Quaestio 2
Quaestio 2
utrum impotentia ad actum matrimonij impediat matrimonium
SECVNDO quaerit, vtrum impotentia ad actum matrimonij impediat matrimonium: & videtur quod non, quia matrimonium est perfectum: dato quod non sequatur actus matrimonialis, et go illud, quod solum impedit actum, non impedit matrimonium, sed impotentia, de qua loquimur, solum respicit actum: ergo non impedit matrimonium.
Praeteream, sicut impotentia impedit actum matrimonij, ita voluntas continendi, sed voluntas continendi non impedit matrimonium, vt patet in virgine, & loseph: ergo nec impotentia.
Contra, quia nullus pontse obligare ad impossibile, sed per matrimonium obligat quilibet coniugum ad reddendum alteri debitum, & qui non possunt debitum reddere non possunt se ad matrimonium obligare.
Ad idem quod dicit de frigi. & malefi. c. 1. quod sicut puer, qui non potest reddere debitum non est aptus matrimonio, sic impotentes minime apti ad contrahenda matrimonia reputant.
Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, de impotentia ex parte viri, quae vocatur frigiditas. secundo, ex parte mulieris, quae vocat arctatio. Tertio, ex parte vtriusque, quae vocatur maleficium.
Prima, ad euidentiam sequentium est, quod impotentia coeundi est vitium animi, vel corporis, vel vtriusq,, quo quis impeditur alij carnaliter commisceri. species autem eius sunt duae: qm̃ alia est naturalis ex causa intrinseca, vt frigiditas in viro, arctatio in muliere, defectus aetatis in vtroque ante pubertatem. Alia accidentalis ex causa extrinseca, vt castratio, & maleficium, naturalis si sit temporalis, non impedit nisi ad tempus in puero: quia impuberes contrahere non possunt, siue vterque sit impuber, siue alter. 30. q. 2. c. 1. extra de frigi sedere. frigiditas autem impedit, si sit perpetua. 33.4. 1. c. 1. &. 2. extra de frigi. & malefi. c. Laudabilem. Appellatio ne autem frigiditatis caliditas, & quod cunque perpetuo actum impediens intelligit. Non autem si effectum generationis tantum impediat, & non actum: vnde vetuli contrahere possunt, qui tamen generare non possunt, nec est hoc innaturale cum muli naturaliter sint steriles, qui tamen actum illum actiue, & passiue exercent: vnde nec propter sterilitatem mulierum praecedentem, vel ignoratam dirimit, similiter ex parte viri.
secunda conclusio est de castratis, & spadonibus, de quibus dicit lex, quod castratus non potest contrahere: sed spado. glo. per castratos caste natos: per spadones, qui ab hominibus fiunt, qua si spata, alij econuerso: vnde videtur quod tales si naturaliter vel accidentaliter impediuntur non solum ab effectu, sed etiam ab actu generationis si praecedat impedit contrahendum, & dirimit post contractum. si autem non impedit actum, sed effectum tantum: vt in quibusdam quorum virga erigitur, & semem licet inualidum emittit, valet matrimonium. Concupiscentia enim spadonis virginem deflorauit. eccle. 20. si autem virga tenditur s ed semen non emittitur, deflorare quidem potest, nec potest tamen matrimonium contrahere secundum quosdam. 32. q. 7. His qui nec contrahitur affin itas: sed quando sectio se- quitur matrimonium, & praecedit consummationem, dicit quidam quod soluiti quia magis morit carnalibus actibus, quae monachus, alij contra: sed de hoc dictum est supra. 27. Dist. Item qui non potest seminare in loco debito, non potest contrahere: quamuis reliqua & deflorare possit: quia impotentia coeundi absolute est, quando quis non potest carnalem copulam exercere: non reputatur autem in iure carnalis copula sub sequuta, nisi sit consummata per seminationem ordinariam, extra de spon. c. vlt. Vnde ille, qui omnem humorem etiam vrinae emittebat per partem posteriorem, licet rigore membri deflorasset, non potuit contrahere.
