Quaestio 1
Quaestio 1
utrum coniunx teneatur reddere debitum petenti
DIsTINCTIO. 32. QVAESTIO. I. CIrca. 3. Distinct. Quaeruntur duo. Primo, de redAditione debiti. secundo, de voto coniugatorum. De solutione carnalis debit.
QVANTVM ad primum quaeritur, vtrum coniunx teneatur reddere debitum petenti, & videtur, quod non: quia nullus tenetur facere contra rationem rectam: sed actus ille absorbet omnem rationem. ergo &c.
Respondeo, hic sunt quatuor videnda. Primo, quod coniunx tenetur reddere debitum ex praecepto. scundo, quod ab isto praecepto excusatur in quibusdam casibus. Tertio, de temporibus, in quibus carnalis copula interdicitur coningibus. Et quarto, de tempore nuptiarum.
Quantum ad primum tenendum est pro regula, quod coniugi debitum petenti loco, & tempore debitis: imo & tempore sacro, reddendum est quomodocumque siue expresie fiue interpretatiue: quia non refert quomodo quis voluntatem fuam exprimat verbis, an factis. ff. de leg. l. de quibus. licet maxime infirmiori vasculo in hoc compatiendum sit, quia verecundiús est mulieri petere. Item, quacunque intentione, siue causa sobolis procreandae, siue fornicationis vitandae, siue etiam libidinis satiandae, siue voluptatis habendae, nec hoc est reddere gladium furioso: sed magis ne incidant in damnabiles corruptelas, sicut in Theu tonia vxor militis negantis in vigilia Paschae debitum, quia continuerat tota Quadragesima, fratrem eius impetiuit, & negantem, iugulauit, & reuersa ad virum dixit, hoc tu fecisti, quia me facere coegisti. Alia autem supposuit se iumento. Vnde. 7. Ethi. 3. Concupiscentiae venereorum quibusdam insanias faciunt, nisi dissuadendo cessare faciat ab exactione, quod tamen non cum multa instantia. Et hoc nisi ante duos menses, & matrimonium non consummatum, quando licet intrare monasterium: huius autem ratio duplex assignatur. Prima talis est, sicut seruus est in potestate domini, sic vnus coniugum in potestate alterius quo ad redditionem debiti, qa vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier, vt di citur. 1. ad Cor. 7. sed seruus tenetur ex necessitate praecepti domino suo reddere debitum seruitutis: ergo vnus coniugum ex necessitate praecepti tenetur alteri reddere debi tum. secunda talis est, quia sicut est contra iustitiam alienum accipere inuito domino: ita contra iustitiam est alienum petenti non reddere: nisi contra hoc legitima exceptio habeatur, sed primum est peccatum mortale: ergo & secundum: sed cor pus vnius coniugum est res alterius, quantum ad actum matrimonij, secundu illud. 1. ad Cor. 7. Vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier: ergo quicumque coniugum negat alteri corpus suum quo ad actum matrimonij, peccat mortaliter, nisi habeat legitimam causam negandi.
