Quaestio 2
Quaestio 2
utrum dimittens vxorem ob fornicationem possit alteri nubere
SECVNDO quaeritur, vtrum dimittens vxorem ob fornicationem possit alteri nubere. Et videt quod sic, quia non tenei coniunx coniugi per vinculum matrimonij, nisi ad D reddendum debitum & ad cohabitationem: sed per diuortium absoluitur coniunx innocens a forni catione quantum ad vtrunque : ergo absoluitur a tota obligatione matrimonij, & sic potest alteri nubere.
Item Matth. 19. dicit Dominus, Quicunque dimiserit vxorem suam excepta causa fornicationis, & aliam duxerit, moechatur: ergo saltem propter fornicationem licet vxorem dimittere, & alij nubere.
In contrarium est, quod dicit Apostolus 1. ad Cor. 7. His qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus vxorem a viro non discedere, quod si discesserit manere innuptam, aut viro suo reconciliarit idem intelligitur de viro respectu vxoris secundum Aug.
Respondeo, hic sunt tria facienda. Primo, de contrahendo matrimonium. secundo, de reconcillatione secundum diuersas opiniones. Tertio, respondendum est ad rationes contrarias.
Prima, quod vir dimittens vxorem suam propter fornicatio nem non potest cum alia contrahere: nec vxor dimittens virum propter eandem causam. Cuius ratio duplex est. Prima, quia in noua lege non licet vni viro habere plures vxores: sed illud sequeretur si viro dimittendi vxorem liceret alteram ducere. ergo &c. probatio minoris.
Vinculum matrimonij non soluitur per sententiam diuortij: dicis enim Aug. inter viuentes manet coniugale vinculum: quod nec separatio, nec cum altero iunctio potest auferre: vt habet 32. q. 7. vsque adeo. &. c. 1. interueniente diuortio. separatio enim matrimonij quantum ad vinculum non potest esse, nisi per praecedens impedimentum, quod reddit sequens matrimonium nullum: licet separatio quo ad cohabitationem, & thorum possit esse per fornicationem superuenientem, manente vinculo matrimonij, & hic fit per diuortium.
secunda ratio est talis. Diuortium introductum est in fauorem innocentis, & odium nocentis· sed si per diuortium separaretur vinculum matrimonij: tunc esset aeque, vel plus in fauorem nocentis sicut innocentis: ergo per diuortium non soluitur matrimonium. Probatio minoris. si enim per diuortium solueretur matrimonium, tunc sicut vir innocens posset aliam ducere: sic & mulier fornicans posset ducere alium virum, cum nullum obstaret ei aliud impedimentum: & sic adulterari volentes haberent viam quae rendi alia matrimonia: quod est inconueniens.
secunda conclusio est, quod licet dominus non accipiat nisi causam fornicationis, si tamen vnus machinetur in mortem alterius, vel per venenum vel per gladium, non tenetur quis cum periculo suo corporis cohabitare. ar. extra de resti. spol. c. Literas, in fi. quia vbi est tanta saeuitia viri, quod non potest secure per cautionem vxori prouidere, non est sibi reddenda. Et hoc patet ratione sic, quia maior obligatio est in matrimonio ad reddendum debitum, quam ad cohabitandum, sed non tenetur reddere debitum vbi probabiliter ex redditione imminet sibi periculum morbi, vel mortis: ergo multo minus cum tali periculo tener cohabitare.
Tertia conclusio est, quod non licet viro vxorem adulteram occidere, nec in ipso adulterio nec post ipsum: quia vxoris correctio, non exterminatio est sibi concessa, nec etiam licet sibi adulterum occidere lege diuina: qa non habet iudiciariam potestatem in eum. Nam si alias esset iudex ad quem pertinet adulteram in illo loco punire, vbi poena adulterij est mors, tunc forte liceret, quamuis nec hoc etiam sit rationabile, quia huiusmodi iudicia non ex furo re & vindicta sunt facienda, sed cum maturitate & consi lio, factum est in iudicio proponendum, & sic mortissen tentia proferenda: sic enim pharisaei adduxerunt ad iudicium Christi mulierem in adulterio depraehensam, & non in adulterio occiderunt: & similiter senes adulterium su sannae imponentes conuocato populo coram omnibus causam sanguinis pertractabant.
