Quaestio 3
Quaestio 3
utrum fine praedictis bonis possit actus matrimonij excusari
TERTIO quaeritur, vtrum fine praedictis bonis possit actus matrimonij excusari, & videtur quod sic: ga qui vtitur re sua ad libitum non facit contra iustitiam, & sic non peccat, ra videt: sed per matrimonium vxorefficii re- viri, & econuerso. ergo si se inuicem ad libitum vtantur, etiam propter delectationem non videtur esse peccatum. ergo &c.
Contram, cessante causa, cessat effectus, sed causae excusantes actum illum, sunt illa tria bona: igitur vbi nullum illorum concurrit, semper peccatum est.
Respondeo, tria sunt hic videnda. Primo, in generali de actu coniugali quantum ad meritum, & demeritum. secundo, in speciali quantum ad peccatum mortale. Tertio, quantum ad peccatum veniale.
Quantum ad primum est sciendum, quod actus coniu galis quandoque est mortale peccatum, & de hoc dicetur in secundo articulo: quandoque veniale, & de hoc in tertio: quandoque est meritorius. scilicet in quatuor casibus.
Quartus, quando causa vitandae fornicationis, in se quam probabiliter credit aliter non vitandam: vt dictum fuit in praecedenti quaestione. Quod autem in istis. 4. casibus sit meritorius apparet: quia omnis actus virtutis charitate infor matus est meritorius: huiusmodi est actus coniugalis in his qua tuor casibus. ideo &c. Quandoque autem est indifferens. i. nec meritorius, nec demeritorius: puta, cum coniunx carens gratia vno de quatuor modis dictis actum illum exercet: quia omnis actus, qui est meritorius habenti gratiam, est indifferens non habenti. Non enim est meritorius propter carentiam gratiae, nec demeritorius propter carentiam culpae, cui solum debei poena.
Quantum ad secundum de mortali videtur copula carnalis in coniugio esse peccatum mortale in sex casibus.
Primus propter inordinationem intentionis efficientiae libidinis: quando limites matri monij excedit: idem facturus cum quacumque alia, dum tamen aeque pulchra: sed quia habitibus non demeremur, sed actibus. hoc est, quando actu sic cogitat.
secundus ratione abortus tempore conceptus, vel partus si probabiliter timetur: quia contra charitate est, quod quis velit delectari cum pernicie vitae prolis: sed de hoc iterum dicetur in sequenti Dist.
Tertius, ratione periculi infectionis tempore menstrui, tunc enim secundum quosdam exigere scienter est mortale, sed reddere cum dolore, & displicentia non: sed si mulier timeat scandalizare virum, ne forte perpetuo habeat eam exosam, si reuelet ei foeditatem suam, non tenerei reuelare: sed si aliter non potest subterfugere, cum dolore reddat, & ille non peccabit mortaliter, quia ignorat, nec ipsa quia dolens hoc tolerat. Vel dicendum, quod non est mortale etiam scienter exigere: quia licet videatur esse contra charitatem, quod quis plus velit sui corporis voluptatem, quam alterius sanitatem, & qui tempore menstrui generat, quandoque leprosus efficitur, qui sanus erat nasciturus, si vir generare distulisset: tunc sicut alibi dicitur: quem culpant alij, temet laudare necesse est: quia ille idem, qui naturam infectam accepit, non potest conqueri, cum melius sit ei habere, sic, quam non habere, & forte pater postea non generasset, vel non potest dici, quod eundem, quia non entibus non est vnitas.
Quartus, in loco sacro si potest alius locus haberi: tunc enim non solum petens peccat mortaliter, sed etiam reddens in loco sacro, quod est haereticos imitari in suis conuenticulis, qui ad se, vt proci indistincte accedunt.
