Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

utrum propter bona matrimonij excusentur coniuges a peccato

QVAESTIO SECVNDA. De tribus bonis matrimonium a peccato excusantibus

s. Iho. dijt. 3i. q. 2.rs. 1.

SECVNDO quaerit, vtrum propter bona matrimonij excusentur coniuges a peccato. Et videtur quod non: quia verecundia non est nisi de turpi, secundum Damascenum: & Philo. 4. Ethi. sed praedicta bona non tollunt a matrimonio praedictam verecundiam: ergo nec turpitudinem, quae videt includere culpam: mala enim poenae sunt tristia: sed mala culpae turpia. ergo &c. Item vbicumque est passio inordinata, ibi est peccatum: sed haec tria bona non pos sunt tollere ab actu matrimonij inordinationem passionis: semper enim ibi est superabundantia passionis absorbens rationem. ergo semper est ibi peccatum.

In contrarium est, quia vsus matrimonij ad id, quod est matrimonium concessum, videtur esse bonum, & licitum: sed matrimonium est concessum ad vitationem fornicationis: vt patet per Apostolum. 1. ad Cor. 7. Vnusquisque propter fornicationem suam habeat: ergo vsus matrimonij ad vitandum fornicationem est licitus: sed tunc non concurrit aliquod de praedictis bonis: ergo absqque his actus matrimonij est licitus.

Respondeo, hic sunt tria facienda. Primo, ponetur illud, quod est certum, & in quo omnes conueniunt. secundo, ponetur illud, quod est dubium, & accordabuntur opiniones contrariae. Tertio, tangentur quaedam instantiae contra dictum commune, & soluentur.

Quantum ad primum sunt tres conclusiones ab omnibus concessae secundum tria bona excusantia.

Prima conclusio est de excusatione per bonum sacri, per quod matrimonium excusatur aliter, quam per alia bona: per bonum enim sacramenti excusatur: ga cum ex aliis habeat rationem boni, liciti, & honesti, per hoc etiam, quod est signum coniunctionis Christi & ecclesia, habes rationem sancti, & Deo sacrati: sed ex caeteris bonis pro fine intentis actus excusatur: quia vnum bonum est finis principalis: alterum secundariui: non sic autem de isto, quia si conue uenirent, non causa prolis, nec debiti reddendi: sed causa significandi coniunctionem Christi tantum peccarent. Nec obstat, quod est etiam institutum propter id significandum: quia cum in omni sacro sit duplex finis, vnus intrinsecus, alius extrinsecus: vsus sacramenti debet ordinari ex intentione su mentis, & conferentis ad finem intrinsecum: nam ad extrinse cum sufficit ordinatio ex intentione instituentis: sicut si aliquis baptizaret, vel baptizaret principaliter ad signi ficandu sepulturam Christi, & non ablutionem animae, peccaret: ita & id propter id, quod matrimonium efficit, & non propter illud extrinsecum, quod fignificat, vtendum est matrimonio.

secunda conclusio est de excusatione per bonum prolis: bonum enim prolis excusat actum matrimonialem: quia concurrentibus aliis debitis circumstantiis. i. tempore, loco debitis, & huiusmodi: si propter intentionem prolis non voluptatem conueniant: quamuis non sit sine voluptate rationem absorbente, nullum peccatum est, nec veniale, nec mortale: quia quod a Deo praeceptum est, nullum peccatum est: sed ipse hoc praecepit, cum dixit, Crescite, & multiplicamini &c. Est tamen malus actus malitia poenae, quia ex culpa processit, quod habet verecundiam annexam: sicut egestia, & multa, quae constat culpam non esse: cum sint necessaria ad bonum indiuidui, sicut illud ad conseruationem speciei: propter quod cum bonum sit speciem esse & conseruari, non malus est actus sine quo non potest conseruari. Et tamen sciendum, quod vbicunq, est possibilis procreatio prolis, quae ast principalis finis: nisi principaliter intendatur, semper est actus inordinatus, & vitiosus, quia non fit, prout debet: quando non fit propter illud, quod est, cum fieri possit.

