Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

utrum ex causa fornicationis liceat coniugem dimittere

DIsTINCTIO. 35. QVAESTIO I.

CIrca Dis. 15. quaeruntur duo. Primo vtrum propter adulterium vnus coniagum possit alium dimittere. 2. supposito, quod sic, vtrum liceat celebrato diuortio cum alio, vel alia contrahere.

Eodem iere vtitur vir & mulier.

Thom. haceandem Dist. 4.

ERGO primo quaeritur, vtrum ex causa fornicationis liceat coniugem dimittere. Et videtur quod non, qa quos Deus coniunxit, homo non separet: sed adulterans non fuit minus a Deo coniuuctus, quam castus: ergo non est magis separam dus.

Contra, qui tenet adulteram stultus, & insipiens est.

Respondeo, hic sunt. 5. videnda. Primo, de potestate dimittendi. secundo, de impossibilitate. Tertio, de necessitate. Quarto, de authoritate. Quinto, de aequalitate, vel paritate.

Quantum ad primum, de potestate dimittendi vxorem propter fornicationem sunt quatuor conclusiones.

Prima conclusio est de fornicatione earnali naturali: quia etiam matrimonio consummato licet viro dimittere vxorem, ex causa fornicationis carnalis, vt omnia iura clamant etiam iure poli: ad cor reptionem eius, vel vitandam infamiam, & prolis incertitudinem: etiam si iurauerit non dimittere, vel non accusare: de iureiur. Quemadmodum. quia vt alibi dicitur, Frangenti fidem fides frangat eidem: & hoc de fornicatione carnali: licet ergo non liuore vindictae, sicut nec iudex iniuste quod iustum est exequens, vel amore pecuniae, vt lucretur dotem: sed zelo iustitiae ne delictum remaneat impunitum: & sicut alibi dicii, vt vnius poena sit metus multorum: sicut propter hoc repudiata est Regina Vasti, ne eius exemplo caeterae vxores contemnerent maritos suos, Hester. 1.

secunda conclusio est, quod idem est de spirituali. Et ratio huius est, quia ista est contra bonum prolis prout finis eius est cultus Dei, & est contra bonum sacri, & coniunctionem animorum, sicut alia contra coniunctionem corporum. Item intelligendum est despirituali fornicatione, vt si incidat in haeresim, Iudaismum, vel gentilitatis errorem. 28. q. 1. Idololatria. extra de diuor. Quaesiuit. sed propter carnalem semel commissam. Propter spiritualem autem non, si se velit corrige re. Et est arg. ad matrimonium spirituale: quod Papa non deponitur propter haeresim, vel idololatriam si respiscat, nec pertinacia adiungat.

Tertia conclusio est, quod idem est de foruicatione innaturali, quia propter hanc vonit ira Dei in filios diffidentiae, de vita & hone. cle Ne cle. & Auth. Vt non luxur. contra naturam, coll. 6. hoc igitur extenditur ad vitium sodomiticum, & pollutionem extraordinariam cum alio vel cum alia commissam. Et idem dicunt quidem deomni peccato contra naturam ar. 32. q. 3. Meretrices. vbi dicit, quod nomine Moechiae omnis illicitus concubitus, atque illorum membrorum non legitimus vsus intelligi debet: tamen si alter agat cum altero in membro innaturali, vel posteriori: vel polluit se propriis manibus, notat gl. quod non possunt propter hoc sedimittere. 32. q. 7. Oũes tram sactiones. maxime si vellet se corrigere: quia plus offendit qui potestatem sui corporis transfert in alium, quam qui aliter abutitur non in alium transferendo: tamen quia moechia simpliciter est causa diuortij sufficiens cum sit aequaliter: imo gradior moechia in omni peccato contra naturam, quam in adulterio proprie dicto: ideo indisticte est idem effectus.

Quarta conclusio est in suspicione, quia hoc etiam extenditur ad fornicationis suspitionem violentam: vt si fuit solus cum sola: nud' cum nuda in eodem lecto iacens, loco & hora secretis & ad hoc commodis. 32. q. 1. dixit Dominus Euang. ver. vbicumque. extra de praesum. Literis tuae. infra terminatis.