Quantum ad secundum de reconciliatione, sciendum est, quod aut vxor correcta est de peccato, aut manet incorrigibilis: si manet incorrigibilis viro non licet eam sibi reconciliare ea ratione qua non licebas eam nolentem a peccato desistere retinere: si autem est correcta, potest eam vir sibi reconciliare, cum, vt saepe dictum est, diuortium sit introductum in fauorem innocentis. Vbi autem pates correctio vxoris licet viro renunciare iuri suo. In casu vero in quo potest fieri reconciliatio, aut concordat vterque in reconciliationem: & tunc debet fieri: aut vterque discordat, & tunc non debet fieri: aut alter concordat & alter non: & tunc aut innocens petit sibi reconciliari nocentem, & tunc debet cogi nocens ad reconciliationem: cum innocens per diuortium non amiserit ius quod habet in altero, aut nocens petit innocentem, & tunc non debet cogi: quia poenitentia non tollit actio nem. 34. q. 2. Admouere. & multo minus exceptionem, quia facilius intelligituractio quam exceptio. ar. ff. de sup. l. 1. 5. quod autem. ff.de re iudi. l. inuito. 5. cui damus.
Praeterea, quod vir dimittat vxorem adulteram lex est, vt. 32. q. 1. Dicit dominus. & quod legis est in poenitentia non delet, sicut nec in baptismo. 26. Dis. vna tantum. quod enim peccatum non est, solui inter pctam credi non debet, vt. 26. Di. Deinde in fi. & in hoc omnes concordant, aut nocens petit nocentem, vt mulier quae prius erat fornicata, virum, qui post diuortium est fornicatus, & tunc est quadruplex. Opi. Prima. Raymundiin summa, qui dicit se credere quod ecclesia ex officio suo debet conpellere virum ad vxorem suam recipiendum ar. sumens ex eo quod habet, extra de dinor. c. Ex literis.
secunda opinio est Gaufridi qui tenet contrarium in summa sua tri plici ratione. Prima est, quia snia bene lata non debet retractari, vt. 6. q. 4. Quod semel bene definitum est sed snia diuor tij supponitur inter talos rite lata: ergo non debet retractari. secunda ratio est, quia seruitus amissa non renascit secundum iura ciuilia. ff. de solu. l. Titium. 5. arena. sed vxor fornicans per sententiam diuortij amisit seruitutem, quam ha bebat in corpore viri: ergo illa non renascitur ex crimine viri se quonte. Tertia ratio, quia licet exceptio criminii tollat per replicationem criminis, vt. 31. q. 6. per totum. & extra de diuor. significasti: exceptio tamen rei iudicatae per fequens crimen non tollitur: sed virhabet contra vxorem exceptionem rei indicatae: haec ergo exceptio non tollitur per sequentem fornicationem viri. Et respondet Gaufridus ad illam Deoretalem. Ex literis. quia ibi non fuit facta separatio per fententiam, sed per prouidentiam episcopi, vt interim inuestigaret an rex colludio mulieris confiteretur adulterium: vnde pos. ea detecto colludio reuocata est separatio. Tertia opinio est tenentis mediam viam. scilicet qui secundum iudicium forense vir post diuortium fornicatus non debet cogi ad vxorem redire: sed secundum iudicium conscientiae tenetur redire ad eam correctam, nisi velit ad sacros ordines promoueri: quia tunc praeiudicaret sibi cognoscendo vxorem prius fornicatam. Et huiusmodi ratio est, quia in hoc casu cessat tota causu di uortij: quia non cedit in fauorem viri, nec ad correctionem mulieris quae iam sequuta est: sed potius exponitur periculo incontinentiae.