Tertia conclusio est, de scientibus hoc impedimentum: vbi est sciendum, quod ille qui sciuit in se in alio impotentiam non potest inuito alio discedere propter tale impedimentum: deco qui duxit in ma. quam polluit. c. 1. &. c. Illa. Imputet autem sibi qui talem elegit. C. de spon. l. vl. sero enim accosat mores, quos ducendo talem persouam in matrimonium comprobault. ffde adulte. si vxor in fi. alias autem posset: puta si incontinenter viueret, aut alias inhoneste, vel vir male cam tractaret, vel mulier ei venenum parasset: non popter hoc. tamen separentur quo ad vinculum, quod vere fuit, ex quo vterque simpliciter consensit: sed quo ad cohabitationem, nec hocetiam nisi in casu nisi alias possent separari: ua e xquo fuit. verum matrimonium, nisi ob fornicationem, vel timorem mortis, vel religionem quando non fuit consummatum: & hoc forte liceret suscipere sacros ordines impotenti cognoscere, dum tamen prouideret mulieri in necessariis. si autem ignorauit etiam in seipso: vt si vir credebat non se impotentem, vel mulier non se arctam: qum perpenderint possunt etiam propri: impotentiam allegare, licet secus in seruitute, quam seruus ad dirimendum matrimonium nunquam potest allegare.
Quarta conclusio est, quod quando separantur propter frigiditatem viri, vxori datur licentia contrahendi: viro interdicitur fi est impotens simpliciter: si autem est impotens respectu istius tum: quia. scilicet ista est virgo: si autem esset corrupta posset eam cognoscere, licentiandum est cum corrupta, & non simpliciter est prohibendum, ga non se debet effectus extendere vltra causam. si ergo non est impotens nisi ad istam & potens ad illam, cum illa non debet prohiberi: sicut nec cum nulla si esset potens ad omnem. si autem est impotens ad omnem, sine spe coniugij manere deberet. Dico autem impotentem, non solum qui non potest seminare: sed etiam qui non potest seminare in loco debito: sed solum extraordinarie pol luere: quia non potest claustra reserare: quia illud est impos sibile de iure: & quia illicitum & contra naturam nullo modo faciendum.
Prima de opinione quorundam Iuristarum, quod si potest ei subueniri per incisionem sine periculo corporali, vel per assiduum vsum cum homine non impedit, extra de fri. c. Ex literis. ita quod si separata a primo, & copulata secundo per vsum eius fiat apta primo, redditur ei: si non quia non sunt consimilis complexionis, non: extra. c. Fraternitatis. sed vltra tertiam vicem non est reddenda primo: quia post primam sententiam non sunt ferendae nisi duae: cum non liceat tertio prouocare. 2. q. 6. si quis in quacumque. Dicunt etiam quidam quod non potest mulier cogi ad incisionem propter periculum. 32. q. 7. Quod proposuisti: vnde dicunt, q non est matrimonium quandiu sic inepta est: sed requiritur nouus consensus, vel continuatio primi post incisione, vel vsum sequentis viri: sed si non fuit matrimonium: videi mirum quare redditur primo, cum secunduma tenuerit: si autem fuit verum matrimonium non potuit nubere secundo: vnde dicendum, quod illud est de incisione, aliud de vsu: matrimonium enim non impeditur nisi propter impotentiam perpetuam: si autem mulier non potest fieri apta huic viro per vsum eius: sed solum per vsum alterius: iudicatur perpetuum impedimentum: quia dutante primo non licet sibi vti altero: & tunc contrahendo cum secundo deberet manere cum eo: si nullo alio modo poterat fieri apta primo viro, sed si per incisionem potuit fieri apta primo, & non vltimo, adhuc est perpetuum impedimentum, quare non cogitur.
secunda conclusio est de opinione contraria, quae vi detur verior, quod si pontei subueniri sine periculo per incisionem, quod cognoscatur ab isto, quod siue velit, siue non, est impedimentum temporale, nec dirimit, quia si hodie non vult cras potest velle: vnde voluntas, quae non est perpetua, non facit perpetuum impedimentum: similiter si per vsum istius hominis, de quo quaerit, potest fieri cognoscibilis, temporale est, nec dirimit. si vero nec per incisionem, nec per vsum istius potest fieri cognoscibilis ab isto: quamuis per vsum alterius possit fieri cognoscibilis isti, non est separanda, necreddenda: etiam si per alium fuerit illi aptata, quia quandiu est iuncta non potest alius ea vti: & sic illud remedium est impossibile de iure diuino, & po sitiuo, quia esset adulterium, vel fornicatio: vnde si primum matrimonium tenuit, secundum fuit adulterium: si primum fuit nullum, secundum fuit validum: & sic non est primo reddenda.