Quantum ad secundum arti. side impossibilitate sunt septem conclusiones, secundum septem casus, in quibus vxor non potest dimit: ti propter fornicationem

Primus, si & ipse fornicat sit, quia paria delicta mutua compensatione tollunt. ff. so. mal. viro atque vxore. 32. q. 5. per totum extra de diuor. sign. Et in ista. 35. Di. c. 2. si etiam vir fornicat' est occulte, illa manifeste, non potest eam sine peccato dimittere nec accusare: quia mulieri non deficit ius excipiendi: sed probatio. ff. de testa. tutel. l. duo sunt Titij: vnde indistincte dicitur Distin. 32. q. 7. per totum, quia neuter potest alium dimittere, vel accusare si & ipse fornicatus est, probatur hoc de regularibus. c. veniens. & de conuer. coniug. c. vlt. sed notandum est, quod bene fit compensatio naturalis ad innatu ralem, quia elusdem generis sunt: sed non corporalis ad spiritualem, sed econuerso. Nemo enim cogendus est in periculum animae suae communicare infideli: sed nec prohibendus est ius suum ab infideli repetere, vel excommunicato: quamuis simpliciter debitum negandum: quia vxor participando cum viro non inccurrit, vnde adulter potest repellere haereticum, non econuerso: quia haeresis est grauior fornicatione.

Notandum est etiam, quod sicue alibi dicitur vltima mora nocet, & illa est quae trahit ad se periculum: & ideo est quod vtroque fornicante ille qui corrigitur habet ius dimittendi incorrigibilem vel incorrectum, & non econuerso: quia iam non sunt paria delicta, correctum & non correctum, cum vnum adhuc sit delictum & aliud desierit esse delictum. si autem vterque sit correctus, tunc sicut dicit lex pacta nouissima sunt seruanda: vnde sicut actor cui vltimo reus fecit pactum de petendo contra pactum de non petendo factum prius: replica re potest de vltimo pacto: & si rursus faciat pactum contrarium, semper vltimum seruandum est: ita videtur quod qui post quam fornicatus est ius perdit: quod recuperat alio postert fornicante: & sic semper alternando qui posterius fornicatur perdit ius quod habebat debitum negandi, & dimittendi. Qui ergo fornicando prius ius petendi perdiderat, ipsum recuperat alio postea fornicante: quia iste ius excipiendi perdit, et illo petente iura matrimonialia si excipiat de fornicatione prima, alius replicabit de posteriore, & sic semper vltimo fornicans succumbit, saltem ante sententiam Ecclesiae. Vbi autem mulier est ignara vel expressa excusatur, quia adulterium dolum respicit.

secundus casus est, propter crimem lenocinij si ipsemet vir eam prostituit: extra de de eo qui cogno. consang. vxo. suae. Discretionem. vnde exceptio lenocinijrepellit accusantem, antequam nomem accusatae sit receptum inter eos. ff. so. ma. l. cum mulier, alias vterque puniretur. ff. de adulterijs. l. 2. 6. si publico. Ratio huius est, quia lenocinium non minus crimen est quam adulterium, de ritu nup. Palam, imo peius. Et idem si sciuit & non prohibuit cum potuit. Idem enim est scientem non prohibere cum possit delictum inferioris, & imperare, secus autem si indirecte occasionem ei dedisset, expellendo eam vel necessaria negando: quia non est ignoscendum ei quae praetextu paupertatis turpissimam vitam eligit, dicta, l. Papam, nisi eam expellendo hoc intendisset & voluisset: de diuor. c. ex literis.

Tertius casus est, si probabiliter credens propter longam absentiam virum mortuum alij nupserit, nisi scienter cognita fuerit a secundo postquam primus venit. xxiiij. q. ij. Cum per bellicam. Ratio huius est, quia diuortium dolum requirit. C. de diuor. l. vxor.

Quartus casus est, si cognita fuerit latenter ab extraneo sub specie viri. 344. 3. In lectum mariti supra. di. 30. c. 1. vbi hodie etiam excusaretur. &c. sicut excusatur de Lya Iacob, non sic autem Olympias a Nathanabo, &etiam Paulina Amando: quia sub specie Dei non viri, sed forte excusantur ibi voluntate virorum.