Tertia conclusio est de excusatio ne per bonum fidei: bonum enim fidei excusat ab omni peccato: quando aliquis pro nullius voluptate sui reddit debitum coniugi petenti, malens continere, quando scit inde prolem non posse sequi: propter sterilitatem alterius, vel impraegnatio nem, vel huiusmodi: & in hoc casu reddendo non peccat, sed reddere tenet, quia nullus peccat faciendo id, ad quod tenetur: alias peccaret, & non peccaret: sed tener reddere, nisi aliud obsistat, ergo reddendo non peccaucum & hoc apo stolus praecipiat dicens. Vir vxori debitum reddat, similiter & vxor viro: vnde & ecclesia ad hoc compellit, si petatur: non peccat autem, qui legis authoritate petit: & ad hoc redpcit, si quis cognoscat vxorem, causa vitandi in eam fornicationem, vel turpiorem actum.

Quantum ad secundum de hoc, quod est hic dubium circa excusationem per bonum fidei, quando coniunx petit debitum a coniuge non propter prolis generationem: nec propter hoc, quod illum retrahat ab adulterio: sed propter hoc, quod seipsum retrahat ab adulterio, vel peiori, & sic propter vitandam fornicatio nem in seipso non in altero.

Circa hoc sunt duae opiniones: vna quod sic petere semper est peccatum: quia omnis super abundantia passionis est peccatum: sed omnis petitio, quae est propter hanc causam, semper est superabudantia passionis. ergo &c. Alij dicunt appositu, propter quod sic videt distinguendum: vt siut duae conclusiones. Quia aut ipse co gnoscit vxorem causa vitandi in se fornicationem: quamuis possit aliter vitare: sed magis vult isto modo delectabili vitare, quam alio non delectabili: puta, quia domando carnem, vel fugiendo aliarum consortia, vel non loquendo solus cum sola: & sic posset faciliter euitare: sed magis vult cum voluptate, quam sine illa, & tunc peccat venialiter: quia praefert voluptatem carnis absorbentem rationem ei, quod seruat vsum rationis, & aeque attingit ad finem: sicut si homo sitiens aeque potest saturare, vel satisfacere necessitati naturae bibens vinum limphatum minus delectabile, quod non laedetur caput: & eligit statim extinguere sitim cum vino forti, quod est magis delectabile, quod inebriabit eum, vel in toto, vel in parte. Peccat enim non ratione finis, sed ratione medij incompetentis, & haec est prima conclusio, & in isto sensu vera est prima opinio.

secunda conclusio est, quod si ipse ideo actum illum exercet ad vitandum in seipso fornicationem, non quia delectabilior, sed quia non potest pro tunc alio modo melius eam vitare: ita quod voluptas in nullo mouet eum, sed solum amor vitandae fornicationis, quam pro tunc non potest melius vitare: quia necesse habet loqui diu in secreto, & loco suspecto alij mulieri: & expertus est de ea se saepe tentatum: sed quando semel vsus est actu illo ad multosdies refrigeratus nontentatur: tunc nullum peccatum est, si non proles speratur: quia tunc illa sem per praemittenda esset: hoc autem reducitur ad bonum fidei, quo continetur non solum debitum reddere, sed etiam ad aliam non accedere. Nam si semper petitum debitum redderet: & cum hoc ad aliam accederet, contra bonum fidei nihilominus faceret: vnde si propter hoc petit debitum a sua, ne indebitum exigat ab extranea propter fidelitatem hoc facit, & bono fidei deseruit. & haec est secunda conclusio: & in hoc sensu vera est secunda opinio. Et per istam Distinctionem potest responderi ad omnes rationes secundae opinionis contra primam: sicut patebit in sequenti articulo, vbi illae ponentur.

