Quaestio 1
Quaestio 1
utrum sacer ordo impediat matrimonium
CIrca Distin. 37. quaeruntur duo. Primo, vtrum ordo impediat matrimonium. secundo, vtrum vxocidium impediat. In quo ordine nequeat fieri coniugium.
PRIMO igitur quaerit, vtrum sacer ordo impediat matrimonium & videtur quod non, quia aut hoc esset ratione ordinis aut ratione voti annexi, aut ratione statuti ecclesiastici. Non ratione ordinis, quia sic omnis ordo impediret: quod non est verum de minoribus ordinibus: vt habetur. 28. Dist. De his. nec ratione voti annexi: quia tunc ordo & vota non essent duo impedimenta matrimonij, sed vnum: nec ratione statuti, quia matrimonium contractum contra interdictum ecclesiae non dirimitur, & sic ordo sacer licet impediret matrimonium contrahendum, saltem non dirimeret post contractum.
Item nihil impedit matrimonium, nisi quod habet oppositionem ad matrimonium, sed ordo nullam habet oppositionem ad matrimonium. ergo &c. Probatio minoris, quia sicut virtus non opponit virtuti, sic nec sacramentum sacro, vt videt, vtrumque autem tam matrimonium quam ordo sunt sacramentum.
In contrarium est quod dicitur in litera, & habetur. 22. Dist. Placuit episcopos, presbyteros, diaconos, subdiaconos secundum instituta ab vxoribus abstinere, quod nisi fecerint abecclesiastico remoueantur officio. Caeteros vero clericos ad hoc non cogi.
5 Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, de impedimento ordinis qui est sacramentum. secundo, de impedimento ordinis qui est religio. Tertio, incidenter de impedimento aetatis.
Prima de ordinibus non sacramentis: quia ordo minor non impedit matrimonium contrahendum, nec dirimit, nec vsum eius de consuetudine cum etiam coniugati dicant epistolas, quod etiam est absurdum. Et licet contrabens cum vnica & virgine retineat priuilegium clericale si tonsuram & vestes deferat clericales, extra de cleri. coniu. c. vnico. lib. 6. non tamen retinet beneficium ecclesiasticum nec recipere potest. Non refert autem vtrum vnum aut omnes minores ordines habeat. Dicuntur autem minores ordines non sacri, quorum actus non est tangere aliquod sacrum vt ostiarius, exorcista, lector, acolythus.
secunda conclusio est de ordinibus sacramentis, qui suntdiaconatus, subdiaconatus, sacerdotium, quorum quilibet impedit matrimonium contrahendum, & dirimit post contractum, non ratione voti annexi, sed statuti ecclesiae, extra. Qui clerici vel vouentes. c. Ex literarum. sed fis irregularis de facto contrahens. Non autem econuerso matrimonium impedit ordinem, sed vxoratus semper recipis characterem: si autem vxore consentiente, recipitetiam executionem.
Tertia conclusio est, quod ordinatus nunquam potest debitum petere, sed tenetur reddere petenti qua inuita vel ignorante ordinatus est, etiam ante consummationem, in quo minus habet solemnitas ordinis quam religionis, si autem ea volente tenetur illa continere, quia manet vinculum, nec potest nubere: non tamen tener religionem intrare, sed nec expresse vouere: sed sufficit continere. Vel dicendum quod quando volente vxore ad sacros ordines vir promouetur, ipsa tenetur vouere. sed si ea non expresse consentiente sed sciente, videtur quod non tener vouere, sed sufficit continere, & sic iura debēt intelligi quae hoc dicunt.
Quarta conclusio est, quod apud Graecos ordo similiter impedit contrahendum, & dirimit postea contractum, sed non vsum prius contracti nisi ad horam ministerij, sicut olim tempore legis, nec vxor eius post mortem contrahere debet nec potest: vnde propter haec duo in quibus sibi paratur praeiudicium sine eius consensu ad ordines accedere non debet.
Prima quod professio facta in ordine approbato impedit matrimonium, & dirimit post contractum: quia mortuus est mundo, si tamen de facto contrahit fit irregu- laris, sed de hoc magis videbitur in sequenti Dist. de voto.
secunda conclusio est, quod ordo qui est reprobatus si fiat in eo professio, quia ipso iure est nulla: licet ratione voti simplicis impediat matrimonium contrahendum: non tamen dirimit post contractum, quia solenne votum quod dirimit non est, nisi vel ordinis sacri, vel religionis approbatae, vt dicit noua Decretalis.