Prima de lepra, quia leproso est debitum reddendum, quia lepra non soluit matrimonium praecedens, sicut sponsalia, non obstante, quod filius generatur leprosus: quia melius est sibi sic esse, quae non esse, nec alius prohibetur vti iure suo, quamuis malum silteri ex hoc proueniat temporale: maxime si timeat sibi periculum spirituale: puta incidere in adulterium: quia leprosi propter interiorem calorem dicuntur multum appetere actum illum: non tenetur tamen cohabitare in domo: quia magis inficeretur ex diutina cohabitatione, quam ex vna commixtione carnali: sed debet prope domum eius manere secundum Alanum, & communem opinionem. Gaufridus vero cardinalis in summa dicit, quod conlugi leproso manenti separatim tenetur coniunx sanus cohabitare: sed manenti communiter cum leprosis non tenetur, extra de coniug. lepro. c. 2. & Numeri. 5. Eiiciant extra castra omnem leprosum. sed prima opinio probabilio est: quia coniunx magis tenetur reddere debitum, quam cohabita re, sed non tenetur reddere debitum, si ex hoc sibi immineat periculum mortis, vel infirmitatis: ergo multo minus cohabitare tenendum est: quod nec reddere, nec cohabitare tenetur, hoc nisi supposito, quod ex cohabitatione, vel redditione debiti · non immineat sano periculum infectionis: quo supposito loquuntur iura, extra de coning. lepro. c. 2. Vtrum autem ex redditione debiti immineat periculum infectionis, quaerendum esset a medicis, & credendum eis. Vnosquisq, enim in arte sua sapiens est. Eccle. 38. hoc autem scire pertinet ad artem medicinae, cuius est considerare sanum, & aegrum. Dicunt autem medici, quod viro accedenti ad mulierem Ieprosam, imminet probabiliter periculum infectionis multo magis, quam mulieri, si cognoscatur a viro le proso: quod patet, quia maius periculu leprae imminet viro accedenti ad mulierem leprosam, quam accedenti ad cognitam a leproso: si ergo viro accedenti ad mulierem cognitam a leproso imminet periculum leprae, vt ipsi dicunt: dato, q ipsamet mulier non efficiat leprosa: ergo multo magis imminet viro periculum infectionis, si cognoscat mulierem le prosam, quam mulieri, si cognoscatur a viro leproso. Et illud non vider dubium, quando mulier est infecta vltima specie leprae. scilicet Leonina, in qua est tanta infectio, quod partes corporis frustratim decidunt, propter quod non videt, quod mulieri sic infectae teneat vir debitum reddere: quia reddendo vix pos set euadere periculum leprae. si vero non est notabiliter infecta, tenei, & multo magis mulier viro: cum ei minus periculum immineat ex redditione debiti: nec ppter hoc vir, & mulier quo ad redditionem debiti ad imparia iudicant, quia semper iudicantur ad paria, quando est par causa: hoc autem non est, vt dictum est. quare &c. Quamuis autem haec sunt probabiliter dicta, non sequit tamen, si cognoscens cognitam a le proso inficitur, quod multo magis inficiat cognoscens leprosam: tamen quia forte leprosus est ita infectus, quod contagione pestifera plurimos inficit, non solum immediate, sed me diate. Aliquando vero mulier est de se ita parum, quod non inficit immediate: & si aliquando est sana formaliter: cognoscatur a tam infirmo: est magis leprosa effectiue, quam mulier leprosa non cognita, quae formaliter est leprosa, & non effecti ne: sicut aliquando nepos plus assimilat auo, quae patri medio. Vel dicendum, quod quando mulier alias sana cognita est a leproso, in loco eodem, in quo cognita est: matrix forte ad magnum tempus infecta est: & virum ibi eam tangentem inficit, plusquam si solam lepram haberet in facie, & cognosceretur tangens solum inferiores partes, vbi notandum lepra dispersa est.
secunda conclusio est de periculo personae, quia non tenetur nisi salua consistentia subiecti: sicut natura primo retinet aliquid nutritiue, & augmentatiue gratia subiecti, um ministret generatiue gia speciei: imminet autem ex multo coitu periculum: vnde Philo. de longitudine, & breuitate vitae. c. vlti. 5. propter. dicit, quod sperma amplius emissum desiceat, & senescit cito: proces gut nuilus outsetititeutetqtrt e turaett qut ui: propter quod passeres masculi breuiores vitae sunt soemellis. si autem infirmus vel vulneratus esset, coitus mor- talis sibi esse posset: vnde nec tunc reddere tenet. Et ex isto principio dicunt aliqui probabiliter, quod si vir est fur incorrigibilis, propter quod vxor quotidie periclitatur cum eo ad mortem erga iustitiam, quod potest fugere, & eam relinquere, ne moriatur cum eo: sicut & de naufragio communi liceret ei soli euadere, si posset, nec teneret cum eo sponte mergi.
