Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

an matrimonium habeat bona excusantia

DISTINCTIO. 31. QVAESTIO I. CIrca. 31. Dist. quaeruntur tria. Primo, an matrimonium habeat bona excusantia. secundo, quomodo per illa excusetur. Tertio, an sine illis excusetur.

De tribus bonis coniugij.

Thom. hac eadem Dist. 4.

AD primum sic procedit, videtur quod matrimonium non indigeat aliquibus bonis ipsum excusantibus: quia matrimonium est institutum in officium naturae, & in remedium concupiscentiae: sed secundum quod est in officium naturae, non indiget aliquo excusante: sic enim fuisset in paradiso durante statu innocentiae, quando fuissent nuptiae honorabiles, & thorus immaculatus, secundum Au gu. nec secundum quod est in remedium, indiget excusatione: sicut nec alia sacra, quae sunt in remedium peccati instituta. et go &c.

Item, sicut intentio naturae est ad conseruationem indiuidui: ita & ad conseruationem speciei: sed actus quo conseruat indiuiduum non indiget aliquo excusante, vt comedere: ergo actus matrimonij quo conseruatur species non indiget excusante.

Contra, quia omne, quod est malum, vel habet speciem mali, indiget excusante ad hoc, vt licite fieri possit: sed omnis actus carnalis, vel est malus, vel habet speciem mali. Cum omnes huiusmodi actus sint vnius rationis in genere naturae, & multi eorum sunt mali: ergo ad hoc, vt licite possint fieri indigent aliquo excusante.

Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, de necessitate excusationis. secundo, de sufficientia, & diuisione bonorum excusantium. Tertio, de comparatione istorum bonorum adinuicem. Primum istorum. scilicet necessitatem bonorum excusantium, quidam sic declarant dicentes, quod actus potest dupliciter excusari. Vno modo ex parte facientis, & non ex parte actus: & sic excusatur actus, qui non imputatur facienti ad culpam, quamuis secundum se sit malus: & hoc modo aliqua ignorantia excusat facientem a peccato, etiam in toto, & de tali excusatione non loquitur Magister, quia de hac dicitur in secundo. Alio modo dicitur excusari actus secundum se, ita quod non sit malus, & de hoc nunc quaerimus. sic igitur est dicendum, quod actus, qui de se est malus, non potest excusari. Actus vero, qui de se est bonus, non indiget excusatione: sed actus, qui est indifferens excusari potest: & excusatione indiget: primum patet, quia actus, qui non potest bene fieri, non potest excusari totali excusatione actus secundum se, ita vt sit bonus: sed actus, qui est de se malus, vt furtum, & periurium, non potest bene fieri, ergo nec excusari: secundum patet: quia nihil indiget excusatione, nisi quod est malum, vel quod habeat speciem mali: sed actus, qui est de se bonus, vt Deum & parentes honorare, dare eleemosynam, & huiusmodi, non est malus, nec habet speciem mali. ergo &c. Relinquitur igitur, quod actus indifferens, qui bene, & male potest fieri, pos sit excusari, cum non sit de se malus: ex quo potest bene fieri & indigeat excusatione, cum habeat speciem mali, eo quod secundum speciem naturae tales actus sunt idem cum malis, & ea quae talem actum excusant, sunt circumstantiae finis, & obiecti & huiusmodi, quae talem actum trahunt ad medium virtutis. Cum igit actus carnalis sit ex se indifferens, & possit, & bene, & male fieri relinquit, quod ad hoc, quod bene fiat, indiget, quod informetur debitis circumstantiis, quod fit per matrimonium: propter quod bona matrimonij excusant actum carnalem.