Quintus cas est, si fuerit vi oppressa. 32. q. ij. proposito, quod intelligo de vi absoluta. Nam sine metu, praecepto parentum vel infantia consanguineorum, vel alia consimili causa fornicetur, etiam cum aliquo contrahendo cum illo de facto non excusaretur. 32. q. 7. Oens canones, vnde non excusantur Micol & filia Ptolomaei. 1. Mach. xi. & vxor sansonis. iud. 15.

sextus casus, quando reconciliauit eam scienter& sponte eam cognoscem do. Nam si ignoranter, aut coactus per Ecclesiam: sec'. 33. q. i. c. 2, &. 3. C. de adulterijs. l. Crimen adulterij maritum retentam in matrimonio vxorem inferre non posse, non tamen reconciliat qui non statim expellit, cum non possit auctoritate propria. Et idem si ignoranter: quia nihil tam contrarium consensui quam error qui imperitiam detegit: nec ignorans praesumitur ius suum quitare: quia non cosentiunt qui errant, & nemo in necessitatibus liberalis existit: non tamen tenetur reddere debitum ex quo certus est de iure suo &c.

septimus casus est, quando secundum legem suam in fidelitate repudiata adulterata fuit post repudium alij nu bendo, extra de diuor. Gaudemus. 6. vl.

Quantum ad tertium articulum scilicet de necessitate expellendi, sunt septem conclusiones.

Prima quidem de triplici correptione adulterij. Prima quidem correptio est verborum quae est vtriusque , sicut fraterna correctio: sed vir qui est caput increpare, & vxorem obsecrare habet secundum illud non des mulieri potestatem animaetuae, et mulier si primatum &c. Exemplum de Philippo magno qui contempsit consilium coniugis suae, sed Imperator de consilio coniugis legem promulgat. secunda correptio est verberum et factorum, & hic solum est virorum, licet concubina regis eum cederet. 2. Esdrae.44 & 2 Reg. 4. effoeminati dominantur nobis. Tertia correctio est eiectio. Vbi sciendum, quod vir non tenetur vxorem eijcere, quando ipsa est corrigibilis: sed potest si vult, quia nulli facit iniuriam qui vtitur iure suo. si autem sit incorrigibilis tenetur dimittere.

secunda conclusio est, de distinctione quorundam circa poenam eiectionis. Quia aut est occulta fornicatio, & tunc dimitti non debet propter scandalum, ne crimem occultumprodere videatur secundum Petrum de tharanthasia. sed licet expellere non possit nisi probare possit, tamen ex quo certus est ius non deficit sed probatio: vnde quo ad thorum potest se separare · si autem est fornicatio ma- nifesta, aut non poenitet, & tunc qui tenet adulteram stultus est, & crimem lenocinij committit. C. de adulterijs. l. 2. aut in spe, vel in re ostendit se poenitere, & tunc potest retineri sine peccato: quia licet viro renunciare iuri suo. & sic di stinguit magister. 30. di. 5. potest etiam si vult dimittere: ga secundum iura poenitentia nemo nocens esse desinis.

Tertia conclusio est, de alia opinione quantum ad incorrigibilitatem. Quis enim incorrigibilis debeat expelli intelligo, quando melius corrigitur per hoc quam per aliud, & ipse confidit de sua continentia, Nam si per retentionem ipsa corrigitur a tanto, & si non atoto: cum per eiectionem ipsa sit cum pluribus & pluries fornicatura, magis corrigit eam retinendo quam eijciendo: vnde si propter aliud non tenetur eijcere, nisi ad correctionē: ideo &c. similitersi ipse diffidit se posse continere, etiam si ipsa non magis contineat retenta quam expulsa, adhuc propterse non proter eam potest eam retinere. Et hoc magis est consulendum cum videamus propter diuortium adulteram prostitui, & illum qui prius erat innocens per adulterium pollui·

