Quaestio 2
Quaestio 2
de matrimonio beatae Virginis, utrum fuerit verum matrimonium
QVAERITVR secundo de matrimonio beatae Virginis, vtrum fuerit verum matrimonium, & videtur quod non: quia fuit ibi ali quid contra bonum fidei, & prolis, quia non intendebant adinu item conuenire.
Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, quo contrarietas in contrahendo matrimonium quo ad bona matrimonij faciat matrimonium nullum. secundo, de matrimonio beatae Virginis: Tertio, de fine inhonesto.
Prima de intentione, quia aut est contraria non solum bonis ma trimonij, sed etiam ipsi essentiae matrimonij: puta, quia non intenditcontrahere, sed decipere: vel si intendit contrahere, intendit tamen non statim, sed ad tempus, vel aliquid huiusmodi: & tunc non est matrimonium: quia nisi sit consensus in tota es sentia matrimonij, non est matrimonium. Item quando est consensus, & dissensus, sicut si homo vult esse homo, & non habere animam, non simpliciter consentit: vnde non est matrimonium. si autem contrarietur bonis matrimonii: sed non es sentiae est verum matrimonium, sicut supra dictum est.
secunda conclusio est de expressione contrarij: quia aut exprimitur aliquid contrarium essentiae, & non est matrimonium: sicut si dicat, accipio te in meam, dum tamen ego non sim maritus tuus, vel quod matrimonium dissoluat quam cito inuenero pulchriorem, & meliorem, vel huiusmodi: & sic non est matrimonium, sed adulterium: sicut dicit Aug. 31. dist. Aut non est contra essentiam, sed contra aliquod de tribus bonis: & tunc si est aliquid illicitum non est matrimonium. si autem id, quod exprimit, sit non honestum, non impedit: sicut contraho tecum: ita quod non petas debitum: quia pacisci de debito non petendo, nec reddendo non respicit essentiam: cum petere, & reddere sint actus consequentes matrimonium: imo etium pacisci, quod non teneat petere, vel reddere non est contra essentiam: cum salua essentia matrimonij possittol li ius poeendi, & obligatio reddendi, vt dicet proxima dis. ꝗ. Lart. 13. conclusione vlt. sed ponere conditionem, vel modum de non reddendo, vitiat matrimonium, ua conditio turpis, & inhonesta, & contraria.
Tertia conclusio est, quo potest controhere, qui. voult castitatem, quia vouit non contra here, nullo modo potest contrahere, nisi dispensatione Papae, qui solus dispesat in simplici voto castitatis ppetuo propter plenitudinem porestatis. si autem vouit castitatem existens virgo, vel viduz, & senex vult cum ea contrabere, vt habeat patrimonium eius, vel econuerso ista, vt habeat defensorem: si in contrahendo dicat sic, contraho tecum, est matrimonium, ita to quod caste viuamus, valet. Facilius est enim iuri futurp, & acquirendo renunciare, q iuri ia acquisito: qa multa impediunt contrahentia, quae non dirimunt iam contracta: vnde si contracto matrimonio, postquam obligati sunt mutuo ad redelendum, punt se per pactum ab ista obligatione liberare manente essentia matrimonij, pari ratione in contrahendosalua essentia poterunt ab obligatione praeseruari. Nec obstat, si dicatur, quod in eo, quod est contrarium bono matrimonij: & est illicitum, deficiat ratiorquia si post matrimonium fiat illud pactum, non tollitur matrimonii, quod est: si autem in contrahendo exprimat, non con trahittur matrimonij, quia hoc propter statuti ecclesa, quae potuit facere, q non contraherei, sed non vt soluentur iam contrastū,
Quarta conclusio, videt corollarie posse inferri ex praedictis, quod Papa possit dispen- sare in solenni voto religionis, quia qua ratione obligatio ad actum matrimonialem non est essentialis matrimonio: eandem ratione obligari ad castitatem non est essentialis ad religionem, sed sicut in matrimonio est ipse contractus transiens, ex quo causaivinculum, quod est essentiale matrimonij, quod consequit obligatio ad reddendum debitum, & ius petendi, quasi actio: sic in religione est ipsa professio, quasi contractus facti transiens, ex qua innascitur vinculum ad ipsam religionem per quam, quandiu viuit, dicit religio sus talis religionis, sicut coniunx talis coniugis: nisi quod vinculum matrimoniale est quaedam res absoluta, vel relata: sicut character, vel ornatus in aliis sacramentis: vinculum autem religionis non est res, sed relatio rationis, sicut esse consecratum in calice, vel altari. Item ipsam essentiam religionis consequit obligatio ad actus religionis, & positiuos, vt est obedire, & priuatiuos, vt non habere proprium, & non vti coniugio: sicut obligatio ad actus coniugij sequitur vin culum coniugij, nisi quod in matrimonio obligatio est firmata de iure diuino non solum secundum se, sed secundum qui est accessoria sacri a Deo instituti: sed obligatio ad ea, quae sunt religionis, est quidem de iure diuino secundum se: quia dicit: Vouete, & reddite Deo vestro: & non de ratione eius, quod sequit, quod non est sacramentum, sed quaedam consecratio ab homine adinuenta, sicut non vti calice consecrato ad vsus prophanos secundum se supposita consecratione est de iure diuino, quod prohibet sancta prophanari: sed non ratione consecrationis, quae est per hominem: ita quod sicut Papa potest dispensare, vt calix vendatur etiam non conflatus: sic quod monachus manens monachius vxoretur: quia supra votum simplex non habet professio, nisi quod est positiuum: sed in votis simplicibus potest Papa dispensare: ergo & in ista ratione voti: sed obligatione, prout est ex statu tuto ecclesiae potest ipse remittere: ergo & tollere, sed de hoc dicetur infra. 38. Distin.