Tertia conclusio est de impotentia, propter quam aliquis excusatur: quia impossibillum secundum iura nulla est obligatio, siue sit propter actum praecedentem, quod tamen in muliere locum non habet, siue propter aliam causam: ita tamen quod si propter culpam suam peccauit, reddendo so impotentem indiscreta afflictione, vel poenitentia imputatur sibi, si propter hoc alius incidit in damnabilem corruptelam: vnde nec viro iniungenda est tam grauis poenitentia, quod sit impotens reddere debitum vxori luueculae, & feruenti: puta, seiunia, & vigiliae, quae desiccant sperma. Nam multum vigilantes raro spermatizant, nec in sumno meridiano, qui est tenuis, fit resolutio, nec in somno solliciti de lectione, vel sermone, sed in somno profundo maxime aurorae in digestione completa, & hora sanguinis. similiter & propter ieiunia minuitur: vnde raro in Quadragesima, & sine coena. Retulit etiam medicus virum quendam ad siccitatem phthisice deductum ex hoc, quod postl prandium statim consueuerat cognoscere vxorem. Nec i econuerso consulendum est vxori facere tam graues poenitentias, vt reddatur deformis suo viro, vel sit in maclem, vel perniciem suae prolis, vel impedimentum conceptus: nec tamen tenetur vir vti calidis, vt sit potens: sed suffi cit, quod se non faciat impotentem. Ad hunc casum reducitur quandocunque non potest reddi sine peccato, ratione loci, vel voti, vel alia causa, quia tunc redditio est impossibilis de iure.
Quarta conclusio est de fornicatione: quia fornicanti non tenetur alius debitum reddere: cum dominus permittat ob hoc vxorem dimittere: nisi & ipse postmodum fornicatus fuerit, aut debitum petierit, & sic sibi reconciliauerit: vt dicit Papa de Lothario, & Teberga. Et ad istum casum reducitur omne crimen, propter quod coniunx perditus petendi debitum: puta, si scienter filium alterius baptizet, vel teneat in baptismo, vel confirmatione: & de aliis, de quibus dicetur infra: quia ex quo actor perdit ius petendi, reus habet ius non debendi, & negandi, & excipiendi. Item ad hunc casum reducitur omne illud, per quod coniunx acquirit ius excipiendi: vt si de licentia eius fecit votum simplex, vel solenne, quia ex tunc non tenetur.
Quantum ad tertium de temporalibus, quibus coniugibus conti nentia indicitur, sunt tres conclusiones.
Prima de tempore sacro, quia tempore sacro non licet petere debitum: puta temporibus processionum, ieiuniorum, festorum. Exo. 19. Ne appropinquetis vxoribus vestris, non tamen est peccatum mortale, sed veniale nisi concomitaretur contemptus: itd etiam quod propter tempus si Deus praecepisset, non abstinerent: quia circunstantia non aggrauat in infinitunt quia licet ecclesia possit actum illum interdicere ad tempus: imo in perpetuum propter illorum delictum: tamen propter illud, quod est consilij, ipsa non vult laqueum infirmis inlicere, vt peccent mortaliter, nisi a septuagesima vsque ad octauam Pa schae contincant: qui alias vix duobus diebus continent: quia quod est iuris diuini sine culpa, non vult ecclesia anferre. Alia ratio est, quia cognoscere vxorem non mutat speciem. Furari enim tempore sacro non est sacrilegium: saepe tamen est annexa irreuerentia, siue irreligio intemperantiae coniugatorum tempore sacro voluptati vacantium: ex quo & graue veniale, & mortale saepe committitur. Vnde primo Dialog. Grego. narrat de coniugata, quae vitia carnis illecebris non abstinens in nocte: in crastino ad ecclesiam dedicandam cum reliquiis beati sebastiani martyris veni ens cum aliis, a Diabolo arrepta fuit, hoc tamen cogit, quod illud fuerit mortale: quia etiam propter peccatum veniale traditur quis sathanae, vt etiam propheta a leone occisus est. Non enim in animam potestatem accipit nisi propter mortale, sed in corpus sic. Reddere vero cum displicentia tempore quantumcunque sacro nullum peccatum est, quia debitum est: & necessarium est, ex quo verbo ab actione compesci non potest.