Quantum ad tertium de instantiis, sciendum, quod illi de secunda opinione contra primam vi dentur adducere sex rationes, quae recitando soluentur. Primo, ergo arguunt sic, plus tenetur quis sibi, quam aliis, sed in distincte propter vitandam fornicationem in coniuge petens debitum non peccat: ergo multo minus propter vitandam in se.

Dicendum, quod homo tenetur plus peccatum vita re, quam alium a peccato retrahere: sed pluribus modis potest se a peccato retrahere, quae allum: vnde sicut vir, qui potens est aliter seipsum cohibere, magiseligit ad hoc voluptatem absorbentem, quam aliud sobrium reddens peccati sic si mulierem, quam includendo, vel aliter poterat cohibere, magis vult cum sua voluptate cohibere: non est dubium, quod peccat: quia non nisi propter voluptatem praefert hoc medium, alij medio magis consonorationi, & aeque valenti ad finem: sed si vir timens in vxore etiam inclusa, alias damnabiles corruptelas, non putans eam aliter melius cohiberi, quae per actum, quem non ipsa petit, propter hoc solum debitum petit, non peccat, sicut nec in seipso: & similiter qa vxor non habet virum corrigere, si virum de aliis tentatum, & inter alias debentem conuersari: propter hoc solum debitum petat, vt ipsum cohibeat simpliciter excusatur.

secundo dicunt, quod non potest dici, quod vitare fornicationem in alio pertineat ad redditionem debiti, plusquam vitare in seipso, quia reddere debitum est, quando petitur expresie, vel interpretatiue, quando scit illam tentari de seipso: sed quando non petit debitum ab isto, nec tentatur de isto: sed specialiter de alio: tunc si cognoscatur non est redditio, sed pure petitio, sicut & si pro se petat.

Dicendi, quod verum est, quod non plus debet homo vitare in alio, quam in seipso, nec ad redditionem pertinet hoc, vel illud, nisi prout reddere large bonum fidei respicit. Ad bonum enim fidei pertinet, quod neuter aliam copulam requirat, & mutuam copulam non respuat. si ergo mutua copula alias non quaeratur, sed ne alia requiratur, ista expetitur, vel pro se, vel pro alio in casu, quo non apparet melius vitanda, quam per istum modum, tunc fidelitas excusat.

Tertio sic, passio non est peccatum, nisi deordinet rationem, sed quando ratio eam ordinat, & eam prae uenit, & reprimit, tunc ipsa non deordinat: vnde cum ratio hunc actum eligat, ne passio ad illicitum impellat, peccatum non est.

solutio maior est vera, & minor falsa, quia passio rationem deordinat: quando finem po terat aeque habere non perdendo vsum rationis, si propter voluptatem actum eligit absorbentem rationem, non plus conferentem ad debitum finem.

Quarto sic, qu si passio praecedens fuit vitlosa, quia forte tentatio de aliena praeuenit iudicium rationis: tamen non sequitur, qui actus sequens sit vitiosus, qui non sequitur ex passione, sed imperatur a ratione volente corrigere, quod amisit.

solutio, verum est, si ratio non posset defectum corrigere aeque bene aliquo alio modo, quam absorbente rationem. Dicunt enim sic aliquae moniales, volumus multum dor mire, quia quandiu dormimus nihil mali cogitamus: & quando vigilamus multis malis cogitationibus occupamur. Et bene dicerent, si non meliori modo vigilando, & orando Diabolo resisterent, quam delectatione somni, qua caro fota fortior resurgit: & iterum sicut nihil mali cogi eant, sic nihil boni faciunt, & forte tempus orandi tunc transit, ita & hic. si quis enim tentatus obdormiret, vt dormiens sine peccato pollutione delectaretur, certum est, quod peccaret: quia vigilando potius, & orando tentationem debuit reprimere, quam dormiendo in duello se facere impotentem resistere, quomodo impotentem se facit, qui illi actui consentit. Quinto sic. Actus, qui non est de se malus, & ordinatur in bonum finem, non fit male, sed actus matrimonij, de quo quaeritur, est huiusmodi. ideo &c.