Tertia conclusio est, quod secundum quosdam continentia est annexa differenter ordini sacro, & religioni siue professioni, illi quidem ex statuto, isti ex voto: & hoc supponendo quod ratione voti nullus obligatur nisi volens: qui autem sacrum ordinem recipit, licet non intendat continere, nec etiam se ad continentiam ob ligare, nihilominus tamen obligatur ad continentiam, & etiam in foro conscientiae si contrahat nullum est matrimonium, quia ecclesia bene potest facere inhabilem ad matrimonium ignorantem, & inuitum, sicut seruum vel frigidum, & huiusmodi. Et per eandem rationem si ante annos discretionis aliquis sacrum ordinem suscipiat ad continentiam obligatur, etiam si in cunis ordinaretur: supposito tamen qui characterem receperit, quia obligatur statuto ecclesiae non voto suo. secus autem est in illo qui profiter religionem, qui solum ratione voti ob ligatur: vnde ante annos discretionis non obligat, tamen potest etiam dici, quod professioni est annexa continentia ratione staturi. Nam si quis profiteret non intendens continere, nec etiam se ad continentiam obligare: dum tamen hoc non exprimeret & intenderet fieri religiosus: nullum esset matrimonium post contractum.
Prima, quod matrimonium carnale non potest contrahi ante pubertatem. Est autem pubertas in masculo. 14. annorunt foemina. 12. tamen si non distent plusquam per sex menses, vel malitia suppleat aetatem, & possint carnaliter commisceri tenet matrimonium contractum, extra de spon. impuberum. c. Puberes. Causa autem quare plus requirit in dein tempore masculo, quam foemina est, quia mulier citius est viripotens quam vir mulieris, & plura requirunt ad agendum quam ad patiendum. In sponsa libus autem est eadem aetas vtriusque. scilicet septemnij vt dictum fuit. 27. Dist.
secunda conclusio est, quod consimilis aetas requirit ad matrimonium spirituale, quod est per professionem. Impuberes enim nullam firmam obligationem & irreuocabilem facere possunt: vnde nec eorum iuramenta sunt firma secundum leges, sed solum sacramenta puberum: vnde pube res possunt profiteri, sicut & matrimonium contrahere. Quod autem dicit Tho. ante. 18. annum esse nouam constitutionem de non profitendo, dico quod non obstat, quia reuocata est ex hoc ipso quod non est in. 6. vnde possunt profiteri quando & contra here.
Tertia conclusio est de hoc quod dicit Tho. in secunda secundae. 88. q. ar. 9. quod non potest profiteri ante pubertatem, licet sit doli capax propter ecclesiae statutum: videtur quod imo sicut & contrahere matrimonium carnale: quia aequaliter vtrunque matrimonium ante annos illos prohibetur, extra de spon. impube. c. Puberes. vnde cum benedictio nuptialis fiat per ministrum ecclesiae, & cadat sub dispensationem ecclesiae, sicut & solemnizatio religionis: cum etiam ecclesia possit facere personas inhabiles ad contrahendum matrimonium carnale sicut spirituale, & si non ratione fui: tamen ratione fundamenti: quia pactio & conuentio in qua fundatur matrimonium subest ordinationi principum, & praelatorum, videtur simile vtrobique, extra eo. Continebat.
Ad argumenta in oppositum. Ad primum est dicendum, quod ordo sacer impedit matrimonium contrahendum, & dirimit iam contractum non ratione ordinis absolute: sed ratione qua sacet ordo, & hoc dispositiue, nec ratione voti adiuncti: quia ex nullo statuto votum potest adiungi alicui facto, nisi vouens voluntarie consentiat, etiam si verbo diceret & mente non consentiret: quia votum est mere voluntatis, sed impedit contemplatiue ex statu- to ecclesiae facientis personas illegitimas ad contrahendum, postquam sacrum ordinem receperunt. Et quod dicit, quod matrimonium contractum contra interdictum ecclesiae non dirimit. Dicendum est ecclesia aliqua iterdicit simplici prohibitione ne fiant: sed si facta fuerit non irritat, aliquam vero interdicit non solum prohibendo ne fiant, sed statuendo vt irritum sit & inane si contra statutum fiant, & tunc non solum prohibetur faciendum, sed irritatur. Primo modo interdicit matrimonium contrahi tempore feriato, & in in pluribus casibus, sed secundo modo prohiber in susceptio ne ordinis.
On this page