secunda conclusio est de tempore conceptus: de quo in parte dictum est in praecedenti Dist. quia semper est peccatum petere debitum vtrique indifferentertempore conceptus, & partus, quia etiam bruta continent. Elephas enim ad impraegnatam non accedit. Et quidem si probabiliter timetur de abortu tempore conceptus: quia matrix propter delectationem quandoque aperitur, & materia nondum perfecte coagulata dispergitur, & effunditur: instante partu, ne puer opprimat, esset peccatum quasi homicidij, & mortale scienter petere, vel reddere: alias non est peccatum reddere, sed veniale petere maxime mulieri: quia impraegnatae secundum medicos magis appetunt coitum. Quod autem vsque ad quadragesimum, vel octuagesimum diem mulier a viri thoro abstineat, sicut & a templo abstinebat cerimoniale fuit: vnde hodie non ligat, sicut mulier in noua lege statim post partum sine mortali posset ecclesiam intrare, nec debet prohiberi: si tamen ex veneratione voluerit abstinere deuotio eius non est improbanda: ita si statim post partum alteruter petit debitum, non est mortale, sed veniale: & indecens est, quod non abstineat a consortio viri, quandiu abstinet ab ingressu templi. Primum probai, de purificatione post partum. c. 1. ergo post partum in puerperio non est peccatum mortale, quia non timet de puero, nisi timeretur de aegritudine vxoris. si autem ad impraegnatam acce dat, & praeter spem opprimat puerperium animatum fit irregularis: quia. scilicet dabat operam rei illicitae: vnde & imputatur sibi ad poenam, quicquid sequitur ex eo, vel ob id: ergo ad puerperam accedere erat prohibitum lege Mosaica. Et licet hodie ipsa non prohiberetur templum ingredi, quia & Hemor rhoisa tetigit fimbria vestimenti Christi: de purif. post par tum. c. vno. & in Decre. Dist. 5. Ad eius concubitum: nihilominus tamen ibidem prohibei vir accedere ad eam de honestate: non autem de necessitate: nisi adhuc esset infirma: & propter hoc esset ei periculum mortis, vel aggrauationis infirmitatis.
Tertia conclusio est de tempore menstruorum: vbi praeter id, quod dictum fuit in praecedenti. q. di stinguendum est: quia si innaturalis, & accidentalis sit fluxus a quo mulier dicit Hemorrhoisa, non interdicit petitio, vel redditio: quia quando est infirmitas perpetua, vel nimis diuturna, & periculosum esset coniugatis aliquibus prohibere: tunc etiam mulier concipere non potest secundum quosdam: vnde non timetur proli: vnde tunc est veniale petere, cum non speretur proles: imo nec veniale, si fiat propter fornicationem vitandam in se, vel in alio modo dicto in praecedenti Dist. si autem sit naturalis in mense, a quo menstruata dicitur: adhuc non videtur mortale scienter petere, & reddere: licet dicat Hieronymus super illud Isai. 64. Iustitiae nostrae quasi pannus menstruatae: tunc concipiuntur membris damnati, caeci, claudi, leprosi: vt quia parentes non erubuerunt in conclaui commisceri: eorum peccatum patenter, & aperte redarguat in paruulis. Et super illud Le ui. 1B. Ad mulierem, quae patitur menstruum non accedes. Aug. Necessario vtrique interim interdicit continentia. Vnde mulier si sine scandalo viri potest se excusare, debet subterfugere: aliter non peccat cum dolore reddendo, secundum Bonauenturam, & Petrum. sed dicunt, quod exigere scienter est mortale, quod non videt: quia non est maior timor de infectione prolis tempore menstruorum, quam tempore le prae: tunc autem petere non est mortale: ergo nec nunc. Nec valet solutio eorum: quia lepra est morbus continuus: menstruum momentaneus: quia sic exponere se periculo ge nerandi leprosum esset de se mortale: vbicumque esset illud periculum, esset idem peccatum: & licet facere in suo, quod nocet in alieno, dum tamen hoc non intendatur, & sufficit, si cui, vel in paucis amici laboribus consulatur: vt alibi dicitur. Constat autem, quod multum praestat, qui dat materiam infectam, maxime quia non est certum, vtrum tunc concipiat: & si concipiat, vtrum inficiatur: vnde dum tamen ille, qui perit, esset paratus non petere, si scitet id contingere, sufficit. Et praeterea non quaelibet mulier quolibet conceptu parit: & maxime si ipsa fuit prius sterilis, licet non faciant anni, quod facit vna dies. Nec obstat