sed contra hoc est, quia per istam rationem omnis actus indifferens aequaliter indigeret bonis excusantibus, & similiter comedere, quia potest & bene, & male fieri, nec differt specie comestio temperata ab intemperata, nisi in genere moris. si dicatur, sicut ipsi dicunt, quod non ita absorberratio ibi, sicus hic: ergo non solum indifferentia, & identitas speciei cum malo actu est causa, propter quod inde sumenda est ratio, quod rationem absorbeat. Aliquid enim est indifferens dupl'r: vno modo per omnimoda aequalitatem abstrahendi a bono, & a malo: & isti non specialiter assignantur bona excusantia: alio modo sic, quod possit bene, & male fieri: magis tamen de se tendit ad malum, quam ad bonum sibi, & relictum est malum, uisi aliquo addito trahat ad bonum: exemplum primi est leuare festucam, & comedere: exemplum sed'i est in somno, qui bene, & male potest eligi: & tamen quia in eo ligat liberum arbitrium: vt non possit bene cogitare, nec bene velle, habet detrimentum bonae rationis annexum: vnde secundum somnum in se considerandum: non differt foelix a misero. 2. Ethi. vnde non potest somnus eligi nisi male, nisi propter aliquod bonum recompensans illud temporale damnum rationis: puta, quia post somnum homo promptior surgit ad bonum virtutis: quia nimia vigilia etiam vsum rationis perderet: & ideo somnus ex hoc specialiter de sua natura requirit bona excusantia: puta conseruationem indiuidui, quietationem virium naturalium, fortificatio nem digestionis, & huiusmodi: & ita est hic: quia vacans coniugio cogitat, quae mundi sudt, & diuisus est, & in actu illo nihil intelligere potest: vnde indiget bonis excusantibus.

Quantum ad secundum articulum de sufficientia, & diuisione bonorum excusantium matrimonium, sunt duae conclusiones.

Prima de sufficientia illorum, quae sunt bona sacramenti quo ad vinculum bonum fidei, quo ad vsum bonum pro lis, quo ad fructum. Est enim matrimonium in officium naturae: vnde sicut dicit alibi, Ius naturale est, quod natura omnia animalia docuit: hinc descendit maris, & foeminae coniuncto, quam nos matrimonium appellamus: & secundum hoc habet bonum prolis pro fine intento principaliter: quia natura intendit conseruationem speciei, quae non est nisi per generationem in corporalibus: vnde ibi subditur, hinc descendit liberorum procreatio, & educatio. secundo matrimonium est in foedus societatis humanae: vnde dicit. C. de crimi. expia. haeredita. l. aduersus. quod vxor eligitur socia diuinae, & humanae domus. &. 4. Ethi. quod amicitia viri, & mulieris est naturalis quo ad primum, & includit in se bonum vtile, delectabile, & honestum: & sic habet bonum fi dei, prout fides est facere dicta: hoc est reddere debitum, & seruare fidem, ne alteri iungatur. Tertio, est sacramentum ecclesiae, & sic in eo est bonum sacramenti: prout. scilicet sua indiuisibi litate significat coniunctionem Christi, & ecclesiae: & quia illa significata fuit inseparabilis: & est ideo inseparabilitas vsque ad mortem, efficit bonum sacri.

secunda conclusio est de differentia istorum adinuicem penes durationem: quia bonum fidei, & bonum prolis non durant svsque, ad mortem, semper: sed inseparabilitas quo ad vinculum manet vsque ad mortem: qui patet tripliciter secundum. 3. opiniones de vinculo. Quidam enim dicunt, quod illud vinculum est pura, & sola relatio, & forte rationis: & secundum hoc vinculum matrimoniale manet vsque ad mortem naturalem, vel ciuilem. si enim vinculum nihil aliud est, quam mutua quaedam relatio adinuicem, secundum quam dicitur maritus vxoris maritus, sicut pater filij pater: tunc sicut mortuo filio corrumpitur in patre paternitas, & econuerso: nec durat paternitas nisi vsque ad mortem, vel patris: & tunc corrumpitur corruptione subiecti: vel filij, & tunc corrumpitur corruptione obiecti: quia relatiua posita se ponunt, & perempta se perimunt, sic & hic dicit Apostolus, quod mulier mortuo viro nubat in domino: quia soluta est a lege viri, & econuerso: quia licet possit esse realis relatio sine opposita relatione reali, non tamen sine opposito relatiuo: vnde vt relatio est, corrumpitur corruptione obiecti: vt accidens corruptione subiecti. secunda opinio est, quod vinculum matrimoniale est aliquid absolute in corpore. Et quod sit aliquid absolute probant: quia omne sacramentum no. le. est causa gratiae disponendo ad ipsam, & sicut imprimentibus characterem ipse character est dispositio, & in aliis ornatus: ita & hic ipsummet vinculum coniugale est dispositio: & sic est aliquid absolutum: cum dispositio sit in prima, vel secunda specie qualitatis, & non in genere relationis. Quod autem sit dispositio in corpore ex hoc videt, quod gratia sacramentalis in matrimonio est contra carnis concupiscentiam, propter quam melius est nubere, quam vri: vbi autem est morbus, ibi & medicina. Et si vinculum est in ipso corpore subiectiue: tunc esset bene causa, quare corrumpitur corruptione ipsiusmet, sicut in morte mariti corrumpitur vinculum in ipso corpore eius, sicut & omnis dispositio corporea: & per consequens ista, quae est ad gratiam sa cramentalem: vt homo sciat suum vas possidere in sanctificatione, per quod generatiua ordinai, & alia, quae ad bonum vsum coniugij requiruntur. sed quomodo corrumpitur cor ruptione obiecti: cum distinctorum absolutorum corruptio vnius non sit corruptio alterius, nec generatio vnius sit generatio alterius: imo quae sunt vnum simul corrumpunt, & simul generant, diuersa scorsum, maxime quando vnum non est causa alterius. Potest eg im absolutum destrui non solum per se sui corruptione: sed per accidens cor- ruptione suae causae in conseruari: non est autem vnus coniunx causa alterius, nec essentia coniugij in vno est causa essentiae vinculi in altero. Vnde dicendum est, quod sicut corrupto colore, corrumpitur visio: quauis visiosit aliquid absolutum: non quia color sit eius causa: quia idem esset, si visio esset a Deo effectiue, sed quia est terminus eius, a quo dependet, sic quia in matrimonio vinculum, quod est in vno coniugum, habet alterum pro termino: illo defi ciente deficit, quia sicut visio licet non sit relatio, sed qualitas absoluta, tamen necessaria consequentia includit respectum ad visibile, sicut ad terminum: & inde est, quod illo respectu destructo, qui destruitur ad destructionem obiecti, destruit & ipsa visio, sic & in proposito.

