Quaestio 1
Quaestio 1
an metus matrimonium impediat
DIsTINCTIO. 29. QVAESTIO I. CIrca Dist. 29. quaeruntur duo. Primo, de impedimento metus. secundo, de conditionibus appositis. Coactio excludit consensum coniugalem.
PRIMO igitur, quaerit, an metus matrimonium impediat: & videtur, quod non: quia coacta voluntas, voluntas est.
Respondeo, hic sunt quinque videnda. primo, quomodo cadat vis in voluntatem. secundo, quo metus. Tertio, quomodo per metum matrimonium irritatur Quarto, quomodo matrimonium tale postea confirmatur. Quinto, vtrum metus impediat sponsalia iurata.
Prima, quod quam tum ad actum imperatum respectu cuiuscunque potentiae organicae, & organi voluntas potest cogi: sic. scilicet intelligendo, quod quicquid velit fieri, vel non fieri extra se, & intellectum, potest oppositum esse per actionem violentam alterius: quia qum non obendit mobile mouenti ad nutum: vel si obendit ad nutum, natum est alteri magls obedire: & alterius contrariam impressionem recipere respectu huius mobilis, mouens potest cogi non in se, sed in illo mobili: quia. scontra motionem soam mouebitur: sicut respectu corporis mouentis, cui aliud non obendit, ad nutum potest esse violentia, & respectu moti ab inferiore angulo respectu fortioris, & superioris, sic autem est hic. ergo &c.
si dicatur, ergo voluntas cogitur priuatiue, quia non potest voluntas velle, nisi intellectu cogitante, nec ille nisi consensu sentiente, & si ille potest prohiberi a suo actu, sicut claudit oculus, vt non videat, sic intellectus, vt non intelligat, & per consequens voluntas, vt non appetat, & sic eius actus priuantur. vel positiue: quia si contra voluntatem mulier sentiatur: per consequens cogitat, & per consequens contra voluntatem appetitur.
Dicendum, quod non sequitur. Primo, quia licet verum sit sensu non sentiente saltem interiori, intellectum non cogitare, nec voluntatem velle: hoc tum non est alterum ipsorum cogi: cum hoc sit eorum natura non habere actum sine obiecto: sicut non cogitur oculus, si visibile sibi subtrahitur: per hoc enim nulla violentia sibi infertur: & tum actus, qui erat, per hoc subtrahit, vel qui erat futurus suspenditur. Ad aliud etiam dicendum, quod quamuis sit necesse sensu phantasiante intellectum intelligere saltem in vigilia, non tamen est coactio, quia ista est eius natura: sicut necesse est oculum apertum videre colorem sub lumine praesentatum, sine violentia: tamen imo delectabiliter allqfi. Vlterius autem non necesse est propter hoc intellectum cogitare practice, vel si co gitat practice non necesse est alterum iudicare: & si ex apparentibus pro tunc non occurreret, quare esset aliter iudicandum, Deus tamen inspirat, ne ad peccandum cogatur: nisi forte hoc ille per primum psti demeruerit. Et hic esset vnus modus, quare peccatum, quod per poenitentiam non diluitur suo pondere ad aliod trahit. Quocunque autem sequatur actus speculatiue, vel practice, vel voluntarie, vel necessario, non est violentia, vel naturalis perfectio. Voluntas autem nisi adsit cogitatiopractica, & determinata, non necessario vult, & quando sic vult, naturaliter vult. Vnde non est coactio, sed salus, & perfectio.