Prima de eius virginitate, quia debuit esse Virgo in re, & ex voto cordis, & oris conditionato: & similiter Ioseph. Primum patet, quia decuit, vt maxima puritate niteret. Est autem maior virginis, quam corruptae quomo docunque : ergo debuit esse virgo: cum & prima mulier esset virgo, quando fuit damnationis origo. secundum patet, quod ex voto, quia illam virginatem debuit habere, quae est Iaudabilior, huiusmodi autem est, quae est ex voto. August. Virginitas laudatur, non quia virginitas, sed quia Deo dicata: quod prids cor de tantum, & occulte fecit: quia tunc praeferebatur coniugium virginitati propter expectationem seminis venturi. Nec obstat, quod illud erat de Virgine nasciturum: quia de vna sola erat nasciturum: vnde illam solam oportebat esse Virginem: caeteras autem generationi vacare, vt populus esset multus, de cuius generatione esset Christus: cum propter hoc in illo populo fuerit specialiter dispensatum in pluralitate vxorum: quod non esset, si propter hoc, quod Christus erat de Virgine nasciturus, virginitas praeferret matrimonio: vt sic omnes continerent, nec esset, vnde illa mater Domini nasceretur. Tertium patet, quod sub conditione. scilicet nisi Deus aliter ordi naret, quia non sciebat, quid cogitasset super illam Deus: & communis cursus erat etiam sanctarum mulierum contrahere.
sed contra istud dicunt quidam, quod illud non oportet di cere: quia illa conditio non tollit, quin virginitatis votum fuerit simplex, cuius ratlo est: quia generalis, & necessaria conditio, quae in omni promissione intelligitur, si exprimatur, non facit promissionem conditionatam: alioquin nulla promissio esset absoluta, nec aliquod votum, sed generalis, & necessaria conditio, quae intelligit in omni pro missione, & voto est, si Dominus voluerit, & pariratione, nisi oppositum Dominus iusserit: ergo talis conditio non facit, quin votum virginitatis fuerit simpliciter emissum: vnde ili- cunt, quod beata Virgo vouit virginitatem simpliciter: vnddixit angelo, Virum non cognosco. i. me non cognituram propono.
Et dicendum, quod licet conditio diuinae voluntatis intelligi debeat in omni voto, & proposito: tamen perfectionis est illam exprimere, & sic fuit hic. Quartum patet. scilicet quod postea verbis expressit. scilicet quando per angelum certificata fuit. Et quia extunc periculum nullum fuit, & vir suus consensit. Quinto, quod etiam Ioseph virgo mortuus fuit: quia enim iustus fuit, & fornicatio in iustum non cadit, nec aliam vxorem habuit, & ista virgo in aeuum permansit: ergo & ipie virgo fuit, & ex voto: quia communi cosensu castitas inter eos permansit, secundum Hieronymum contra Hesuidium.
