Quaestio 1
Quaestio 1
utrum seruitus impediat matrimonium
DIsTINCTIO. 36. QVAESTIO I. CIrca Distin. 36. quaeruntur duo. Primum est impeQdimentum seruitutis. secundum de coniugio seruorum. si pro extrema conditione valeat vxor separari a viro, & cconuerso?
PRIMO ergo quaerit, vtrum seruitus impediat matrimonium, & videtur quod non, quia grauior conditio in coniuge est lepra quam seruitus, sed lepra non impedit: ergo nec seruitus.
Item ius positiuam non potest praeiudicare iuri naturali, sed matrimonium est de lure naturali, seruitus de iure positiuo: ergo seruitus non potest praeiudicare matrimonio.
In contrarium est quod dicitur extra de coniug. ser. quod error conditionis impedis matrimonimm contrahendum, & dirimit iam contractum.
Respondeo, hic sunt tria videnda, quia serui tus potest matrimonium praecedere, & ei superuenire. Et ideo primo videndum est, quae requiruntar ex parte proclamantis ad hoc quod matrimonium dirimatur propter serui tutem praecedentem. secundo, quae ex parte proclamat. Tertio, de seruitute superueniente.
Prima, quod conditio. i. error seruitutis impedit matrimonium contrahendum, & dirimit post centractum, quia non pontlibere colre: vnde sicut me tus impedit liberum consensum aeque impedit matrimonium: sicut vis quae impedit absolutum consensum, ita error conditionis quae impedit liberum actum impedit aeque, sicut errorfrigiditatis quae impedit absolutum actum.
secunda conclusio est, quod aliter impedit error personae quae conditionis, quia ille ex natura matrimonij: vnde ecclesia non posset facere, quod error personae non impediret matrimonin cum desit consensus, sed error conditioni- impedit ex statuto ecclesiae: vnde ecclesia posset statuere quod non impediret. Posset etiam statuere quod error qualitatis vel fortunae impediret.
Tertia conclusio est, quod ad hoc quod seruitus dirimat matrimonium, requirunt tria ex parte illius qui vult dirimere: Primum est libertas, quia seruus non potest conqueri de ancilla, nec econuerso. solum enim error deterioris conditionis impedit, non error paris vel melioris: vnde requiritur quod ex vna parte tantum sit seruitus. Contrahunt enim duo serui verum matrimonium, quia in Christo Iesu non est seruus neque liber. i. non est differentia inter seruum & liberum quo ad sacramenta nouae legis, siue vterque sciens, siue vtrique ignar'suae vel alterius conditionis, vt si seruus superbus nollet contrahere nisi cum libera contrahendo cum ancilla, quam credebat liberam, nihilominus esset verus maritus: sicut Burgensis nolens contrahere nisi cum nobili, & econuerso: si libera nollet contrahere nisi cum seruo, vt teneret primatum: quia error in meliori & deteriori aequali &c. secundo, requiritur quod ignorauerit seruitutem is qui proclamat, quia scienti dolus non infertur: vnde oportet quod sit liber, & ignarus seruitutis alterius. Tertio, requiritur quod ignorantia duret. Nam si postquam cognouit eius conditio nem consensit verbo, vel facto petendo debitum vel reddendo, sibi praeiudicat. 29. q. 2. si quis ingenuns. &. c. si foemina ingenua. extra de coniu. ser. Proposuit. si igitur habet probabilem opinionem de seruitute alterius: ex tunc sibi praeiudicat: secus si leuem aut temerariam suspitionem, cui credi non debet, extra de sententia excommunicationis Inquisitioni. Cum etiam titubans pro ignorante habendus sit. C. de condi. lumbi. l. vlt. si autem mota quaestione ab ecclesia compellatur secundum Tancr. in. c. proponit. non tenetur reddere debitum, quia aut fornicaret, aut sibi praeiudicaret si vxorio affectu eam cognosceret.
Quantum ad secundum de requisitis ex parte proclamantis sunt tres conclusiones secundum tria quae requirunt.
Prima quod sit seruitus vera secundum Hosti. & proprie dicta: non autem error libertinae conditionis vel ascriptitiae vel originariae: quia omnes tales veri liberi sunt, quis ad quasdam operas plus caeteris teneantur, nec clericari aut monachari possunt, sicut notat Host. 22. q. 2. in principio.
sed contra hoc est, quia iure ciuili aeque reprobatur matrimonium asscriptitij, & serui. Auth. de nup. 5. asscrip. col. 4.
