam certa sunt non morantur obligationem, licet apud nos incerta sint: vnde si dicat, accipio, vel accipiante, si vsa fuisti venenis sterilitatis, vel vteris modo: si hoc est verum, erit matrimonium: si non, non.

sed contra hoc argui potest dupliciter. Primo sic, conditio contraria matrimonio vitiat: sed tonditio vtendi veneno est contraria matrimonio. ergo &c. solutio, verum est, qum est de futuro, aliter non est proprie conditio, quia etiam si esset de futuro, non contraria huic matrimonio, vt si priuaret foetu aliam, quam scipsam, nihilo minus esset matrimonium, si esset vera, quia non esset contraria matrimonio contrahendo, licet sit contraria alij, & nihil corrumpiem nisi a suo contrario. Nam caecitas sortis non priuat visum Platonis: quod autem est praeteritum, vel praesens non est contrarium ei, quod futurum est: vnde si sic poneretur conditio, vel de praeterito, vel de praesenti, quod tangeret futurum: puta, si inuenisti, vel habes venena sterilitatis ad vtendum in matrimonio nostro, impediret, non ratione conditionis de praeterito, vel de futuro, sed de ratione modi de futuro.

Item contra, quia conditio turpis non contraria, & impossibilis pro non adiecta habet. Cum autem dicit, contraho tecum, si occidisti virum tuum est inhonesta, & si dicatur, si pater meus desponsabit me tibi, aut desponsauit: & sic tenet, aut non: & tunc est impossibile desponsasse, & sic habei pro non adiecta. solutio, conditio impossibilis de futuro, quae est simplicitur impossibilis, & per se habetur pro non adiecta: & similiter conditio de praeterito forte, vtpote si dicatur, si sol non fuit ortus heri:sed contingens non est necessaria nisi per accidens. Nam absolu te, & per se possibile fuit patrem meum desponsasse me: sed supposito, quod non fecerit, impossibile est fecisset & iura, quae hoc dicunt, loquunt de conditione in futuro. simili ter conditio turpis de futuro, quae incitat ad peccandum, habei pro non adiecta, non sic autem de praeterito, vel praesenti. ergo &c.

secunda conclusio est, quando conditio de futuro necessaria de iure: vt quia dicit iudaeae, aut sarracae nae accipiam te, si fueris Christiana, & tunc existente conditione taenet, quodactum est, deficiente nihil est actum, nec etiam potest ab hac conditione recedi per carnalem copulam vel consensum de praesenti, quia non est matrimonium cum infidelibus: imo si haec conditio omittat, nihil agitur: honesta enim est, & necessaria. 28. q. 1. non oportet.

Tertia conclusio est, quando conditio est necessaria defacto, & naturatvt si sol cras oriei, & tunc habetur pro impleta, nec suspendit obligationem, nec exactionem.

sed contra, dies minus suspendit obligationem, quam conditio: sed si dicam, accipiam te Dominica dic in ortu solis, non teneor ta accipere ante illam horam: ergo a simili si dicam, accipiam te, si sol oriatur die Dominica, vsque tunc debes expectare: quia etium hic subintelligit tacita conditio, fi vixerit. solutio, diet non plus suspendit obligationem, quam conditio caeteris paribus; sed quando dies ponitur ad suspendendum non conditios tunc secus est, & sic est hic. Cum enim dico, promitto tibi decem cras, quando solorietur, sensus est, cras quando verum erit dicere, sol oritur. sed cum dico, si sol &c. sensus est. i. si verum est dicere, sol oritur, quod pro nunc est verum. sed si sit necessaria, & incerta nobis, vt de eclipsi, desponsabo te, si Luna eclipsetur tali nocte futura, videtur statim contrabi. Insti. de verb. obli. ☿. conditiones. Quae enim per rerum naturam certa sunt, non morantur obligatienem, quamuis nobis incerta sint: sed illud in conditione de praesenti, & de praeterito, forte secus in futuro: tamen si quis per verba de praesenti contraheret matrimonium sub conditione, quae omnino extitura est: puta, contraho tecum, si mortuus fuero: statim est matrimonium, nec possum cum alia contrahere, quamuis quidam dicunt contra. ff. de conditionibus, & demonstrationibus. l. quod si ea conditio.

Quarta conclusio est incidentalis, quam ponit Hosti. accipio te, si inueniaris virgo: & dicit, quod est matrimonium, quamuis inueniat corrupta. ar. ff. de contrahen. emp. l. alioquin. 5. 1. &. 29. q. 5. 1. & ita esse vider per praedicta. Quia aut est virgo, & sic extat conditio, aut non, & tunc impossibile est, & tunc pro impleta habet.

sed aliud est de futura necessaria per se, aliud per accidens. Nec obstat Decretum, quod inducit: quia aliquid per modum conditionis appositum vitiat in fui defectum, quod non vitiat per modum erroris. si enim contraham sub conditione, si placeat parentibus meis: ipsis contradicentibus nihil est actum. si autem sine conditione credam eis placere, vel placiturum, nihilominus valet ipsis contradicentibus. similiter error virginitatis non impedit, sed defectus conditionis, quae nec est inhonesta, nec impossibilis per naturam: vnde si cum dicit: si inueniaris virgo, intelligit, quandocumque voluero contrahere: tunc est contingens, si ipsa est virgo tunc, quia cras poterit corrumpi: si autem iam est corrupta, tunc est impossibile per accidens. si autem intelligatur, si inueniaris virgo statim: tunc est bene, vel necessaria, vel impossibilis, sed hoc accidit.