Tertia opinio est de vinculo, quod sit in anima subiectiue: quia sacra mentalis dispositio est ad gratiam gratum facientem, quae est in parte animae separata, vbi etiam debet esse ipsa dispositio: & tunc videtur, quod siue sit relatio, siue quid absolutum non possit deleri: quia anima, quae est subiectum, & anima, quae est obiectum, sunt corruptibiles: vnde cum non corrumpatur corruptione subiecti, nec obiecti, nec a contrario, quod non habet, nec per peccatum, cum sit in pecca toribus, per consequens nec per mortem alterius, nec vtrius que: sicut nec similitudo, qua vna anima rationalis alte ri assimilatur: postquam ambae creatae sunt, non corrumpetur in aeternum: nec tamen vna est causa alterius. Potest tamen probabiliter sustineri, quod adhuc tale vinculum morte alterius coniugum corrumpitur, quod patet tripliciter. Primo, quia id, quod est ab agente, & conseruante per intellectum propter certum finem, fine deficiente deficit: vnde motus coeli, quem angelus facit propter generationem, illa deficiente cessabit, quia angelus non plus mouebit effectiue: postquam non plus mouetur a fine, sic quia Deus ad actus corporales licet mediante sacro hoc vinculum impressit: inde est, quod altero mortuo, a quo, vel ad quem non pos sunt huiusmodi actus exerceri: Deus desinit conseruare, ne frustra conseruet: & sic desinit esse vinculum per subtractionem inconfluentiae causae conseruantis. secus autem est de charactere, qui est ad actus spirituales propter quod est indelebilis.

sed contra hoc est: quia character non est nisi ad actus viae: sicut baptismi ad recipiendum hic alia sacramenta, confirmationis ad confitendum coram tyranno, ordinis ad conficiendum &c. quae omnia propria sunt huic vitae, prout distinguuntur contra aliam: ergo homo non deberet indelebiliter habere characterem, sed solum in hac vita mortali non in alia, in qua cessat collatio, & susceptio ia cramentorum.

12 Ad hoc autem posset dici, quod sicut remanent, & reparant virtutes cardinales in patria, quo ad actus circa finem: sic & characteres: erit enim quidam specialis ornatus sanctorum noui Testamenti ex charactere baptismali, respectu antiquorum, qui non habuerunt hanc conformitatem ad Christum: & similiter confirmatorum erit spiritualis gloria respectu non confirmatorum, quasi militum Chri, & similiter ordinatorum, quasi Christi ministrorum. sed viculum matrimoniale non eent ad gloriam sed ignominiam: cum status coniugatorum sit infimus pro tempore gratiae, quando vinculum istud est aliquid reale. Nam tempore legis, qum praeferebatur coniugium etiam virginitati non erat aliquid reale: vnde non potest manere realiter.