secunda conclusio est, quod non potest cogi quantum ad actum elicitum, qui est velle, vel nolle propter duo. Primo, quia sicut materia est nata recipere omnem formam, quantum est de se nullam recipit violenter: sed est sibi omnis generatio naturalis, quia appetit formam, vt turpe bonum, & omnis forma est suae essentiae perfectiua, & saluatiua, sic voluntas respectu omnis actus volendi: imo omnis potentia appetitiua, & sensitiua est inulolabilis respectu actus eliciti. Vnde impossibile est, quod in visu sit aliquod videre violentum: sed omne videre est sibi naturale, & nullum violentum, sicut calor est aquae naturalis: omne cognoscere, & appetere est naturaliter bonum ipsius appetitus, & potentiae cognoscitiuae: vnde & intellectio falsa est bonum ipsius intellectus absolute loquendo, & tin est de perfectione naturali in intellectione mala, sicut in bona, & vera, quia eadem oratio sola mutatione obiecti fit de falsa vera, similiter etiam in voluntate. Quod ergo dicit, quod verum est bonum intellect', & falsum malum eius, intelligendum est obiectiue, non subiectiue: relatiue, non ab solute. Alia ratio est, quia impossibile est contraria inesse ei dem, vel quod idem secundum idem sit volitum, & non volitum. Omnis autem actus, qui est in voluntate, est, vel esse potest vo littis etiam actus nolendi: quia non est minus voluntarium nolle, quae velle. Vnde Aug. Qui diligit proximum, necesse est, vt ipsam dilectionem diligat. Qui autem odit aliquem, non propter hoc odit ipsum odium, imo diligit ipsum: sicut peccator dolet de peccato, & odit, & gaudet de ipso dolore, & odio. si ergo esset actus aliquis in voluntate ab ea elicitus, vel etiam impressus, qui tamen esset velle, vel nolle: intantum esset volitus, & voluntarius, inquantum eius actus. si autem cum hoc esset non volitus, vel odio habitus, & inuoluntarius esset contradictio: vnde est impossibile, quod respectu eius cogatur.
Tertia conclusio est, quod volutas potest cogi large loquendo quantum est ad aliquid impressum, quod tamen non sit velle nec nolle, prout voluntatem cogi est aliquid esse in ea contra eius inclinationem. sicut enim potest esse in voluntate aliquis habitus acquisitus per actus volendi malos, de quo voluntas poenitentis dolet: de quo posset intelligi illud, Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, non solum in sensu, sed etiam in voluntate potest homo habere a studio habitum contrarium detestatiuum: sic a Deo potest aliquid imprimi voluntati, quod ipsi voluntati displicebit, & esset contra eius volitionem, & tale quid forte est illud essentiale de poena damnatorum: quod est in voluntate. scilicet a Deo immediate, vel mediante igne immissum: quod est a voluntate summe odio habitum, cum quo de nullo alio potest gaudere: & illud erit contrarium non formaliter actui voluntatis: quia sic non staret cum ipso, nec ipsi naturae voluntatis: quia tunc destrueret eam: sed sicut habitus vitiosus est in voluntate poenitentis contrarius obiectiue respectu actus: non autem subiectiue respectu naturae potentiae: vnde nec eam destruit. sic & hic. ideo &c.
Prima, quod quandocunque voluntas consentit in aliquid metu territa, alias non consensura, dicit tunc metus cadere in voluntatem, quod non cogitur: quia non obstante tali metu, potuit, si voluit non consen- tire: sicut in illo, qui propter naufragium proiscit merces in mari, vel amputat sibi membrum, ne perdat totum corpus.
secunda conclusio est, quod metus aliquando cadit in constantem virum, aliquando non: ad quod oportet considerare & ipsum periculum in se, & absolute, & in comparatione ad agendum, vel omittendum. Aliquid enim est de se terribile, vt illa, quae in illo versu continentur. stupri, siue status, verberis, atque necis. Homo enim constans timet mortem sicut & Christus, & dehonestationem stupri multo plus, sicut susamna, quae maluit lapidari: & seruitutem, sicut pro excutiendo iugo serui tutis multi exponunt se morti, quia seruitus mors ciuilis est. similiter per grauia verbera, quia minima poena corporalis est maior maxima pecuniaria secundum iura, sed sunt aliqua poenalia de se a constante viro non formidabilia, sed contemptibilia, inter quae etiam computatur timor infamiae, cui aliter potest occurri, & damni temporalis, & conuitij, & huiusmodi, & similiter est timor excommunicationis, quamuis glo. dicat de resti. spo. quod est iustus timor. sed & ista quatuor quae secundum se incutiunt iustum timorem: possunt comparari maioribus malis, respectu quorum non esset iustus timor, sed magis sunt eligenda, puta peccato, vel alij.