si autem alius locus haberi non potest, non peccat. Alij dicut, quod in loco sacro: puta, ecclesia, vel coemeterio benedicto est peccatum sacrilegij, & mortale petere, vel reddere: quia reconciliari debent secundum veriorem opinionem. si autem propter necessitatem guerrarum exire non possent huiusmodi loca magno tempore, tunc non peccant: sed si paruo tempore, tunc continere debent tepore necessitatis, & tribulationis, sicut, & bruta, quando sunt capta in foueam: & sic Noe, & filij eius, & omnia animalia in archa contituerunt. sed istae duae Di- stinctiones non valent: quia si non potest alium locum habere, non debet propter hoc locum sacrum polluere, cum illud non sit necessitatis, sicut est facere vrinam. siue ergo habeatur alius locus, siue non, cum iniuria loci sacri certum est, quod non licet petere: sed nec reddere tenetur homo id, quod non potest sine irreuerentia loci sacri, qui & propter hoc indiget reconciliari, quantum est ex natura facti: licet per acci dens si est occultum, non egeatilicet cm̃ iura antiqua non faciant mentionem nisi de pollutione per adulterium. de adulteris. c. significasti. tamen iura noua dicunt de contaminatione sanguinis, & effusione seminis: vnde sicut effusio sanguinis contaminat, non solum si fiat a priuato: imo etiam si a iudice, qui decapitat latronem, vel amputas auriculam in coemeterio, quia facit, vbi non licet: & si faciat quod licet, sic etiam seminis effusio, siue a suo, siue ab extero polluit: vnde etiam si sanguis non cadat in terram, idem est, ac si caderet: sicut non requiritur, quod semen fundat inter ram, ex quo simile est do vtroque : sed aliquis diceret, simile est quo ad aliquid, sed non quo ad omnia.
Quintus casus est, si mutat naturalem vsum in eum, qui est contra naturam: vt quando vas debitum praetermittit, quod semper est peocatum mortale, quia proles sequi non pont: vnde totaliter amntentio naturae frustrat. Alio modo quantum ad situ, & tunc excusat, quando dispositio coporis, vel infirmitas alium modum non patitur. Dicunt ergo quidam, quod peccat mortaliter vir si cognoscat vxorem non consueto modo, etiam in vase naturali: si fiat causa maioris volupratis quaerendae sic: si aut vxor pregnans est, & timetur de suffocatione partus, & propter hoc non audet accedere ad cam ex parte anterit non peccat mortaliter ex alia parte accedens: dummodovasculo muliebri non abutat aliter, nec semen extra scienter effundat. Item si propter aliam mulieris infirmitatem hoc faciat. Qui autem ideo semen extra fundit, ne habeat plures filios, quos nutrire non possit: detestabilem rem cum filio Iudae operatur. Gen. 38. si autem ante completionem actus se retrahit, nec semen emittit eandem intentione, non videt mortaliter peccare, nisi ex hoc forte mulier ad seminandum prouocaretur. similiter si propter hoc omittit co gnoscere vxorem, & ex communi consensu, nec negat debitum: non videt, quod peccet etiam venialiter, quia licet appeteret habere plures liberos, quam possit nutrire: nec ipse tenet debitum petere, nec inchoatum actum consummare, nisi vrore petente. si ergo sit tanta innaturalitas, quod non posuit sequi proles ex natura facti, siue quia abutitur vastulo muliebri, siue quia vir nubit in foeminam secundum situm se supponendo, vt Daemon succubus, mortale est: alias autem si loco debito scienter, & quocunque se agat aliter innatu raliter: si faciat hoc in casu, vbi naturaliter non peccaret: puta propter bonum prolis, vel fidei, & necessitas infirmitatis alterius, vel impraegnatio hoc requirit, nec patitur, quod aliter faciat, excufatur: sed in casu, vbi alias esset veniale, & necessitas non patit modum naturalem, non videtur naturale, sed est grauius veniale, quando ab ista innaturalita te non se temperat ad tempus: quia secus si esset perpetuum impedimentum. si autem propter voluptatem sine necessitate immutat modum naturalem: licet non quo ad vas mortale est: quia non est vxor eius nisi ad actus naturales: aliter ab utitur sacro coniugij, sicut qui peruerteret vsum, & ritum alterius sacri scienter esset transgressor praecepti, non solum in essentialibus, sed etiam in accidentalibus. sed de quadam. praegnante, quam vir continere non valens sodomitice a tergo propter puerum cognouit, cum non fuisset forte peius occidere puerum, consultum fuit, quod nullo modo permitteret se sic cognosci, sed prius occidi, aut illum adulterari, vel iumento humiliari: sed si aliter nollet continere, doceret eum commisceri secundum situm longitudinis oppositum, & sic praeseruatus est a peccato sodomitico, & pro pter necessitatem excusatur.