Quarta conclusio est, recolligere ex praedictis quinque casus quando non tenetur dimittere. Primus quando non tenetur dimittere licet possit. scilicet quando occultum est, quia cessat ratio de scandalo. secundus, quando correcta est velsperatur de correctio ne. Tertius, quando incorrigibilem animo potest compescere includendo: et sic cohi bendo ne exeat, & quod nullus intret nisi ipse. Quartus, quando saltem plus cohibetur per hoc quod retinetur, quam exposita quae eo ipso se prostituit. Quiutus, quando timet sibi de incontinentia: quia non tenetur vir plus corrigere vxorem quam dominus famulum: sed dominus famulum vel seruum excommunicatum non tenetur expellere: sed licite potest ab eo debitum seruitium repetere, & tamen est minus debitum domino, quam ab vxore viro. sic igitur cum detrimento iuris sui & periculo non tenetur expellere: sed quia hic timetur scandalum, et propter scandalum pharisaeorum non tenetur homo dimittere ius suum, ideo prius debet exponere illis qui sciunt illam fornicatam, quod non vt foueat illam in crimine: sed magis vt eam melius cohibeat iuxta se retinet, & vt eam impediat a peccato, & cum hoc sit verisimile si quis ex hoc scandalizatur, non est scandalum pusillorum procedens ex ignorantia, vel infirmitate, sed pharisaeorum ex malitia quod est continendum. si ergo potest retineri sine scandalo pusillorum, & non potest dimittere sine periculo suo licite potest retinere. Auctoritates igiturquam dicunt quod non licet eam retinere, loquuntur quando non potest sine scandalo, vel quando per hoc quod retinetur deterior efficitur, vel quando non propter sui periculum hoc facit.

Quinta conclusio est de muliere, quod non sic ipsa tenei dimittere virum: quia non habet sic corrigere facto. Etest verisimile, quod quandoq, accedens ad vrorem, tanto minus accedit ad fornicariam: vnde omni illo casum quo licet viro adulteram retinere: multo magiseconuerso & plus, quia cum ipsa non habeat virum corrigere facto, sed verbo, ipsa non tenetur eum dimittere, nisi quando nollet eam cognoscere nisi innaturaliter, tunc enim propter hanc fornicationem innaturalem tenetur eum dimittere quo ad thorum sic quod permittat prius se occidi quam consentiat sic se abuti. Item propter fornicationem spualem si timet ne cohabitando ipsam peruertat, etiam quo ad domum tenetur eum dimitte re, alias si non timeret de hoc ius suum petere non prohibetur: maxime propter periculum incontinentiae.

sexta conclusio est de poenitente, an posiit iurare se non esse adulteram. Et dicendum quod sic secudum vnam opinione. Dicunt enim quidam, quod desinit esse meretrix et adultera per poenitentiam: vnde si iurat se non adulteratam periurat ex vi verborum vbicunque :si autem iurat se non esse adulteram, si est certa de remissione: vt illa cui Dominus dixit, Nec ego te condemnabo, non perierat extra iudicium vbi non tenetur dicere veritatem: vt puta si sic iuret ad reconciliandum virum, qui habet eam suspectam: si autem sic iuraret in iudicio periuraret: quia ibi ad intentionem recipientis iuramentum respondere debet. si autem non certificata iurat, vbicunque periurat ratione dubij: quia scriptum est de propitiatu peccatorum noli esse sine metu: de purga. Cano. c. vlt. quia mentitur asserens dubium pro certo, & periurium est mendacium iuramento firmatum.