Quarta opinio est, quando nocens petit nocentem tunc in foro conscientiae si fornicatus ante petat illum qui fornicatus est post debet sibi reddi, nisi velit intrare religionem, vel suscipere sacrum ordinem. si autem ille qui fornicatus est post, petat illum qui fornicatus est an te propter cuius culpam fuit matrimonium separatum, non debet cogi reddere. Ratio primi est quia scientia hominis non tollit ius diuinum, quod est quod fornicans vltimo non potest repellere primum: in quo enim alterum iudicas, teipsum condemnas. Ratio secundi est, quia sicut peccatum nouissimum praeiudicat, sic delictum vltimum. sed quia sancti vi denidicere, & etiam iura, quod paria delicta mutua compensatione tolluntur, nec requirunt quod vterque simul fornicetur: raro est ergo siue prius siue posterius non refert: sed bene refert quis est correptus & quis non, quia correptus potest petere non correctum, & non poenitentem, quamuis non econuerso: sed quamuis clarum sit quod non correctus non potest alium inuitum petere: sed tamen dubium est quomodo correctus potest petere non correctum, quia talis non debet teneri. sed dicendum est quod imo secundum Distinctionem datam in praecedenti quaestione. In foro autem ecclesiae vider distinguendum. quia aut sunt non correcti, & tunc ecclesia non debet sustinere adulterium, sed separatos cum aliis adulterantes debet ex officio suo cogere adinuicem reconciliari, etiam si ambo discordarent: ergo multo magis si vnus concordat, alius discordat. si autem qui post sententiam fornicatus est poeniteret, non propter hoc saltem iure actionis ad alium redi re compellendus est. Melius tamen videtur quod sententia hominis non tollit illud quod est iuris diuini, quia vbi vterque fornicatus est siue ante sententiam, siue post, siue vnus ante & alius post, quicumque petat alium, quia eo ipso quod petit alium videtur correctus, alius in foro conscientiae debet reconciliari, & iudicio ecclesiae debet sibi reddi, nisi velit suscipere sacrum ordinem si est vir, vel intrare religionem non obstante distinctione de primo & vltimo, posita in praecedenti quaestione, quia sicut in mattimonio non consummato qui libet potest intrare religionem, quod ius non perdit fornicas do cum non sit scriptum, sed tenei consummare nisi velit religionem intrare: ita vxore fornicante matrimonio consummato, vir potest religionem intrare, vel vouere, vel sacrum ordi nem suscipere: quod si fecisset licet postea fornicatus esset, certum est quod redire non tenerei, quia nec sibi liceret ex quo legitime vouisset: similiter si antequam hoc fecerit, cum per alterius fornicationem fuerit sibi acquisitum iua non reddendi, & vouendi, fornicando maxime post sententiam perdit ius non reddendi: sed non perdit ius vouendi: ita quod alter natiue sub disiunctione teneturreddere, & redire vel sacrum ordinem suscipere, si est vit, vel roligionem intrare, quod est cone vtrique. Et ad hoc est de diuor, c. Ex literis. vbi licet vterque priuatim fuerit iniuncta continentia: tum eadem ratio est iuris diuini, quod foruicans non possit alteri crimen obiicere. Et quos Deus coniunxit, homo non sep ret, nisi vt Deus separat. scilicet propterfornicationem alterims, non vtriusque.
Ad primam quae fuit supradicta opponendo. secunda quod sententia lata non debet retractari. Dicendum quod istaratio non probas quin innocens post fuiam possit petere mocemam, quia seruitus quam habet coniunx in corpore coniugis cum sit de lure diui no non tollitur, nisi per fornicationem quam solam ius diuinum excipit: ergo non fornicanti sententia diuortij non aufert seruitutem, sed ipsemet sibi aufert: per hoc quod licentiat ad vouendum, quam tamen licentiam re integra potest reuocare: vnde cum persistendo vsque ad sententiam videat dare licentiam, si ante votum emissum adultera repetat debet redire: sed post non: vnde & de monasterio extrahat eam nisi professionem fecerit, vel supple votum simplex emiserit. C. de adul. Auth. sed nouo. sed loquendo de nocente qui repetit nocentem, dicunt aliqui quod obligatio non tollit: sed redditur inefficax ad agendum, quia obstat exceptio rei iudicatae, quia obligatio ad thorum & cohabitationem non est aliud quam ipsum vinculum: sed istud improbatum fuit supra Di. 31. quia matrimonio consummato professione legitime facta, vel ordine sacro legitime suscepto manet vinculum vs que ad mortem naturalem, nec tamen manet obligatio ad ista: quia tunc esset quis simul & semel obligatus ad contraria. scilicet ad caste viuendum & continendum ex voto, & ad non caste viuendum: sed debitum reddendum ex vinculo & matrimonio: vnde licet secundum Iuristas dicatur actio non tolli, sed exceptione elidi: tamen secundum ius naturale & diuinum obligatio tollitur, quando aliquis non plus tenei, & sic est hic. Dicendum est ergo quod seruitus amissa in se & in sua causa non renascii: sicut quando domus quae debebat seruitutem est ad aream redacta: tunc enim in se & in sua causa est extincta: vnde si reaedificetur domus non debetur seruitus personalis, quia forte secus de reali. Et similiter si coniunx mortuus reuiuiscat non tenetur reddere debitum, quia serui tus illa fuit extincta in se, & in sua causa: sed quando seruitus non est extincta in sua causa: sed in se tantum per aliquod impedimentum, illo amoto potest iterum ob illam causam seruitus prodire: & ita est hic, quia vinculo manente semper manet causa obligationis: sed fornicatio superueniens impedit hanc causationem vel efficientiam, quo impedimento amoto per alterius fornicationem per quam prior non potest opponi vinculum causat obligationem: sicut prius, quemadmodum remoto prohibente graue fertur deorsum sicut prius: & constat quod illa ratio in hac matersa locum non habet, quia per fornicationem sine sententia tollitur seruitus quo ad thorum, sicut per sententiam, quia authoritate propria semper potest negare debitum, & tamen si postea ante sententiam fornicetur tenetur reddere, & sic seruitus hic amissa reui discit.