secunda conclusio est de consensu beatae Virginis in matrimonium: quia ipsa consensit non solum in cohabitationem domus, sed etiam in copulam coniugalem simpliciter: in copulam autem carnalem sub conditione, si Deus eam iuberet: & sic non fregit votum, & sic dicuntquidam de Ioanne Euangerita. rrimu patet, quia coienius in iolu couictum, vel cohabitationem non faceret matrimonium: alias inter fratres, & sorores, parentes, & liberos posset esse matrimonium. secundum patet, quia in copula coniugali est essentia matrimonij: vnde consensus in illam solam, etiam si de nullo alio cogitet, facit matrimonium verum: quod potest esse inter steriles habentes impotentiam coeundi scienter: multo magis inter potentes, sed nolentes carnaliter commisceri: sicut esset verus baptismus, si intenderet baptizari: licet non curaret de re sacri, propter quam tamen est principaliter baptismus. Tertium patet: scilicet quod non consensit in carnalem copulam simpl'r, & explicite: quia hoc fuisset contra votum virginitat tis: nec exclusit eam simpliciter, & explicite: quia irritasset matrimonium secundum communem opinionem: quia fuisset contra substantiam, vel saltem contra bona matrimonij, & infinem principalem, qui aliter haberi non potest, vel si non irritasset matrimonium, quia non est conditio inhonesta: licet contraria, vt dictum fuit supra: saltem non debuit exprimere all quid absolute in matrimonio, quod lege communi effet contra matrimonium, antequam sibi fuisset reuelatum. Quartum patet. scilicet quod non fecit contra votum, quia vel nihil cogitauit de carnali copula, vel non consensit in eam nisi sub conditione: si Deus eam iuberet, sperans sibi a Domino reuelandum, quid faciendum esset: & ipsa non vouerat non contra here matrimonium: sed non cognoscere vtrum, nisi Deus ordinaret. Quintum patet de Ioan. Euangelista. Nam quia virgo fuit Virginis custos: probabiliter credit consimili modo se habuisse in consensu nuptiali, sicut Virgo beata, quod tamen non sic est necesse: quia non sic habebat votum virginitatis, sicut ipsa.
Primo, ex parte exempli, ne virgines aliae se excusarent: vt filia Iudaei inclusa a clerico impregnata: dixit se a Deo impraegnata: vnde Iudaei Messiam expectabant quousque mulier edita est: sic etiam Paulina amando, dolo Liddae sub speciae Dei decepta est: & vxor Philippi a Mago. secundo, ex parte sacri: quia hoc matrimonium perfectius significat coniunctionem Christi, & ecclesiae, quam quodcumque propter foecunditatem, simul & integritatem: licet aliud perfectius conlunctiose Christi, & humanae nam turae, quae defecit a similitudine matrimonij propter vnitatem personae secundum Grego. io Home. de nuptiis filij Regis. Tertio, ex parte viri, vt genealogia texeret, & vt obsequium praestaret Mariae, & pueri in Aegyptum &c. Quarto, ex parte ipsi Virginis, ne lapidaret tanquam filia sacerdo tir i. tremaret, vel moreret: quia tribus Regia, & sacerdotalis erant permixtae. Quinto, ex parte nati, vt Diabolo part ce iaretur per impedimentu, & vt nuptias approbaret. Et Ii cet Deus posset aliter celare: hic tamen fuit modus conuenientior, quia rarius conniuges sunt virgines.
Quarta conclusio est de perfectione matrimonij: quia fuit perfectum, & quantum ad essentiam, & quantum ad tria bona. scilicet fidei, prolis, & sacramenti: non autem quantum ad secundam perfectionem, quae est eius operatio, vt carnalis copula. Primum patet, quia fuit consensus expressus per verba de prae senti in copulam coniugalem, quod solum est verum, & perfectum matrimonium essentialiter. secundum patet, quia vbi nullum adulterium, sed summa castitas, ibi bonum fidei, & nulla infidelitas. Tertium patet, quia prolis bonum fuit in semine, in quo omnes gentes benedicereni. Et licet non processerit ex hoc matrimonio: erat tamen illud matrimonium ad hoc ordinatum principaliter: vt in ipso, & sub ipso talis ples generaret, & educaret: non sic autem est de partu supposito, vel adulterino ad quem matrimonium non ordinatur: sed ad oppositum: vnde ibi non est bonum prolis. Quartum apparet: quia bonum sacramenti est inseparabilitas: ipsi autem non fuerunt separati vsque ad mortem: vnde in passione Christi conuincitur Ioseph mortuus, quando mater fuit alteri commendata, quintum autem probabitur in sequenti conclusione.