septima conclusio est de eodem secundum mitiorem opinionem quae talis est: quia sicut dictum est ipsa non potest iurare se non esse adulteratam, nec secundo se immunem ab adulterio: sicut ille archiepiscopus volebat iurare se immunem a crimine sibi imposito: vt vbi dicitur: sed potest iurare se non esse adulteram, quia adultera est habens voluntatem adulterij: vnde secundum Aug. in litera: iam non potest vocari adultera, sicut curatus a lepra iam uon est leprosus: ita quae scit se poenitere & proponit abstinere non est adultera: etiam si sibi non esset culpa dimissa. Quod ergo dixit lex: Eum qui nocentem vocauit talem non teneri iniuria, quia peccata nocentium nota esse ex pedit, potest intelligi de illo qui dicit, Tu fecisti hoc, quod est verum etiam post poenitentiam: secus de illo qui dicit: Tu es fur: quia licet fecerit furtum: si tamen poenitet iam non est fur: modo & vbi homo potest coelare veritatem si dicat verbum duplex, quod est verum secundi intentionem suam: licet sit falsum secundum intentlonem audientis: non est mendacium nec periurium, sicut ibi, soluite templum hoc, quod erat verum secundum intentionem Christi, non Iudaeorum: & quod dixerunt Abraham & Isaac soror mea de vxore: sed si mulier in iudicio iuraret sic esset de periura: quia ibi secundum intentionem aliorum accipitur iuramentum, quod refertur ad factum non ad animum quem nunc habet.

Quantum ad quartum arti. de authoritate dimittendi sunt sex conclusiones. Prima de dimissione quo ad thorum, quia fornicantem occulte authoritate propria potest dimittere: alias sibi praeiudicaret si eam cognosceret scienter & sponte. Nam cognoscens adulteram coactus per ecclesiam vel ignarus sibi non prae iudicat, quin possit eam repellere quando poterit probare. Dicunt autem quidam, quod cognoscens coactus fit bigamus non autem ignarus, quia bigamia non plus respicit factum quam irregularitas homicidij. In illa autem iudex sciens coactus officio, quamuis licite condemnans ad mortem fit irregularis: sed si quis licite per ignorantiam occidit: puta dans operam rei licitae debita diligentia adhibita praeter intentionem non est irregularis: ergo licet licite coacte cognoscens contrahat bigamiam, quia scienter facit: tamen si ignoranter faciat non contrahit bigamia. Et dicendum quod non est simile, quia iusta ignorantia in irregularitate homicidij sem per excusat: non autem in bigamia, quia constat quod ille qui a principio contrahit cum corrupta quam credit virginem, cognoscendo eam fit bigamus. Cum ergo pariter fiat bigamus retinens adulteram, & accipiens viduam, sicut hic ignorantia non excusat, sic nec ibi. Et dicendum est per eandem viam ad illam Decretalem, de cleri. exc. mi. c. apostolice. vbi probabilis ignorantia praeseruat ab irregularitate: quia hic est contrarium in simili expressum, vt dictum est. ergo &c.

secunda conclusio est de dimissione, & eiectione, quantum ad domum, & cohabitationem. Vbi licet authoritate propria vbi est notorium. scilicet per sententiam: sed iam est ibi authoritas iudicis, & per confessionem factam in iure. Item per facti euidentiam, quia nulla potest tergiuersatione caela ri. si autem est depraehensa in adulterio non propter hoc iu dicai notorium quo ad hoc. Et quod dicit lex. ff. de ritu nup. l. palam. 5. penul. quod depraehensa in adulterio habet pro iudicata: verum est quando est publice depraehensa, puta in lupanari, secus si occulte.

Tertia conclusio est, quod si non possit probare potest sibi iusdicere: quia defectus probationis non est ex culpa sua, sicut debitorem fugientem licet accipere. similiter si quis furatus est mihi. c. & non possum probare, non solum possum tantundem de suoretinere: sed etiam occulte accipere: sicut Israelitae commodata ab Aegyptiis sine peccato asportauerunt: quando enim iudicis copia haberi non potest, aut propter desectum iudicis, aut ad uersarij, aut aliter sine culpa huius, iste potest sibi ius di cere, alias omnia bella essent iniusta. Nam vidicatio est etiam virtus subditi, & non solum iudicis.

Quarta conclusio est de probatione. Vbi notandum est, quod sufficit violenta praesumptio. de praesump. c. llteris. & potest detine re sacerdotem cum vxore depraehensum inuitum vtrunque simul sine excommunicatione per. 20. horas, vt vocet te stes per quos possit probare adulterium. ff. de adulteriis. l. capite. sicut etiam exclamauerunt senes aduersus susannam quam appraehenderunt dicentes, quod non potuerant compraehendere inuenem, quia fortior ipsis erat: vnde dicebant se voluisse vtrunq, compraehendere: & hic licet manus iniicere sine excommunicatione, de sententia excommunicationis si vero. ☿. vl.