Ad secundam quae fuit prima dicendum, quod quando ecclesia inuenit se deceptam: licet sententia fuerit bene lata, quia secundum allegata retractat eam, sicut quando propter impotentiam coeundi fuerunt separati, & postea incenitur contrarium propter id quod ex post facto apparet, ita & hic quod ecclesia supponebat, quia separati caste viuerent: ideo eos separauit vtrique continentiam indicendo, quasi sub modo tacito vel conditione tacita: quod si non faciant, decepta retractat sententiam, quia si vterque publice fornicaretur non obstante sententia ecclesia cogeret eos ad se redire. Item si innoceus petat nocentem post sententiam ante votum, debet sibi reddi non obstante sententia: quia fauore eius lata intelligitur sub conditione, nisi reconciliauerit vel nisi reuocauerit: & multo magis intelligii sub conditione si continus uerit.
Ad tertiam, quod crimen non tollit exceptionem rei ludicatae, dicendum quod imo quia regula iuris est. ff. de diner. & tempora. praes. l. de acces. qui si vinco vincentem te multo fortius vineo te. Exceptio enim crimiuis quae est deiure diuinofortior est quam illa rei iudicatae: quae est de iure positiuo, quia si per falsos testes depraehenderei lata sententia pro diuortio vel pro matrimonio, retractaretur & in foro conscientiae quamuis esset lata sententia pro diuortio, si non interuenisset fornicatio teuerei iste debitum reddere: ua quem Deus obligat homo non liberat: & econuerso si sci- ret fornicationem quam probare non potuit non tenetur reddere: quia quem Deus liberat, homo non ligat ad reddendum. si ergo fornicatio sequens tollit exceptionem criminis, quae fortior est, multo magis illam rei iudicatae. si dicatur quod vna est maior altera, sed duae simul praeponderant vni, non valet, quia vbi duo propter vnum vtrobique tantum vnum. sententia non habet robur nisi propter crimen quod vere supponitur: vnde quicquid repellit exceptio nem criminis per consequens repellit vtrumq,.
Ad argu menta in oppositum. Ad primum dicendum, quod per diuortium soluitur obligatio quo ad thorum & habitationem, sed non soluitur vinculum matrimonij.
Ad secundum dicendum, quod communiter dicitur, quod illa exceptio domini, Matth. 19. refertur ad partem dicti. scilicet ad dimissionem vxoris non ad totum, sed istud non est bene clarum, quia exclusa altera parte exceptio non habet locum: vt si dicatur, Quicunque dimiserit vxorem, excepta causa fornicationis, moechatur, falsum est, quia ex sola dimissione vxoris nullus moechatus est, ni si intelligatur quod moechatur. i. facit eam moechari: quia dat occasionem moechandi. Potest tamen aliter dici, quod illud veritatem habet in casu in quo Deus loquitur referendo exceptionem ad totum dictum, quia in repudio propter fornicationem in ve. le adultera lapidabatur, quod si ser uaretur in no. le. sicut alicubi in Hispania fit: tunc liceret viro vxore repudiata alteram ducere, nec tamen plu res haberet simul quia prima lapidaretur.
On this page