Dicendum, quod verum est, quando finis non potest melius aliter, & conuenientius haberi: vnde licet eligere minus bonum, non semper sit peccatum: alias non esse virginem, & eligere matrimonium esset peccatum: tamen quod ad vnum finem consequendum omissio aeque bono medio non laedente bonum rationis eligatur voluntas cum detrimento rationis, semper est peccatum, quia contra dictamen rectae rationis, & sic est hic.

sed per hoc vidoi, quod qui- cunque consentit in matrimonium, peccat, quia si eligit matrimonium non propter salutem suam: certum est, quod caret debito fine: si autem eligit matrimonium, vt saluetur: poteras melius laluari per virginitatem non autordetem vium rationis. ergo &c.

Dicendum est, quod spse eligens matrimonium potius, quae virginitatem, vt sic non peccat: quia non tenetur eligere illam, nisi velit. sed si dicatur, quod peccat, quia eligit parti detrimentum in bonis rationis, dicendum, quod excusatur, quia si hoc fecit intentione prolis quam sperat, recompensatur illud damnum per hoc bonum: si autem facit hoc intentione vitande fornicationis, quam propter fragilitatem suam probabiliter timet aliter se vitare non posse, & non voluptatem: cum qua magis vult vitare, quam aliter, sed non quaerens voluptatem solum propter hoc, vt sic melius vincat, hoc facit, non peccat, & sic intelligit Apostolus, quod melius est nubere, quam vri.

sexto sic, quando principalis finis non est pos sibilis, licitum est intendere finem secundarium: sed finis principalis matrimonij est liberorum procreatio: secunddarius autem est vitatio fornicationis magis in seipso, quam in alio: vnde Apostolus: Propter fornicationem vitandam habeat vnusquisque suam, & vnaquaeque virum suumtvnde si senes, & steriles, qui prolem habere non possunt propter tornicationem vitandam contrahunt, non peccant: lices autem ad illum finem conuenire, ad quem licet contrahere: ergo sicut licet contrahere, & per consequens petere debitum propter prolem, vbi est possibilis: sic vbi illa non est possibilis: sicut licet contrahere propter fornicationem vitandam in seipso, propter hoc licet conuenire, & debitum petere:- non sic autem licet conuenire propter sanitatem, quia illanon est finis matrimonij, nec principalis, nec secundarius: vnde si etiam aliter non posset homo sanari nisi cognoscendo vxorem, non propter hoc deberet cognoscere: quia quamuis finis esset bonus, sed non bonus huius actus: quia ista cauda non est, sicut vulgo dicitur, de isto vitulo, sicut nec propter noc iceret oaptizari.

Dicendum, quod propter finem secundarium licet conuenire, quando principalis non sperai, nec secundarius melius aliter haberi potest. Nam si aliter potest haberi sine detrimento rationis, & quaeritur cum detrimento rationis propter voluptatem, culpa est.

Ad rationes in oppositum principales.

Ad primam dicendum, quod verecundia est non solum de turpita dine pertinente ad culpam, sed de ea, quae habet speciem culpae: talis autem est actus matrimonij, eo quod est eiusdem naturae in specie cum actu fornicationis: erubescentia etiam non solum est de talibus: sed etiam de omnibus effectibus naturalibus.

Ad secundum dicendum, quod superabundantia passionis non facit vitium secundum absolutam intentionem ipsius, sed secundum proportio nem ad rationem: vnde tunc solum passio reputatur immoderata, quando limites rationis sibi praefixos excedit. Delectatio autem, quae est in actu matrimonij, quamuis sit intentissima secundum se, tamen non excedit limites rationis sibi praefixos: cum non quaeratur nisi in coniuge, & propter debitum.

Ad argumentum in oppositum patet solutio per dicta.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2