Quinta conclusio est, quod illud matrimonium nunquam fuit per carnalem copulam consummatum: quia aut hoc fuisset ante Christi natiuitatem aut post, non ante, quia expresse dicit. Matth. 1. Non cognoscebat eam, donec peperit filium suum primogenitum: & haec est est impietas Iudaei: qui dicit Christum ex Ioseph semine esse natum: nec obstat, quod dicit in Marco, Nonne hic est filius fabri? Io. 1. Iesum filium Ioseph, & multa huiusmodi. Ad quae omnia respondetur. Lucae. 3. vbi dicit, vt putabatur filius loseph. Item non obstat, quod mater dixit Lucae. 2. Pater tuus, & ego dolentes &c. quia eius nutritius fuit: ideo dicitur pater hic cura, vel sicut dicitur Matth. 14. Pro affectu Iudaeorum, pater appellabatur, vel quia pater adoptiuus: quod tamen non videtur: quia praesumptio fuisset talem filium velle sibi subiicere: sicut adoptio subdit filium adoptanti: tamen ipse Iesus erat subditus illis, vel quia erat verus maritus matris. Item non cognouit eam post partum, quia fuisset ingratissima, & ille temeratissimus si templum Domini violasset, & portam templl, per quam solus dominus exiuit: & ad homines intrauit. Eze. 44. Nec obstat, Peperit filium suum primogenitum. scilicet a patre, nec illud, Fratres elus Iacobus, & Ioseph: quia consobrini, sicut vbi de spartiatis, & Iudaeis, quod sunt fratres: nec illud, Donec peperit filium suum, quia non sequitur: ergo postea, sicut ibi, Do nec ponam ini. t. sca. pedom tuorum. Non enim tunc cessabit sedere, sed apertius tunc sedebit.
sed videt, quod beata Maria virgo non debuerit desponsari: quia nullus debet simulare velle illud, quod non vult: cum hoc sit mentiri facto, vt hypocritae: sed ipsa nolebat carnalem copulam, quam matrimonium praetendit. ergo &c.
solutio, dicendum, quod sicut is, qui non tenetur dicere veritatem proferendo verbum verum secundum suam intentionem, licet falsum secundum intentionem audientium, non mentit, vt Christus dicens, sol uite templum hoc &c. sic etiam faciens aliquod factum, non vt fallat, sed vt veritatem significet, vel ad aliquod bonum: licet ex illo facto aliqui eliciant significatiue aliquod falsum, non mentit facto, sicut Christus, quando se finxit longius ire. Non enim hoc fecit ad decipiendum, nec ad significandum itinerationem, quam facere nolebat: sed ad prouocandum eos ad instantiam hospitalitatis, & ad significandum, quod di stabant ab eo infidelitate, sicut & alibi volebat eos praeterire. Et similiter beata Virgo non tenebat dicere, qua in tentione contraheret: vnde licet non intenderet matrimonium consummare, quod videntes credebant: non est mentita facto, & istud est ar. sicut ille, qui ponit vitru ad os, non vt alij putent eum bibere, sed vt non percipiant eius abstinentiam, vel vt seruet concordiam, quamuis alij ex hoc iudicent eum bibere, quod non peccat: & ad illum, qui remanet in ecclesia, non vt oret, sed vt alios non scandalizet, vol aedificet ad assistendum Deo.
Prima, quod duplex est finis in matrimonio, vnus per se, qui proprie est finis ipsius matrimonij intentus ab illo, qui matrimonium institu it: & ab omni recte matrimonium contrahente, secundum potissimum statum matrimonij per se acceptum, & iste est generatio prolis: vnde Adam prophetizans de hoc dixit. Adhaerebit vir vxori suae, & erunt duo in carne vna s. generanda, & Deus benedictionem nuptialem tribuens dixit, Crescite, & multiplicamini. Alius est finis per acci dens. scilicet quem intendit contrahens, & hic est finis proprie non ipsius matrimonij: sed ipsius contrahentis, & iste est quandoque bon', quandoquemalus, sicut sibi placet, sicut finis domus est inhabitatio, finis domificantis forte lucrum.
secunda conclusio est, quod matrimonium semper est bonum: quia vel est matrimonium ex primo fine, vel ex secundo: sed vterque finis est bonus, ergo matrimonium est bonum: quia cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est, loquendo de fine per se, non per accidens: sicut scientia medicinae, & iuris sunt scientiae bonae: quia finis per se est bonus, vt sanitas corporis, & iusta distributio temporalium, licet habentes scientiam possint esse mali ex abusu, & mala intentione.