Tertia conclusio est de effectu huius impedimenti, vbi sciendum, quod quando propter arctationem separantur: si sic est arcta, quod a nullo est cognoscibilis, ipsa mane re debet sine spe coniugij, viro licet ad vota alia conuolare: quando vero sic est arcta, quod licet non sit cognoscibilis ab isto sene: est tamen cognoscibilis ab alio iuuene, & potem te, licentianda est ad alium. Et dicitur incognoscibilis, quando non potest intra eam naturaliter seminari, licet possit extraordinarie pollui. Absit enim propter tales turpitudines matrimonium concedi: quando honesta, & naturalis commixtio est impossibilis: quando vero separata alij commixta est, & ab illo cognita matrimonialiter, vel fornicarie, si est similis conditionis: quia ecclesia tunc fuit decepta: quia verisimile est, quod per longum vsum fuisset sic aptata: tunc reddenda est primo, quia fuit impedimentum temporale. sed quando sunt diuersae conditionis, vt quia primus est senex, & frigidus: secundus iuuenis, & calidus, non est ei reddenda propter oppositam rationem, quamuis sit dubitatio de hoc vsu. Nam si non est aptanda per vsum alterius, quia esset fornicatio, multo minus per vsum istius, qui non potest perficere: quia est peccatum grauius extraordinaria pollutio, vtpote contra naturam. Et ad hoc potest dici, quod quamuis non possit perficere claustra pudoris totaliter frangendo, potest tum seminando.
Prima conclusio est de potestate maleficiandi, vbi notandum est, quod Diabolus potest impedire hominem Deo permittente multipliciter. Habet enim ex hoc, quod est spiritus, potestatem super creaturam corporalem ad motum localem prohibendum, vel faciendum: vnde potest corpora impedire ne sibi etiam mutuo appropinquent, vel directe, vel indirecte, interponendo se inter eos in corpore assumpto: sicut accidit sponso, qui desponsauerat idolum, & nihilominus contraxit cum quadam iuuecula, nec potuit eam cognoscere propter hoc. secundo modo potest hominem inflammare ad actum illum, vel refrigerare ab actu illo, adhibendo occulte virtutes rerum, quas optime nouit ad hoc validas. Tertio, turbando imaginationem, & aestimationem, quae reddit mulierem exosam, quia potest imaginationem imprimere. Quarto, prohibendo directe rigorem membri, sicut & motum localem cuiuscumque organi. Quinto, prohibendo immissionem spirituum ad mebra, in quibus est virtus motiua, quasi intercludendo vias seminis, ne ad vasa generationis descendat, vel ne ab eis recedat, vel ne excidatur, vel ne emittatur, & multis aliis modis. Cum autem faciunt mulicres sor tilegia cum fabis, gallorum testiculis, non est credendum, quod virtute illarum rerum vir impotens reddatur, sed occulta virtute daemonum illudente sortiarias per illa corporalia. Plus autem permittit Deus super hunc actum, per quem primum peccatum transtunditur, quam super alios humanos, sicus & super serpentes, qui magis incantationibus deseruiunt, quam alia animalia. Exemplum autem de inflammando ad illum actum habei in vita Basilij de virgine, quae seruum parentum concupiuit. Et de illo, qui idolum desponsauit, & sponsam cognoscere nompotuit. Idem est etiam de muliere: quia potest imaginationem eius sic dementare, vt exosum habeat virum, quod pro toto mundo non permitteret se cognosci. Item per motum localem corpore interposito, vel vase ob structo: potest daemon per maleficium impedire mulierem, licet virum pluribus modis: ideo vir saepius maleficiatur, quam mulier, & magis permittit Deus in peccatores daemones saeuire, quam in iustos: vnde angelus dixit Thobiae, In illos, qui libidini vacant &c. accepit daemonium potestatem: licet aliqum in iustos, sicut in Iob: propter quod debent facere confessionem, & huiusmodi, ne ferro manente in vulnere frustra sit malagma apponere.
