Quaestio 1
Quaestio 1
de errore, an impediat, et dirimat matrimonium
CIrca distinctionem. 30. quaeruntur duo. Primo, de impedimento erroris. secundo, de matrimonio beatae Virginis.
PRIMO igitur, quaeritur de errore, an impediat, & dirimat matrimonium? & videt quod non: quia multi decipiuntur putantes se ducere virgines diuites, alias non ducturi, qui postea sunt decepti, nec propter hoc matrimonium separatur.
Contra, non est matrimonium sine consensu, quia nuptias. non concubitus, sed consensus facit: sed nihil est contrarium tam consensui, quantum error, qui imperitiam detegit: vt dicit f. de iur. o. iu. l. si per errorem. ergo &c.
Respondeo, hic tria sunt videnda secundum triplicem errorem. Primi, de errore substantiae, vel personae. secundo, de errore conditionis. Tertio, de errore fortunae, vel qualitatis alterius
Circa primum est solum vna conclufo, quia est error quidam, qui respicit illud, quod est de sobstantia matrimonij: ficus sunt personae, quae sunt materia quo ad substantiam: & iste errorimpedit, & dirimit matrimonium de iure diuino: quia ius humanum non posset facere, quod illa, in quam non consensi, sit vxor mea: quia sicut non est matrimonium nisi per confensum, sic non est matrimonium cum ista: nisi per consensum in istam, & econuerso.
secundus articulus de errore conditionis, quae respicit bona matrimonij: habet etiam vnitam conclusionem, quia est ertor in illis, quae respiciunt bona matrimonij, quantum ad finem principalem, vel secundarium: sicut error conditlonis deterioris, per quam impedi tur libera debiti petitio frequenter, & bonum prolis: quia est seruus forte, vel error impotentiae coeundi, vel aliouid tale, & talis impedit per statutum ecclesiae: & non de lure diuino, nec quo ad primum, quia seruitus est de iure humano: nec quantum ad vtrunque: quia non pertinet ad substantiam matrimonij: & inde est, quod si sciuerit, est verum matrimonium: cum tamen non esset, si deesset aliqua id de essentia matrimonij. Cum enim principalis finis matrimonij sit proles, non vitatio fornicationis: si posse coire esset de substantia matrimonij: multo magis posse generare: & sic senes non possent contrahere. sublata enim causa essentiali matrimonij, quae est materialis, non manet matrimonium, quamuis transeunte causa efficiente, vt consensus maneat: sicut morte naturali, vel ciuili superueniente: quia homo, vt est animal ciuile politicum, est materia huius sacramenti. Et quia secundum quod est pars communitatis, subiacet potestati, vel ordinationi factoris communitatis: inde est, quod potest fieri habilis, & inhabilis, secundum ordinem rectoris, sed contracto matrimonio etiam non consummato, si vir cunuchetur, non soluitur matrimonium: ergo posse coire non pertinet ad essentiam, sed tantum ad bonum fidei, & prolis. 7 Tertius articulus de errore qualitatis, & fortunae habet sex conclusiones.
Prima, quia est error qualitatis, & fortunae, qui non cadit super aliquid, quod sit de essentia matrimonij, nec pertinet ad bona mrimonij: & si iste sit absolutus, non impedit, nec de iure diuino: quia concurrunt essentialia: nec de iure humano, quia non est statu tum.
secunda conclusio est, quod si poneret per modum conditionis, quae est honesta, & postibilis ea stante, staret: non stante, non staret: puta, contraho tecum, si tu es ita diues sicut ego, vel sicut dictum est mihi, vel ita nobilis: puta sic, vel sic.
Tertia conclusio, quod dato etiam, quod esset conditio impossibilis, vel inhonesta, nunquam in foro conscientiae est matrimonium, si non intendebat consentire, sed verum est, quod etiam in defectu illius conditionis tener contrahere: & sic illud matrimonium habet vim sponsaliorum: quia vnusquisque verba, quae cum alio conueniendo emittit: tenetur implere secundum intellectu iuris, quauis aliud intenderet, nisi hoc ipsum expresserit: vnde cum iura interpretent matrimonium adiecta conditione impossibili, vel inhonesta, quae non est contra bona matrimonij: etiam si illa sit falsa: inde est, quod tenetur implere sic cam, quod sit verum matrimonium, quod non est nisi contrahat.
Quarta conclusio est, quod si expressisset, contraho tecum, si coelum digito tetigeris, vel si feceris furtum: alias non intendo tecum contrahere, nec punc, nec alias: tunc ga scienti dolus non in fertur: & in incertis locus est coniecturae, nec est matrimonium, ncc tenetur ad matrimonium in aliquo foro.
12. Quinta conclusio est, quod si est conditio necessaria, si eius existentia est contraria essentiae matrimonij, non est matrimonium, nec sponsalia, sicut si esset inhonesta contra bona mrimonij, & prolis: vt si dicat, contraho tecum, si mortuus fuero, vel fueris, est enim necessaria: sed impossibile est, quod cuncius existentia stet essentia matrimonij: & ideo nihil est actum.
13. sexta conclusio, quod si eius existentia non est contraria matrimonio, tunc habetur pro impleta iudicio ecclesiae: vt si dicat, contraho tecum, si sol cras oriatur, statim est matrimonium, sed in fore conscientiae si intelligit, quod matrimonium non sit statim: sed quod sit tunc primum, vel quod tunc sint sponsalia, non est matrimonium, vltra quod intendit: sed tenetur contrahere, & facere, quod statim sit matrimonium, vt verificet dictum suum secundum sensum ecclesiae, nisi contrarium exprimat, vt dictum est.
On this page