Quinta conclusio est de impossibili de facto, & natura, quae haber pro non adiecta. de condi. appo. c. 1. & vlt. vt si coelum digito tetigeris, & est satis mirabile, quia videtur deridere potius, quam consentire: & idem in foro conscientiae si diceret se non consensisse, iudicaretur non esse matrimonium tontractum: sed contrahendum propter ecclesiae praeceptum, & idem si est impossibile de iure diuino, vt si missam celebraueris: quia indistinctae conditiones impossibiles habentur pro non adiectis.

sexta conclusio, de conditione contra substantiam coniugij, vt si generationem prolis euites, vel donec inueniam digniorem, aut si pro quaestu adulterandante tradas, quia ista vitiat. de condi. appo. c. fi.

septima conclusio est de inhonesta, quae non repugnat naturae matrimonij: vt contraho tecum, si furtum feteris, aut homicidium: hoc si apponat pro non adiecta habetur: & nihilominus matrimonium, vel sponsalia contrahuntur: quia verum sub conditione quantumcunque turpi contractum: dummodo non sit contra substantiam mattimonij valet: de condi. app. c. vl. & est speciale in matrimonio: vt est institutionib', & legatis. Insti. de lega 4. vlt.

Octaua conclusio est, quam ponit Host. in summa. si conditio honesta, & possibilis apponatur in sponsalibus, & matrimonio: vel contraham tecum, vel contraho, si dederis mihi c. vel si pater tuus, aut patrinus consenserit: quia suspenditur consensus, siue sponsalia, quousque conditio extiterit, vel extet, si tamen post talem confensum conditionalem alius consensus interueniat per verba de praesenti, vel carnalis copul sit sequuta, videtur recessum a conditione: vnde statim est matrimonium, quamuis conditio non extet: adeo quod ex quo constat de carnali copula post sponsalia, quamuit probet, quod ille dissenserit: si tamen non probetur expresse, quod contradixerit ante carnalem copulum, in dubio pro matrimonio iudicabitur: de condi. appo. de illis. c. super eo.c. per tuas. ff de contrahen. empt. & vendi. l. si Celsus. scilicet vle. Neo refert, vtrum in arbitrium parentum, an aliorum conferatur. extra. eo. per tuas. In omnibus supradictis idem dicunt Iuristae in sponsalibus, & matrimonio, licet Theologi distinguant. Et quod dicit Tho. matrimonium contractum sub conditione de futuro possi bili, & honesta, comparari sponsalibus de futuro, non valet secundum Iuristas, quia aut intelligit pro nunc, & est falsum, quia non sunt sponsalia, sicut nec matrimonium: quia id quod impedit matrimonium, impediret sponsalia. scilicet defect conditionis: tunc autem duntaxat matrimonium valet, vt sponsalia: cum in sponsalibus cessat causa, quae matrimonium impediebat: aut, intelligit protunc, & hoc non valet: ga tunc est verum matrimonium, cum existentia conditionis aequiparet contractui puro: vnde matrimonium contractum sub conditione de futuro illa existente est matrimonium, & non sponsalia: quia quando conditio existit, ita est, ac si sine conditione pro tunc esset contractus habitus. si enim do tibi, vel trado rem meam sub conditione, si nauis ex Asia venerit, naue veniente non est promissio tantum dandi: sed est transatio dominij, ita & hic. ideo &c.

Ad argumentum dicendum, quod ecclesia bene potest facere, quod consensus non faciat matrimonium, sed veritatem, quia potest facere inhabiles. Et ideo secundum veritatem conditio turpis contraria matrimonio, quae est de futuro, facit matrimonium non esse quantumcunque consentiant, sed ecclesia non potest facere, quod sine consensu sit verum matrimonium: vnde si conditionem quancunque apponentes non intendebant consentire, nisi illa extante: non est matrimonium, si nunquam extat, vel non est antequam extet, si extitura est: sed ecclesia praesumit consensum ex hoc ipso, quod conditio turpis, vel impossibilis, aut necessaria apponatur: quia ex quo sic statuit, quod huiusmodi habeantur pro non appositis, vel impletis, quicumque eas apponunt, viderentur eas velle habere pro impletis: vnde caueat sibi, quomodo contrahunt: quia ecclesia iudicabit pro matrimonio in foro exteriori: secus autem in foro couscientiae, vt dictum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2