Praeterea, quia ad hoc homo contrahit matrimonium, vt prouideat sibi de filiis legitimis ad cultum Dei, & ad haereditatis successionem: vnde patres debent thesaurizare filiis. Quicquid autem sit de iu re serui nostri teporis ita arcentur de consuetudine ab ordinibus, sicut serui veri. Item bona eorum in morte quandoque occupentur iure peculij, & filijfiunt eodem modo conditiona ti: vnde multum deciperetur volens habere liberos clericos, & haeredes qui contraheret cum illa quam credit liberam, & esset sic serua quod filij non possent promoueri, nec ad haereditatem patris alibi transire, nec ipsi matri succede re. Nec obstat, quod etiam contrahens cum corrupta quem credit virginem fit bigamus: & tamen est verum matrimonium: quia in matrimonio plus prouidetur liberis quam coniugi: quia est propter prolem principal'r. Requirit igitur quod si seruitus vera non tanta sicut iure ciuili: puta, quod possit vendi vt bos, sed quod eius conditiosit contra bona matrimonij, puta contra bonum prolis educandae, quia successio non speratur vel non in totum: sed fiscus occupat totum vel partem, vel ad cultum Dei, quia non potest fieri clericus, vel religiosus, & contra cohabitationem: quia est asscriptus glebe, quia si vult ire ad alias partes vxor non potest sequi eum, cum sit serua de corpore & huiusmodi. ideo &c.
secunda conclusio est, quod secundo requiritur quod sit seruitus continuata: vbi est sciendum, quod quando primo liber incipit scire seruitutem alterius: tunc in potestate etus est ratificare matrimonium: vnde si postea scienter cognoscat eam intelligit con summatum, sed & simul audiat rumores de seruitute & manumissione, quia postea non consensit adhuc non est matrimonium: sed ex quo cessat causa, istud quod praecessit habet vim sponsaliorum, & tenetur cum ea contrahere, quod si contrahat cum alia tenet secundum, sed peccat. Alij vero dicunt, quod ecclesia tandiu facit personam inhabilem quamdiu est serua, & non plus: vnde siue sciens siue ignoranscognoscat eam post manumissionem, quia affectu maritali hoc facit, nec est modo impedimentum ex parte alterius, id eo est verum matrimonium: sed si post manumissionem nunquam eam cognouit: non est verum matrimonium, quod non est nisi ex consensu vero, vel praesumpto post manu missionem, sed consensus expressus non est, necetiam prae sumptus ex sola cohabitatione in domo, sicut est ex cohabitatione thori. ideo &c.
Tertia conclusio est, quod tertio requiritur, quod sit seruitus ante decennium detesta propter duo. Primo, quia tanto tempore videtur libertas prae scripta: cum etiam triennio seruus vt caeterae res mobiles, & se mouentes possint vsucapi, & sic non estres continuata, & sic redit in secundum casum. Et de hoc habet de coniu. ser. c. penult. vbi dicitur in glo. quod etiam quinquennium sufficit pro libertate. secunda ratio est, quia tanto tempore cum ea existens videtur nolle fuisse sine vxore: ita & si non esset vxor velle tamen videtur eam esse vxorem. Quod etiam videtur mirabile, quia aut homo cognoscit eam affectu fornicario, & sic peccat, aut maritali, & tunc vult eam esse vxorem suam & sic consensit. Et dicendum quod non consentiunt qui errant vum vult esse si est libera: & quia credit quod ita sit & per consequens, quod sit vxor sua si eam cognoscit: & pro hoc quidam iuraturus in ecclesia in qua in canonicum recipiebatur, quod credebat se legitimum informauit conscientiam suam consilio cuiusdam, quod posset hoc iurare quamuis parentes eius a principio fornicarie conuenissent, quia plusquam. 1o. annis vsque ad mortem steterunt quantum ad actum illum, sicut vir, & vxor, nunquam tamen in facie ecclesiae nec aliter quod sciatur vel scitum fuerit matrimonium contrahentes, quia non est verisimile, quod tanto tempore steterunt quod in matrimonium non consenserint, & quod sic in fornicatione mori vellent.