Leuiti. a0. Interficientur ambo, quia intelligitur de coitu fornicario, non coniugali: vnde si actus coniugalis esset de se mortalis tempore menstruorum, sicut cognoscere innaturaliter, vel in loc sacro: sicut ibi non licet reddera, quia non est petitio debiti, sed exactio indebiti: sic nunquam liceret reddere debitum mulieri, quae scit se menstruatam, quod tamen nullus dicit & tamen ipsa non minus tenetur ad bonum prolis, quam vir. Epilogan do ergo dicendum est de menstruis, quod non est mortala reddere, & scienter ex parte mulieris: nec per consequens ex parte viri, ex quocertior abstinere non vult. secundo, non est peccatum petere ignoranti infirmitatem. Tertio, scions infirmitatem: sed nesciens monstrum solere generari, quando non erat facturus, si sciret, etiam non peccat: maxime mortaliter: quia quod contingit praeter spem ex aliquo, etiam si dat operam rei illicitae non imputatur sibi ad culpam, nec ad poenam, quae dolum requirit: licet imputetur ad poenam, quae respicit defectum. Nam ebrius occidens, vel mutilans clericum est irregularis, non autem excommunicatus, quamuis culpa sua inebriatus fuerit. Et sic etiam videtur dicendum de furioso, quia si culpa sua incidit in furiam, irregularis est, sed non excommunicatus, si sine culpa neutrum, nisi ex praecedenti rancore continuato hoc accidisset: sicut in illo, qui consueuerat ambulare dormiendo, cum contendisset de die cum clerico: nocte dormiens cum ense egressus occidit eum somnians se occidere qum: & rediens cum euigilasset recoluit de somno, & inuenit ensem sanguinolentum, & fugit, hic irregularis est: quia licet non fuerit in culpa dormiendo: fuit tamen in culpa litigando, ex quo continuata phantasiatione a vigilia ad somnum hoc contingit, sed non fuit excommunicatus, quia iniectio violenta dolum requirit, sed irregularitas non, imo nec culpam: vnde facilius fit quis irregularis, quam teneatur lege Aquilia. Quarto, sciens non generari, vel probabiliter credens, vt quia sterilis, vel quia non consueuit tunc concipere: quia viri cognoscunt melius conditiones vxorum, & econ uerso per experientiam, similiter non peccat saltem mortall ter. Quinto, si credens, quod probabiliter conceptura sit etiam monstrum, non peccat mortaliter, sicut in leprosa: in qua est maius periculum, & in menstruata naturaliter. Cir cunstantia enim, quae non mutat speciem, nunquam facit de veniali mortale. Circunstantia autem temporis nunquam facit aliam speciem: vnde cum hoc nonunt mortale: si sit nisi propter prolem, & est idem, & non maius periculum in leprosa, quam in menstruosa. ergo &c. Quod autem ibi haberet nimis continere: puta per totam vitam: hic autem per paucodies, non variat speciem luxuriae: quia cognoscere quandocunque eam, quae paritura est monstrum semper, & cognoscere, nunc illam, quae nunc paritura est monstrum, non differt specie in genere moris. Et omnis causa quae prohibet ad tempus accedere, quando est temporalis, prohibet in perpetuum, qum est perpetua: quia praecepta negatiua obligant semper, & ad semper: vnde si esset prohibitum accedere ad parituram monstrum ad semper obligaret. quando autem lex prohibet accedere ad menstruatam est iudiciale: vnde non ligat, vel loquitur non de sua, sed de aliena. Et aliud est scienter vti libidine in praeiudicium prolis iam conce- ptae, vbi pro certo, vel probabiliter timeretur: aliud ratione dubij, quod raro contingit aliquem prohibere vti lure suo. Nam raro contingit, quod tunc mulier tale quid concipiat. Nam saepius non concipit. Consulendum est igitur mulieri: quia aut scit, vel probabiliter credit virum se exosam habiturum: & tunc non tenetur reuelare, sed reddit sine peccato: & ille propter ignorantiam non peccat, aut non. sed credit, quod non propter hoc dimitteret eam cognoscere: & tunc etiam non debet dicere, ne eum grauius faciat peccare: sed adhuc vterque excusatur a mortali: & hoc vxor potest perpendere ex aliis vicibus, quibus renuenti non acquieuit, aut neutrum, sed credit, quod adulterabitur, vel peius faciet, & nec tunc non debet dicere, sed reddere, aut nihil horum, sed credit, quod abstinebit: & tunc sibi dicat, quod si audiens non acquiescat, reddens enim peccat, sed petens sic, non tamen mortaliter.