Tertia conclusio est, quod respectu matrimonij ista sunt iustus motus. Potest enim secundum rectam rationem optari esse in matrimonio potius, quam mori, vel grauiter verberari, vel in carcerari: quia tunc homo sibi non potest remedium quaerere, vel in seruitute: quia multo minor est seruitus matrimonij, quae alia, in qua quicquid est serui, totum est domini: sed in matrimonio non est hoc, nisi quo ad actum carnalem.
Quarta conclusio est, quod respectu actus fornicarij non potest esse iustus metus: quia melius est omnia mala pati. quam soli malo consentire.
Tertius articulus est videre, quomodo vis, vel metus impediant, & dirimant matrimonium, vbi sunt tres conclusiones.
Prima, quod si est metus, qui cadit in constantem virum, non est matrimonium, nec quo ad iudicium ecclesiae, nec conscientiae, etiam si vere consentit: quia consensus liber non fuit: quia sicut non sufficit consensus ad matrimonium impuberis, sicut puberis: quia non est aeque perfectus sic non sufficit consensus non liber, quia non est aeque perfectus.
sed ex hoc videi matrimonium non esse sacramentum: quia in omni vero sacramento ex interiore consensu: licet per metum quemcunque extorto verum sacramentum suscipit, vt in baptismo, ordinatione, & confirmatione: ergo vel matrimonium non est sacramentum, vel sufficit consensus quamuis meticulentus.
Et dicendum, quod illud est verum in sacramentis, de quorum es sentia non est actus suscipientis de libero in non liberum, secus in aliis. Nam constat poenitentiam esse sacramentum: sed quia de elus essentia est actus suscipientis: inde est, quod nisi sit liber, nihil est actum ipso iure: vt puta, si quis non propter Deum, sed pure proptertimorem confitet, non esset verum sacrm: & similiter est in matrimonio: secus autem est in aliis. Nam si consensus baptizandi esset de essentia in baptizando, tunc non posset puer baptizari: quia non potest habere consensum: quia quod est de essentia sacramenti apud omnes aeque custoditur.
secunda conclusio est, quod si non sit metus cadens in constantem virum, vel fuerint blanditiae, vel huiusmodi, quae magis alliciunt consensum, est matrimonium, supposito, quod sit consensus verus: quia si non sit consensus verus, siue impediat metus iustus, siue non iustus, ecclesia non potest facere, quod sit verum matrimonium. sed quando est non iustus metus, ratio quare non impedit, est, quia ecclesia non statuit, nec forte sta tuere potuit. Quod ergo dicunt aliqui, quod inconstans ita timet propter leuem metum, sicut constans propter iustum, & per consequens est aeque non liber hic, sicut ibi: & sibi impedit propter defectum libertatis, ergo & hic: non valet, quia metus impedit matrimonium propter statutum ecclesiae non diuinum. Quia ergo ecclesia punit, & afficit actum exteriorem, no interioro, nin in respectu ad exteriore: est autem iustum subuenire illi, qui passus est iustum metus quia fecit, quod debuit de duobus malis minus eligendo: ideo ecclesia reddit inhabilem ad contrahendum pro hac vice, ipsum metum inferentem ipsum puniendo eo modo, quo propter quaedam crimina ipsa facit non esse matrimoni um etiam concurrente consensu. Et similiter reddit inhabilem ad matrimonium ipsum passum iustum metum, in sui fauorem ipsi subueniendo: quia verisimile est, quod sibi non placeat simpliciter, cui non consentit nisi durante iusto metu. Econtrario autem, quando non fuit iustus metus, nec inferens tam graui ter peccauit: vnde nec tantum est puniendus, nec metum passus, qui fecit, quod non debuit trepidando, vbi non fuit timor, praeferendo minus bouum maiori, & meretur priuilegium. Vnde non iustae sunt leges restituentes in integrum illum, qui passus est iustum metum, non illum, qui fuit nimis meti culentus: similiter, & iusti sunt Canones irritantes matrimonium contractum per iustum metum, non per non iustum: vnde concurrit duplex causa: fauor vnius, & odium alterius: licet autem odium sufficeret illius, qui in matrimonium peccauit, sicut qum polluit per adulterium, & postea duxit can dem in matrimonium: tamen hoc est principaliter propter fauo rem metus passi, qui potest renunciare.