secundo, patet idem sic: quia sicut propter magnam aegritudinem scientis a sensibilibus acquisita corrumpitur in intellectu, si & vinculum per mortem habentis, licet sit in anima: & etiam per mortem alterius quasi obiecti: sicut scientia per corruptionem organi fantasiae in lethargia, & furia, quod est corruptio obiecti non subiecti.

sed contra hoc, quod dictum est scientiam cor rumpi per aegritudinem est id, quod dicunt Doctores scientiam remanere in anima separata: quae tamen magis deberet corrumpi per mortem, quam per aliam minorem transmutationem, pro pter quod alicui videret, quod cum dicitur scientiam corrumpi per aegritudinem, intelligitur quo ad vsum, & actum: quia in parte sensitiua corrumpitur species, & aliqui habitus correspondentes, quos oportet de nouo generari, si debeat in actum exire, sed essentia habitus intellectualis non corrumpii. ergo &c.

Adhuc sustinendo dictum commune potest dici, quod ista stant simul, habitum scientiae. scilicet & virtutis in voluntate corrumpi per infirmitatem, & non per mortem. Nam per infirmitatem vita durunte corrupto obiecto, intellectus, & per consequens voluntatis, quod est organum fantasiae: oportet habitum intellectualem cessare ab actu: sola autem cessatio actus corrumpit habitum ex actibus acquisitum: sicut subtractio calefacientis remittit, & tandem cor rumpit calorem aquae: & hoc est in via, quando nihil sic in anima firmatur, quin possit corrumpi: sed in morte sicut anima separatur incorruptibilis, sic in ipsa quaecunque tunc sunt, vt species, & habitus immobiliter firmantur: vnde sicut frequentia actuum non causat in ipsa habitum nouum: sic nec cessatio actuum corrumpit habitum antiquum. Item non est ibi cessatio actuum: quia omnis dispositio, & perfectio disponit, & perficit subiectum suum diuersimode secundum diuersum modum eius essendi: vnde habitus, & species animae coniunctae vsum, siue actum suum non habent sine specie fantastica: quia tunc est anima naturae intelligentis, & volentis speculari fantasmata: sed quando est separata, habet modum intelligendi, & volendi conformem angelis, sicut & modum essendi: vnde tunc potest vti speciebus, & habitibus suis sine fantasmate.

Tertio patet idem sic, potest enim imaginari, quod sicut per consensum expressum causatur vinculum spirituale: quia significat coniunctionem Christi & Ecclesiae spiritualem, & significando causat per consequens coniunctionem animorum, quam etiam significat, vtrem contentam: sic per coniunctio nem corporum sequentem significantem coniunctionem Christi, & humanae naturae causatur vinculum corporale: sicut ergo corrumpitur visio corrupto visibili, ad quod est, vel subtracto ab eius praefentia: sic quia vinculum matrimoniale splrituale, & corporale est ad alterum in ordine, ad actus huius vitae mortalis, cui homo funditus morit per mortem naturalem: inde est, quod tuoc corrumpitur vtrunque : sed per mortem ciuilem, quae cogitat quae Dei sunt, tollitur spirituale, quod erat ad cogitandum, quae mundi sunt &c. sicut sublata intellectione, tollitur volitio, etiam si non esset ab ea causata: quia est tale obiectum, ad quod habet necessariam habitudinem, sicut scibile sublatum aufert scientiam.

Quantum ad tertium articulum. scilicet quo ista bona se habent adinuicem, sunt quatuor conclusiones.

Prima, quod bonum sacramenti est caeteris dignius: quia quod est gratiae supereminet ei, quod est naturae: sed bonum prolis est naturalius, quia est illud, quod natura intendit principalius, propter quod & fides requiritur, quia in brutis etiam vagi cortus liberant masculum a cura prolis, & separabili tat: vnde in quibus vtriusq, cura ad partum educandum requiritur, vt in auibus, vsque ad mortem non separant. Et si quaeratur quid est essentialius, si bonum sacramenti dicat ipsummet vinculum, sic est essentia ipsius coniugij, & non eius bonum.

secunda conclusio est, quod ista tria bona si considerentur secundum actum suum, si consequunt essentiam, & ei accidunt: vude potest esse verum matrimonium inter illos, qui nec habent prolem, nec seruant fidem, nec cohabitant, sed sunt separati corde, vel corpore, bene vel male.