secunda conclusio est, quando per maleficium matrimonium dirimatur. Et quidem si est perpetuum, alias non. sed iudicatur posttrien nium perpetuum, non quin a Deo posset dirimi, quia in hoc apparuit filius Dei, vt destruat opera Diaboli, vel opere Dia boli, qui sanat ex hoc, quod torquere cessat, vt patet in legem. sancti Bar. sed quia non posset tolli opere humano: quia non est potestas super terram &c. imo nec super coelum post Deum, quae Lucifero in naturalibus valeat comparari, nec semper exorcismi liberant: quandoque quidem propter peccatum: quandoque autem propter bonum hominis, cui non expedit nubere: vnde nec Paulum tertio rogantem contra angelum sathanae Dominus exaudiuit: sed quod ad separationem est differentia inter frigidum, & maleficiatum regulariter: quia frigidus nullam potest cognoscere: vnde manet sine spe coiugij, sed mulieri datur licentia nubendi, vel econuerso, si ipsa sit arcta, & vir potens. Iu maleficiatis autem datur vtrique : sed in casu potest esse econuerso. scilicet quod aliquis est frigidus, & impotens ad vnam: puta virginem, quae est potens ad aliam: & tunc nullo modo debet alij defloranda exponi: sed datur licentia mulieri nubendi viro, & contrahendi cum corrupta secundum quosdam: & econuerso, si mulier est sic arcta, quod potest cognosci a iunene, sed non a sene, alij dissimili nubere potest cum separai: econuerso, quandoquealiquis maleficiatur ad omnem mulierem, & tunc nulli iungi pont: si autem contraxerit, ad primam redire debet, si potens est: vnde ad sciendum si est potens semper sibi mutuo tenentur debitum reddere, quantuncumque matrimonium contraxerint.
Tertia conclusio est de probatione, vbi sciendum est, qui si velint commane re veri coniuges sunt, sicut Maria, & Ioseph. si autem ambo proclamant, & euidentissimis signis impotentia probari potest, non expectatur triennium, sed statim separantur. si autem non sit euidens, oportet quod per triennium commorati iurent ambo, vir quidem, quod studiosam operam dedit bona fide sine fraude, quod eam cognosceret, & non potuit perficere: mulier autem, quod per eam non stetit, nec fraudem adhibuit, quin vir eam cognosceret, sed non fecit. sacramentales autem iurabunt, quod credunt eos verum iurasse: extra de Purga. Cano. c. Inter solicitudines. De triennio isto, Auth. de nuptiis. ☿. per accusationem. Et interdicitur matrimonium impotenti, concedit potenti, si sit impotentia ad omnem. 33. q. 1. Requisisti, extra de frigi. & malef. Fraternitatis. si autem mu lier dicit, quod vir non potest eam cognoscere, & vir assensit, quod imo standum est viro, caput est mulieris. 4. lib. sen. Di. 34. c. 1. in fin. 33. q. 1. si quis acceperit. nisi mulier probet contrarium per aspectum corporis. extra despon. impuberum. Continebatur. extra de probationibus. proposuisti. Econtra, si vir dicat se non posse cognoscere, & ipsa asserat contrarium, viro non probante ipsa absoluit. C. de aeden do. l. Qui accusare. sed videi quando ipse allegat impotentiam mulieris, quod ipsa teneatur ostendere se inspiciendam: quicunque enim asserit impraegnationem vir vel mulier venter in spici & custodiri debet. ff. de ven. inspi. l. 1. in prin. sicut argentarius etiam contra se rationes aedere debet: & tunc est pro muliere quae sciens se corruptam, quaerit consilium diuertendi a viro impotente. Et quidem si vir consentiret facile es set: quia cum septima manu se purgarent: sed marito inuito per inspectionem sui corporis non potest obtinere cum sit corrupta: sed ex quo petit separari: videt quod vir cui' impotentia allegai se ostendere teneat. si dicatur quod semper sed ius commune actori vel accusatori incumbit onus probandi, alio negante. Dicendum, qi causa diuortij vir & mulier ad paria iudicant: vnde sicut vir allegans mulierem arctam auditur petens eam inspici: sici econuerso muliet allegans virum eunuchatum auditur petens aspectum corporis. Et idem etiam si dicat impotentiam eius respectu eius posse probari.
On this page