Quinta conclusio est de accusatione adulterae. Vbi sciendum, quod licet ante denuntiationem oporteat praecedere secretam admonitionem, non tamen ante accusationem, quia in omni processu vbi necessario praecedit secreta admonitio, debet supersederi sequuta correctione: hoc autem non oportet in accusatione, respectu cuius secundum iura nemo poenitentia nocens esse desinit, alias non posset quis accusari nisi delictum iteraret. Vnde etiam in foro conscientiae non oportet quod secreta correctio praecedat accusationem: & si praecesserit, etia sequuta correctione poterit accusari, ne possit secretius correctus non innotescere caeteris, vt dicit Aug. in regula. Et si dicat, quod vtilitas publica exigit puniri maleficia publica, vt qui sunt scandalizati de culpa aedificent de poena. de poe. & re. c. 1. neque autem occulta, quia hoc est prodere. Dicendum quod imo est vtile peccata nocentium esse nota & punita: & vnde iste vnus diffamat, multorum salus, & incolumitas procuratur. Vnde latrones in palam suspenduntur etiam occulti, ex quo seruato iuris ordine conuincunt, vt videant caeteri & terreant, etiam qui nesciuerunt eius delictum

sexta conclusio est de causa, propter quam Ioseph voluit occulte dimittere Mariam: quia cum omnes sancti alij asserant quod non propter suspitionem adulterij: solus Aug. est contra in sermone de annunciatione dicens in persona beatae Virginis: Vir meus putauit quod ex adulterio concepissem: vnde exponendum est putauit i. ad modum putantis se habuit, vnde dictum est sibi, Noli timere. i. noli despicere, quia reuerebatur, & timebat cohabitare tantae sanctitati, non despiciebat quasi suspectam.

Quantum ad quintum articulum de paritate & aequalitate coniugum in diuortio, sunt etiam. 6. conclusionet. Prima de paritate quantum ad. 5. extrinseca. Primo, quo ad primam potestatem, quia non refert vtrum sui iuris an filius vel filiafamilias. Nam filiustamilias potest inuito patre adulteram accusare. 26. q. 2. &. c. 2. quo ad aetatem. Nam minor. 25. annis potest sicut maior. Tertio, quo ad conditionem. Nam seruus & ancilla. 4. quo ad desponsationem. Nam & sponsus potest accusare & repellere sponsam adulteram, sicut maritus vxorem, & plus quia potest cum alia contrahere, de iureiuram. c. Quemadmodum. Quinto, quo ad tempus. Nam quousque eam reconciliauerit pot eam dimittere, non obstante quinquemnio nec alia praescriptione, nec quo ad Deum nec quo ad ecclesiam.

secunda conclusio est de paritate & disparitate sexus, quo ad poenam quintuplicem. Prima poena est diuortium, respectu cuius vir& vxor ad paria om̃ino iudicant secundum ius diuinum Euangelij & humanum: secus secundum legem Moy. licet aliqua suspicio sit contra foeminam sufficiens, quae non est contra mare vt dicit Magister. 35. Di. c. 1. sed tempore legis Moysi uero permittebat sic vxori: quia non sic virici- dium timebatur sicut vxoricidum: sed iure ciuili quo ad diuortium ad paria iudicantur. secudo, quo ad paria iudicantur quo ad lucrum, & damnum: quia vxor perdit dotem, & alius donatiouem propter nuptias. Tertio, quo ad mortem naturalem lege Moysi, qua dicitur, vterque moriatur: moechus & adultera: sed hic intellige in vxore violante thorum suum, & in viro violante thorum alienum: alias non, vt si cognoscat quis vxorem proxime vterque morietur. si autem vir Bertae cognoscat Ioannam solutam neu ter occiditur, quia hic non praeiudicatur proli: sed quia iudiciale erat: ideo hodie non ligat. Quarto, sunt dispares vir & vxor quo ad legem ciuilem: quia morit, vir & mulier castigatur: sed intellige vt prius, de viro qui ad alienum thorum accedit, non qui suum deserit. sacrilegos enim nuptiarum, supple alienarum, gladio feriri oportet. Quinto, quo ad monasterium quod inducitur vxori, non autem viro, de conuer. coniu. Ex literis. C. de adult. Auth. sed nouo.