Tertia conclusio est, quod ista tria bona possunt considerari secundum esse, quod habent in suis principiis, & in sua radice: & sic sunt ad ipsam essentialiter. scilicet matrimonium, ex cuius essentia ista innasci debent, & ipsum aptitudine consequontur.

Quarta conclusio est, quod ista tria bona tertio possunt considerari, quantum ad obligationem imme- diatam, qua tenent sibi ad ista ipsi coniuges adinuicem, & nec sic pertinent ad essentiam, quod patet quadrupliciter. Primo, quia causa differt ab effectu, vnde cum matrimonium sit causa, quare sibi obligantur ad ista: inde est, quod sicut in aliis contractibus ab ipso contractu, qui est factum, oritur obligatio, & actio, quae est ius petendi, quod sibi debetur in iudicio: ita & hic, nisi quod in aliis contractibus nihil reale fit: sicut hic ex contractu verbali virtute diuina innascitur vinculum, quod est ipsa essentia matrimonij manens transeunte causa eius, quae est consensus expressus: & ex isto vinculo vltra oritur obligatio ad haec bona, quae est relatio rationis a iure tamen diuino. Et quod ista obligatio dicitur aliquando essentia matrimonij, hoc est, quia non addit rem super eam, sed solum respectum rationis: formaliter tamen differt ab ea. secundo patet idem sic: quia essentia matrimonij non potest claudicare secundum rem: licet secundum rationem, dicat Aug. quod aliquando est vnus maritus adulterae, & econuerso: vxor adulteri non mariti: sed obligatio ad debitum reddendum etiam propter prolem, & cohabitationem potest claudicare realiter: quia propter fornicationem innocens non priuatur iure petendi, sed fornicarius tenetur reddere, & cohabitare, si ille vult & sibi reconciliare: econuerso autem fornicans priuatur iure petendi, nec alius tenetur, & per consequens tollitur obligatio quo ad illum. Tertio patet sic, ecclesia non potest tollere essentiam sacri praeexistentem: sicut non potest facere, quod in hostia consecrata quamdiu durat, non sit ibi corpus Christi, & per consequens non potest face re, quod quandiu coniuges viuunt, non sit iuter eos vinculum: potest autem facere, quod non sit inter eos obligatio ad debitum, quia si scienter sine necessitate suscipiunt filium suum de sacro fonte, priuani iure debitum petendi. Est autem actio in creditore opposita obligationi in debitore: vnde si non est ius petendi in isto, non est ius debendi in altero: quia obligatio mater est actionis, nec est mater, si non sit filia. Et quamuis Legistae dicant ex pacto nudo non oriri actionem, sed obligationem naturalem tantum, tamen sicut est ibi obligatio naturalis, ita & actio naturalis: quia impossibile est, quod tu debeas mihi aliquid, quin illud mihi debeatur, & quin ita efficaciter mihi debitum sit, sicut est a te debitum: sed sicut non est ius efficax petendi in actore, qui solum per modum exceptionis, non actionis potest petere, sic etiam est inefficax ius debendi ex parte alterius. similiter cum quis cognoscit scienter consanguineam vxoris in quarto gradu, priuatur iure petendi solum ex statuto ecclesiaet & sic ecclesia tollit obligationem, & non essentiam matrimonij: ergo non sunt idem. Quarto patet idem sic, quia quando matrimonio consummato pari consensu profitentur religionem: certum est, cum sint obligati ad castitatem desinunt esse obligati ad oppositum, alias essent perplexi. ideo &c.

Ad primum argumentum in oppositum dicendum, quod actus carnalis secundum quod est in officium naturae indiget excusatione: cum indifferenter se habeat ad actum matrimonij, & fornicationis. Excusaturautem per circunstantias, quae trahunt eum ad hoc, quod sit actus matrimonij: & illae circunstantiae sunt bona prolis, fidei, & sacramenti: quibus actus carnalis etiam tempore innocentiae redditus fuisset bonus. Quod autem non dicatur pro tempore illo indiguisse excusatione, pro tanto est, quia durante statu illo non erat possibile actum carnalem illis circunstantiiscarere, sicut modo.

Ad secundum dicendum, quod actus comestionis, quo conseruatur indiuiduum indiget debitis circunstantiis, quibus reddatur bonus: sed non adeo vt actus generationis: quia non est tam vehemens delectatio absorbens rationm in comedendo, sicut in actu carnali: & ideo hic actus magis indiget excusatione, quam alius,

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1