Quantum ad quartum articulum de tempore nuptiarum, sunt septem conclusiones. Prima, quod tribus temporibus celebritas nuptiarum interdicta est. scilicet ab Aduentu vsque ad octauam Epiphaniae: a septu agesima vsque ad octa. Paschae: tribus hebdomadis ante festum Ioannis i. Dominica ante ascensionem, vsque ad octauam Pentecostes: vnde versus. "Aspiciens, veterem, circun, quasi, quis, benedicta." Aspiciens, Dominica prima aduentus, cuius primum responsorium incipit, Aspiciens. Veterem, octa. Epiphaniae, cuius prima Antiphona in laudibus incipit, Veterem. Cir run. Dominiea in septuagesima, cuius introitus incipit Circundederunt. Quasi, Dominica in Albis, cuius introitus, Qua si modo incipit. Quis, dies prima Rogationum, cuius Euangelium incipit, Quis ex vobis habebit amicum. Benedi sta, Dominica Trinitatis in octa. Pentecostes, cuius introltus incipit Benedicta sit &c.
secunda conclusio est, quod prima duo tempora intelliguntur inclusiue quo ad dies extremos: quia dies extremi pertinent ad tempus medium: vnde pari modo interdicuntur. Dominica tamen prima Aduentus pertinet ad tempus sequens, octaua Epiphaniae ad tempus prae cedens: fimiliter Dominica in septuagesima pertinet ad tempus sequens non praecedens: octaua vero Paschae ad prae udeeisie outi ute t eufitsiprtiut t tigutes tempus sequens: vnde a diebus tribus ante ascensionem prohibentur: item Pentecoste non habet octauam, sed octauas: vnde Dominica de Trinitate non est de tempore praeterito, sed de futuro: in quo non prohibentur: vnde Dominica an te Ascensionem, & prima Dominica post Pentec. licet nuptias celebrare: & quidem in tertio tempore secundum omnes non computatur Dominica ante Ascensionem: quia est temporis praecedentis: sed Dominica Trinitatis secundum Host. sic alias de esset vnus dies de tribus septimanis: vnde not. de feriis. Capellanus. quod violant Canones, qui Dominica in Albis, & Trinitatis celebrant: quod non videtur ad minus de Dominica Trinitatis: quia ipsa, vt dictum est, non pertinet ad tempus prae cedens, sed ad sequent, quod non est interdictum, nec obstat, quod vna diesdeest: quia minutiae non computant in scriptu ra: vnde in dict. c. Capellanus. sic dicitur: vsque post. 7. diem festi Pentecostes: quod caret octauis, nuptiae suspendantur in Dominica, quae sequitur: & deinceps possunt nuptiae licitae celebrari. Aut ergo loquit de Dominica, quae est octaua dies Pentecostes, in qua fitfestum Trinitatis: & sic habetur propositum: aut de Dominica, quae est in quindena: & tunc persecundam septimanam post Penteco. non posset celebrari: quod esset eas extremis interdicere quatuor septi manis, quod nullus dicit: vnde quantum est de iure nuptiae possunt celebrari in die Trinitatis. sed quia nuptiae suspenduntur vsque post. 7. diem, qui est sabbatum, & durat vsque ad solis occasum secundum viym computationem, vel vsque ad mediam noctem secundum aliam: vel vsque ad sequem mane secundum aliam: inde est, quod non a primis vesperis Trinitatis, licet nuptias contrahere: sed a principio noctis, vel a media nocte: vel sicut verius puto, non a primis vesperis Trinitatis, sed a mane in antea. Et licet ita sit de iuris subtilitate: quia tamen consuetudo est optima legum interpres: ideo sequenda est terrae consuetudo a praelatis diu scita, & dissimulata, siue de celebrando nuptias in diebus illis, siue de abstinendo.