Tertia conclusio est, quod ille, qui confitei metu etiam non cadente in constantem, nullum sacramentum recipit: quia de iure diuino, non huma no interior poenitentia, quae est consensus liber, est pars sacri: sine qua non est sacramentum iure diuino: quod potest afficere actum interiorem: vnde talis tenetur iterum confiteri, & si non for te illo modo: quod est iuris positiui: tamen quandoque ante mortem: quod est iuris diuini: quia etiam confessio, sicut nomen libertatem importat.
Prima conclusio est, quod confirmat per consensum sequentem durante primo consensu, quia licet secundum leges, & antiquos Canones raptor non possit contrahere cum rapta: potest tamen secundum illud de rapto. c. vlt. si dissensio transeat in consensum, & si ab initio displicuit, incipiat complacere. Vel forte leges, & antiqui Canones loquuni de raptu ad coitum, non de raptu ad matrimonium.
secunda conclusio est, quod si metum inferens poeniteat, sicut Amon, qui exosam habuit Thamar, postquam corruperat eam, & inuitam expelli fecit, non est matrimonium, ex quo mutui consensus nunquam concurrerunt, & similiter quando vnus voluit, alius noluit, & econuerso: quia causas essentiales oportet concurrere ad effectum: sed nihilominus ipse te netur cum ea contrahere, si ipsa, & amici velint, si potest & for te gratis & si non potest cum ipsa contrahere, vel ipsa vel ami ci nolunt, tenetur eam dotare. ar. de adulter. c. 1. &. 2.
Tertia conclusio est dubia. scilicet quod confirmai matrimonium quo ad iudicium ecclesiae per consensum in carnalem copulam. si enim confiteatur se consensisse in carnalem copulam metu mortis, sed nunquam in matrimonium, iudicabit matrimonium: quia si confiteretur se contraxisse per verba de praesenti per metum non iustum, iudicat pro matrimonio. Cum ergo respectu fornicationis omnis metus sit non iustos: si confitet se consensisse in carnalem copulam, non in matrimonium metu mortis. confiteense consensisse sine iusto metu: ergo per idem est, ac si sponte consensisset. si autensponte consensisset in carnalem copulam post violentam traductionem: quamuis diceret se non consensisse in matrimonium, non crederetur: sed iudicaretur pro matrimonio, sicut si confiterei se dolose contraxisse per verba de praesenti, vel post sponsa lia solum carnalem copulam deceptoriam, iudicatur matrimonium. ergo & hic. Oportet ergo, ꝗsi confitei, vel probat carnalis copula, alleget non metum, sed vim, & neget consensum non solum in matrimonium: sed etiam in carnalem copulam, & probato iusto metu tempore matrinonij: & durante tempore copulae satis videi esse vis, & oppressyo: quia praesamit non con- sensisse in peccatum mortale, si in ipsum matrimonium non poterat sine mortali consentire.
Quarta conclusio est, quod sine consensu coitus caetera etiam frustrant: quia in foro conscientiae nunquam est matrimonium, nisi consenserit in ipsum matrimonium.