sextus, quando coniunx voluptatem praeuenit, & prouocat eam manibus, vel cogitatione, vel vtendo calidis, & incentiuis, vt possit pluries cum vxore coire.
sed notandum, quod istud potest fieri tripliciter. Primo, sine omni peccato: puta, si quis causa pro lis generandae, vel fornicationis in vxore vel in se vitandae, aut debiti reddendi: cum alias sit impotens se prouocet vsu, vel potu calefactiuorum, aut osculis, vel amplexibus, qbusetiam animalia se pronocant: vt vrsi, & columbi: vel aliquibus aliis tactibus, in quibus non quaerat propter se de lectari: sed sulum. ad actum illum praeparari non videtur pee catum: quia licet iuuare naturam corporis ad obediendum recte rationi. secundo modo, vt sit potens cognoscere vxorem propter delectationem, quam tamen nollet cum alia experi xi: & tunc licet grauius peccet praeueniendo tentationem, non tamen mortaliter, quia non quaerit in hac prouocatione de lectari, sed solum in actu coniugali: vnde videtur idem specie, quod de fine. Tertio, quando in talibus praeparatoriis propter se delectatur: vt si confricationibus impudicis membra attrectando, sequatur pollutio, non est dubium, quod est mortale: quia omnis pollutio extraordinaria peccatum mortale est, quae vigilando procuratur: sed in primo casu videtur etiam, quod si tactibus innaturalibus se prouocet, qui aliter non posset: dum tamen non faciat hoc propter voluptatem: quia necessitas excusat: non peccat eriam venialiter, sicut nec is, a causa prolis, vel reddendo debitum cognoscit innaturali ter, quando aliter non potest, dum tamen non praetermittat vas debitum. Nam si ipsa habeat morbum in illo membro, sic quod non possit ibi cognosci, non propter hoc potest alibi cognosci. sed cognoscere innaturaliter, quando aliter non potest propter voluptatem, non est mortale: dum tamen vas non omittat, sed est grauius veniale, sic & hic: quia senex vel frigldus non prootest coire, nisi se prouocet tali modo, quamuis voluptatem quaerat, quia tum nec cum extranea faceret: grauius quidem peccat praeueniendo, sed non mortaliter: si enim oscu1, & amplexus ideo solum sunt mortalia in solutis, quia ipse actus esset mortalis: ergo in coniugatis, in quibus actus non esset mortalis, nec incitatio ad ipsum est mortalis.
Quantum ad tertium de veniali sciendum, quod qficunq: voluptas quaeritur praeter praedictos sex casus semper est veniale. In speciali autem possunt notari sex casus, in quibus actus coniugalis est tantum veniale. Primus, quandocunque prae cdit aliqua deordinatio rationis: sed non tanta, sicut in praedictis sex casibus: puta petere tempore sacro, & si respect sit ad delectationem, grauis est culpa: si ad lubricum, vel Infirmitatem suam, cuius est sibi conscius, vel conscia veniale: tamen vix contingit, quod in praecipuis diebus non sit graue peccatum secundum Bonauenturam.
secundus, petere cansa delectationis infra limites: tamen semper est veniale, sicut comedere propter voluptatem. Quod enim cibus ad salutem hominis, hoc coitus ad salutem generis. Augustinus. 33. Di. in litera. c. 1.
Tertius petere causa fornicationis vitandae, sicut fuit dictum in praecedenti quaestio ne, licet hac intentione contrahere non fit veniale.
Quartus, causa infirmitatis vitandae: quia quamuis vtrunque seorsum liceat appetere, non tamen vnum propter alterum, quia ista cauda non est istius vituli.
Quintus, si quando incepit petere, vel reddere bona intentione, post ea mutet intentionem: ita, scilicet, quod nunc vellet istam libidinem propter se, etiam si quidem actu hoc cogitet extra horam decisionis seminis, quia tunc non habet vsum rationis.
sextus, quandocunque aliud intendat, quam ad quod ordinatur coniugium. scilicet vel ad prolem, vel ad reddendum debitum.
Ad argumentum in oppositum est dicendum, quod cum vna circumstantia non sufficiat ad bonitatem actus, non oportet quod qualitercunque quis vtatur re sua, quod vsus semper sit bonus, nisi vbi concurrunt omnes cir- cunstantiae: quae debent inesse: hoc autem non est quando quis vtitur vxore sua solum propter delectationem.
On this page