Tertia conclusio est, quod festa secundum nouam, & veterem legem a Vespera vsque in Vesperam celebrantur: tamen in septuagesima officium sibi proprium, quod abdicat cantica laetitiae non incipit in Vesperis, sed in Completorio, quando primo intermittitur Alleluia: vnde vsque ad Completorium exclusiue licet contrahere: sed officium Aduentus proprium perfecte incipit a Vesperis sabbati praecedentis: vnde ex tunc non licet contrahere: in dlebus vero vltimis non solum Vesperae: imo Completorium sunt de tempore praecedente per se loquendo: licet per accidens superueniente maiori festo nihil fiat de illo in Completorio, vel solum memoria in Vesperis: sicut apud illos, qui faciunt festum Trinitatis in octaua Pentecostes, perdit Vesperas, & Completorium. similiter quando celebre festum euenit in octaua Epiphaniae, & octaua Paschae: nec tamen propter hoc licet in illa Vespera: sed sicut dictum est in secunda conclusione in talibus consuetudo est seruanda. Vnde in multis terris etiam de nocte profunda in vigilia Ad uentus, & septuagesimae nuptias faciunt: sed post mediam noctem si facerent, esset corruptela: quia a media nocte more Romano dies incipit: vt dicit. ff. de feriis. l. more. vnde sicut nulla consuetudo excusaret celebrare in mane diei: sic nec post mediam noctem, si certum esset: quia contra Canones sanctorum Patrum est.
Quarta conclusio est, quid de nuptiis tunc prohibeatur. Et quidem benedictio nuptialis est illis temporibus interdicta: secundo festum conuiuij nuptialis propter lasciuias, quae tunc fiunt: & pari ratione videtur traductio solemnis: quae aliquando post nuptias fit de domo parentum ad domum viri vi detur interdici: in qua & multae insolentiae fiunt istis temporibus discordantes.
Quinta conclusio est, quid istis temporibus de nuptiis permittatur. Et quidem contrahere per verba de futuro non est prohibitum, ergo est concessum. Item secundum quosdam contrahere per verba de praesenti: sed illud non videtur, quia iste constractus non debet fieri clandestine, sed in facie ecclesiae: in facie autem ecclesiae non videtur faciendum, sicut nec benedictio nuptialis: redditio autem, vel petitio debiti quomodo sit licita, vel illicita, dictum est in prima conclusione tertij articuli.
sexta conclusio est, quomodo contrahentes nuptias istis temporibus puniantur. Et dicendum, quod debent separari ad tempus in poenam: vt in eo puniantur, in quo deliquerunt: sed si sit periculum incontinentiae, alia poenitentia imponatur, & in ista dispensetur. sacerdos vero, qui benedictionem istis temporibus dederit graui poena, licet arbitraria puniendus est, nec ignorantia excusat: quia debet sci reea quae ad officium suum pertinent.
septima conclusio est, quod nec festum Omnium sanctorum, nec Assumptionis Virginis, nec quodcunque aliud tempus ieiuniorum, processionum, festorum, nec annus post mortem viri interdicit: licet iure ciuili interdicatur sub poena infamiae. extra de secundis nuptiis. c. vlti. sed tantum interdicuntur tria tempora supradicta. Vnde aliis temporibus sacramentis esset peccatum saltem veniale petere debitum: sed non esset veniale, nec mortale contrahere, cum non sit expresse prohibitum: sed his tribus temporibus esset mortale nuptias celebrare propter expressam prohibitionem: licet non esset mortale debitum petere a coniuge prius rite benedicta.
Ad argumentum est dicendum, quod aliud est priuare vsum rationis actualem, quod aliquando eligibile est secundum rationem rectam, sicut somnus. Aliud est facere contra rationem rectam, siue contra eius dictamen, quod nunquam est faciendum. Actus autem ille licet de se priuet actum rationis: non tamen est contra dictamen rationis, cum sit necessarius ad multiplicationem prolis.
On this page