Prima quorundam dicentium, quod sponsalia contracta per metum cadentem in constantem virum, & iuramento firmata tenent, & obligant in foro conscientiae, quod sic declarunt. Quocumque metu homo scienter iurat falsum, periurat, quod libet autem periurium scienter commissum est peccatum morta le. Nullus ergo met' excusat per iurantem a peccato mortali, sed qui per iuramentum se promisit ducturum aliquam in vxorem: si quod iurauit, non implet, periurat: ad quod sequii, quod mortaliter peccat, sed quilibet obligatur ad vitandum peccatum mortale. ergo &c. sed in foro exteriori non reputarei obligatus: eo quod ecclesia praesumeret consensum interiorem non affuisse. secundo, probant hoc sic, qa non est necessaria absolutio a iuramento, quod ipso iu re obligat: sed Romani Pontifices tales a iuramenti nexibus absoluerunt. extra de iureiur. Verum ergo tale iura mentum non est ipso iure nullum, sed est obligatorium. Tertio sic: Renuntiatio electionis facta per metum si sit iuramento firmata est obligatoria. extra de his, quae vi, meve causa fiunt. ad aures: sed minor consensus requiritad sponsalia contrahenda, quam ad alias obligationes contrahendas: quod patet, quia septemnes possunt contrahere sponsalia: cum tamen propter defectum discretionis ad alias obligationes sint inepti. ergo &c. Quarto sic. 22. 4 Inter caetera dicitur de quodam, qui timore necis impulsus suae concubinae iuramento firmauit ipsam suscipere in coniugem: quod quia quam prius habuerat, non est peccatum suscipere in coniugem, matrimonium fit in Deo firmum, & stabile.
Alij dicunt, quod sponsalia praedicta non tenent ipso iure in aliquo foro: quia nec Deus, nec ecclesia voluerunt tale iuramentum obligatorium esse respectu eorum, in quibus maxima requirii libertas, de quorum numero est contractus sponsaliorum, & professio religionis: vnde professio in religione facta propter metum mortis non obligat. extra de his quae vi, me. ve causa fiunt. c. 1. &. 15. q. 1. Non est. dicit, quod voluntarium sibi militem elegit Christus. Item hoc probant secundo sic, fortior est obligatio per consensum de praesenti, quam per consensum de futuro: sed praedicta coactio impedit obligationem per consensum de praesenti. ergo &c. Tertio sic. extra de his, quae vi, me. ve causa fiunt. Abbas. glo. matrimonium contractum per metum non tenet, nec obligatur, qui hoc facit, etiam si iurat: ergo a simili in sponsalibus. Quarto, quia ei, qui per metum ecclesiam suam penitus obiurat: debent restitui vniuersa, vt ibidem dicit in textu, sed si tale iuramentum obligaret, non deberent restitui. ergo iuramentum metu extortum, non obligat.
Qui igitur vult tenere primam opinionem, potest dicere ad duo prima falsa, quod loquuntur de obligatione in foro exteriori.
Ad tertium, quod mi. est falsa. quaedam enim sunt pro missiones factae per metum cadentem in constantem virum, quae non sunt nullae ipso iure: quae tamen rescindendae sunt peractionem, si sunt perfectae, vtpote, quia post stipulationem nume ratio facta est: si autem sunt imperfectae, vt si post stipulationem numeratio facta non est, rescindi possunt per exceptionem. f. quod me. causa. l. Metum praesentem. 5. sed quoque praetor.
Qui autem vult tenere secundam opinionem, potest dicere ad primum, quod quaedam sunt promissiones, quae per me tum probabilem extortae non valent ipso iure. Prima de contrahendo matrimonium. extra de spon. Cum locum. seconda respectu dotis. ff. de his, quae metus causa. si mulier. 5. si dos. Tertia de rebus ecclesiae. de iureiur. Peruenit. Quarta voti. extra de his, quae vi, me. ve causa fiunt. c. 1. Quinta iurisdictionis. ff. de iudi. l. 2. sexta authoritate tutorum meticulenta. E de autho. tu. l. 1. 5. fin. Et haec habentur. extra de his, quae vi me ve causa. Abbas in glo. quaedam autem sunt, quae per metum facta, vel promissa tenent quidem ipso iure, quousque subueniatur metum passo authoritate superioris, qui suo officio implorato, & metu probato, debet a promisso absoluere, & datum facere festituit. Decretalis autem in contrarium allegata non loquitur de iuramento per metum extorto: quod nullum est ipso iure, sed de alio: & similiter intelligit eo. tit. Finaliter ad sequentia solue, in gloss. Abbas.
On this page