Tertia conclusio est, quod finis matrimonij per se meritorie intenditur, siue sit per se, & primo finis eius: vt est bonum prolis, siue sit finis per se, sed non primo, sed secundario, sicut est vitatio fornicationis. Nam sola generatio prolis dicitur finis matrimonij per se, & primo, quia iste fuit finis in primaria institutione, etiam in statu innocentiae: de isto omnes concedunt, quod sine peccato, imo cum merito potest intendi principaliter. Vitatio autem fornicationis, licet sit finis per se: non tamen primus, sed secundarius: quia post peccatum fuit matrimonium institutum, non solum in offi cium sicut prius, sed etiam in remedium, dicente Apostolo: Habeat vnusquisque suam propter fornicationem vitandam, & si iste secundario intendat, certum est, quod adhuc meritorium est, non peccatum, quia nulla deordinatio est, sed si vitatio fornicationis principaliter intendatur, adhuc non est peccatum mortale: quia nec tali fine cognoscere vxorem est mortale. sed ad sciendum, an sit veniale, videtur distinguendum: quia aut est talis, qui potest habere prolem secundum spem conem: & tunc venialiter peccat contra rationis ordinem agens, finem secundarium praeponens fini primo, & principali: sicut etiam pecccaret cognoscens vxorem propter hanc causam, non curans de prole, vbi crederet se posse generare: sed quando senex est, nec potest generare, nec est spes de prole, sed timor de fornicatione, tunc nullum peccatum videtur: quia alio modo senes non possent contrahere matrimonium sine peccato. Ridiculum enim est, quod illi, qui non sperant, nec credunt se posse generare, contrahant sola, vel principali intentione gignendi: cum spes, vel intentio, vel electio non sint de impossibili, sublato autem fine principali, licet facere de secundario principali plus, quam de tertio, vel quarto: vnde cum post prolem primus finis sit vitatio fornicationis, illa potest principaliter licite intendi, vbi proles existimat impossibile haberi.
Quarta conclusio est de aliis causis. Et quidem pacis reformatio est causa honesta in se: licet non est honesta in matrimonio, si primo, & per se intem datur: cum matrimonium non sit per se ad hoc ordinatus sicut vir cognoscens vxorem propter sanitatem tantum peccat: & similiter a baptizat, vt sanet: sed secundario potest illud intendi, non tamen es set peccatum mortale, nisi illud principaliter intenderet, sicut nec diuitias, aut pulchritudinem, cum homo nolit talia nisi modo licito: etiam si alias non esset contracturus: sicut ille, qui cognoscit vxorem propter delectationem: tamen infra limites matrimonij. Vider autem allis, quod cum matrimonium sit verum sacramentum: quod non potest sine mortali peccato principaliter intendi in eo finis extraneus, & per accidens totaliter omni institutioni matrimonij: sicut si quis principaliter vellet baptizari, vt sanaretur, vel quaestum haberet non curans de gratia baptismalit hoc enim non est sine contemptu, & iniuria, & irreuerentia, & abusu sacramenti. sed ista sententia est multum dura: quia multos inuoluit. Et videtur esse contra illud, quod habetur. 3. Reg. 1. cap. vbi Dauid duxit vxorem Abysaac sunamitem, solum vt calefaceret eum: & non spe prolis, nec timore fornicationis: quia non cognouit eam, nec polluit. Diuitiae autem si secundario intendantur, vt proles melius educetur, & onera matrimonij melius sustineantur, nullum est peccarum. Et similiter pulchritudo secundario intenta ad fornicationem vitandam in casu, in quo illa vitatio potest principaliter intendi, non facit peccatum etiam veniale: sed si secundario intendatur ad voluntatem, facit peccatum veniale: & simiter diuitiae immoderatae, licet secundario intentae.
Quinta conclusio est, quod dato, quod contrahere propter voluptatem principaliter esset peccatum mortale: non propter hoc cognoscere vxorem propter voluptatem esset mortale, dum tamen non esset idem cum alia facturus: quia non est itam damnabilis abusus rei conis, sicut rei sacrae, sicut bibens cum scypho coni propter voluptatem non peccat, nisi venialiter, sed non propter hoc sequitur, quin portans calicem ad tabernam, & bibens propter voluptatem non peccet mortaliter. Qui autem contrahit matrimonium per verba de praesenti propter finem indebitum abutitur re sacra: quia essentia sacri: sed qui cognoscit vxorem fine indebito abutitur muliere non sacra, quia essentia sacramenti transit. Vnde non adeo peccat. Et est illud argumentum, quod si iudex poena pecuniaria punit malefactores: dum tamen esset alias puniturus, licet quaerat pecuniam, vel non cogitans actu de iustitia: dum tamen non sit facturus nisi iuste, non est nisi veniale. Nam si praeponeret expresse, & explicite pecuniam iustitiae, non esset excusatus a mortali. Et similiter canonicus non alias iturus ad ecclesiam nisi lucretur distributionem: non peccat mortaliter, dum tamen nollet illicite lucrari: & esset paratus ire sine ea, si Deus praeciperet: nec etiam venialis si ipsam itinerationem vult esse propter Deum, non pecuniam, quod intendere est in potestate sua.
On this page