Prima, quod non potest vxor se facere seruam inscio viro, vel ignorante iure diuino quo dicitur Gen. 3. sub viri potestate eris, & ipse dominabitur tui: vnde potest irritare vota eius & personalia & realia, etiam non respicientia debitum carnale. secus iure ciuili, & quia est socia & non subiecta, imo sui iuris. Nam iure illo non est potestas nisi patria vel dominica: vnde omnes qui non sunt filiifamilias, aut sunt sui iuris & habentes curatorem vel tutorem: vnde maior. 20. annis potest se venundare in feruum, nec distinguitur vtrum habeat curatorem vel non: & vtrum sit vir vel coniugata an soluta: vnde iure ciuili videtur quod vxor potest se facere ancillam, sicut econuerso. Theologi tamen dicunt oppositum. Et siquidem illa subiectio quam scriptura ponit esset tantum iudicialis, abolita esset per Christum: & ius ciuile oppositum, quia naturalis est & moralis rationi rectae concordans repetita in nouo Testamento. Ideo verius est quod dicunt Theologi.
secunda conclusio est, quod maritus potest se seruum facere sicut caput, & omnino sui iuris vxore inscia & inuita. sed hic est vnum dubium: quia per hoc minus libere redderet debitum, sicut & non potest vouere de non petendo, ne fiat onerosum secum dum quosdam, sed non valet quia hic tenetur debitum reddere, etiam domino vetante ex quo matrimonium praecessit, & potest pete re etiam domino inhibente.
Tertia conclusio est, quod quando dicit quod aliquis potest se dare in seruuum intelligit. i. venundare se ad pretium participandum, alias donatio non valeret, quia donatio excedens quingentos solidos reputatur immensa iure ci uisi, & quaten' est vltra eatenus non est valida, quia si esset res indiuisibilis forte totum vitiaretur. C. de dona. l. si quis argentum. sed libertas inaestimabilis res est & indiuisibilis: vnde dare se iseruum est immensa donatio, & non valet. alia ratio est: quia serui aut nascuntur ex ancillis nostris, aut manucapiuntur in bello, aut fiunt per hoc quod liber homo vendit se ad precium percipiendum, nec est hic quartus modus quo liber fiat seruus iure ciuili: vnde per donationem suiipsius nullus fit seruus, licet seruus a domino possit dari alteri: sed tunc non fit de libero seruus, sed de seruo vnius fit seruus alterius.
Quarta conclusio est, quod ex hoc non praeiudicatur matrimonio quod nihil ipsi superueniens ipsum tollit, etiam si non esset consummatum, quis per mortem spiritualem solueretur: quia. 3. c. huius Distinctionis dicii indistincte, quod seruitus superueniens non dirimit, nec distinguitur vtrum sit consummatum vel non: nec ipsa propter hoc fit serua, nec liber, quia partus sequii ven trem. Non ergo praeiudicatur vxori, quia non fit propter hoc ancilla etiam si taceat, quia prohibere non potest etiam si sentiat, quia non consentit vt ipsa sit ancilla, sed vt maritus sit seruus ad quod non sequitur ipsam esse ancillam, cum seruus possit habere vxorem liberam.
Quinta conclusio est, quod si ali cubi sit consuetudo, quod contrahens cum seruo fiat serua valet, nam sicut ius scriptum potuit inuenire nouum modum serui tutis, sic ius non scriptum: ita est vt mulier alterius terrae liget eo ipso quod contrahit in terra tali consuetudine affecta: tum quia contrahendo sortitur forum, tum quia vxorsequit domi cilium viri, sed si ignoraret eum seruum, aut consuetudinem talem, non ligaret, quia statuta ciuium non ligant ignorantes nec consuetudines, similiter de consti. c. 1. &. 2. lib. 6.
Ad argumenta in oppositum ad primum dicendum, quod lepra non impedit matrimonium quantum ad primum actum suum, quin leprosi possint sibi reddere debitum & libere, quamuis aliqua grauamina inferat matrimonio quantum ad duos act', non sic autem de seruitute vt dictum est: & ideo minus impedis lepra quam seruitus. Ad secundum dicendum, quod in hoc ius positiuum non contrariat iuri naturali, sed determinat ipsum: quia de iure naturali solum est quod quilibet contrabere possit non habens naturale impedimentum, sed quis cum qua debeat contrahe re determinat per ius positiuum, per quod rationabiliter de terminat, vt non teneat contractus liberi cum ancilla, quando ignoratur conditio seruitutis propter dictas causas.
On this page