Tertia conclusio est de paritate & disparitate quo ad culpam. Et quidem considerato hono fidei est par delictum, item bono sacri: non autem considerato bono plis in deserente thorum proprium: sed grauius peccat mulier: in accedente autem ad alienum vir grauius peccat, qui agens est, & vxor patiens, & seducta ab alieno: vnde vxor ad alienum diuertens peccat in fidem, non iste extraneus, sed in prolem eius plus peccat ille qui agit, quam mulier quae patit. Vnde simpliciter plus peccat mulier per iniustitiam: sed plus vir per intemperantiam: vnde illa est iniustior deserens virum, iste est immundior & intemperantior, & incontinentior.

Quarta conclusio est de paritate, & disparitate differenti in adulterio, & simplici fornicatione: quia licet in simplici fornicatione plus peccet vir qui plus abundas calore inflammante: & ratione refrenante quam mulier plus abundant humore, quae magis ductilis est passione: tamen in adulterio plus mulier: quia magis contra bonum prolis: vnde in animalibus plus zelant mares pro adulterio foeminarum quam econuerso, & sic pertinet castigatio ad virum non econuerso: sicut leo, & ciconia animaduertunt in foeminas fornicantes, tamen in causa diuortij sunt pares.

Quinta conclusio est, quod simpliciter, & absolute videtur esse grauius peccatum viri quo ad temperantiam, vt dictum est: sicut enim brutis non imputatur in culpam: quia nullum habent retractiuum, sic minus mulieribus quae minus habent de ratione, & plus iuris qui plus habent de ratione: quia qui minus habet de retractiuo etiam si minus habet de attractiuo, minus potest continere, quam qui plus habet de vtroque: sicut aliquis per temperantiam infusam melius continet contra graues tentationes, quam habens acquisitam contra leues: vnde etiam viri perfecti quasi nihil reputant vehementes motus carnis: quos imperfecti non possent sufferre sine consensu: vnde faciet cum tentatione prouen tum, & fortioribus fortiora martyria reseruauit, vt Laurentio, quae sixto.

sexta conclusio est, quod molestatum a passionibus non oportet desperare de defectu habitus infusi, vel acquisiti: nam quod dicit philosophus, quod tempera tus non molestatur a pasiionibus: sed faciliter & delectabiliter, & prompte deuincit eas: sed continens molestatur, intelligitur de temperantia ac quisita & tentatione a car ne, quae duo solum nouit philosophus, & non de temperantia infusa, & tentatione ab hoste, quae duo philosophus non nouit: contingitenim quandoque habentem temperantiam acquisitam a daemone ita grauiter tentari, sicut a carne non habentem aliquem habitum, quia potest inflammare carnem & imaginationem per motionem specierum & spirituum, & materiae si permittaturplusquam naturales motus insurgant: vnde Paulus dicebat: Datus est mihi angelus sathanae stimulus carnis meae, qui me colaphizet propter quod &c. quamuis haberet habitum virginitatis acquisitum, & infu sum: nihilominus caro non a se: sed a daemone instigata. sic acriter impugnabat, sed dictum est ei: sufficit tibi gratia mea, quia habitus acquisitus sufficit ad domandum omnem tentationem naturalem: sed non ad domandum tentationem hostis, sed habitus gratuitus ad vtrunque: & si non esset illa carnis quae quandoque est sine imagine, quandoque cum ea: illa hostis quae quandoqueex sola imaginatione est grauior omni alia: quae tamen aliquando etiam ad inflammationem caruis descendit: & tunc fortior est: vt etiam carnis afflictio requiratur: sicut beatus Benedictus se proiecit in spinas &c.

Ad ar. dicendum, quod homo non potest separare quos Deus coniunxit, nisi authoritate Dei: sed propter fornicationem Deus dedit authoritatem separandi quo ad thorum. ideo &c.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1