Quaestio 2
Quaestio 2
utrum seruus possit contrahere matrimonium sine consensu domini sui
SECVNDO quaeritur, vtrum seruus possit contrahere matrimonium sine consensu domini sui. Et arguitur quod non, quia fauorabilior est obligatio qua homo obligat se Deo, quae illa qua vir obligat se vxori per matrimo niu, sed seruus sine consensu domini sui non potest se obligare
Deo per votum religionis, vel susceptionem sacri ordinis: ergo multo minus sine eius consensu potest se obligare per matrimonium.
Item nullus potest dare alteri quod est alterius sine consensu eius, sed seruus est res domini: ergo non potest contrahere matrimonium, & dare potestatem sui corporis vxori si ne consensu domini.
In contrarium est quod dicii Gal. 3. quod in Christo Iesu non est seruus nec liber. & ideo ad susceptio nem mrimonij quod est sacim Cristi non debet prohiberi, nec seruus nec liber vt allegat, extra de coniu. seruorum. c. 1.
Prima, quod seruus vel ancilla potest scienter matrimonii contrahere domino ignorante & inuito, & est verum matrimonium, quia in Chriso Iesu non est seruus nec liber, licet iure ciuili non sit verum matrimonium sed tontubernium, quia quo ad ius ciuile attines seruus pro mortuo reputai. C. de incest. & inutilibus nup. l. cum ancillis. & non tenet obedire domino prohibente nube re, plus quam prohibente comedere, quia iure naturali homines liberi nascebantur: vnde descendit maris & foeminae coniugatio: quam nos matrimonium appellamus. Non tenet etiam praecipiente domino nubere, sed potest caste viuere, aut continentiam vouere, sicut fecit monachus captiuus: non tamen potest solenniter vouere per ordinem vel per religionem inuito domino contrahendo matrimonium spirituale.
secunda conclusio est, quod licet dominus videatur manumittere seruum quem scienter non reclamans permittit ordinari vel profiteri: secus tamen est in matrimonio carnali, quia dominus sciens, & non contradicens non ppter hoc manumittit, quia taciturnitas eius cuius contradictio non impedit non habetur pro consensu, sed solum taciturnitas eius cuius contradictio impedit, potest autem contradicere ad matrimonium carnale secundum legem humanam non diuinam. ideo &c. sed potest contradicere ad matrimonium spirituale secundum vtranque legem. Vnde quamuis sciente, & non contradicente domino contrahat matrimonium, non fit liber iure diuino & Canonico, licet videatur manumitti iure ci uili, quod in casu isto non tenet. sed si sciente domino, & non contradicente ordinei, vel profiteat liber efficii.
Tertia conclusio est, quod dominus non debet vendere seruum suum ad extraneas regiones, & est argumentum pro pacto apposito a parentibus vel sponsa in cotrahendo cum homine vagabundo ne recedat, quod habet & mulier virum tunc non tenetur sequi, sed phibere potest & ad eius instantiam excommunicare si recedat sine iusta causa, vt Host. dicit. Et sic valet etiam professio Carthufien. & sororum quae alligantur certo loco: & intelligit agi quod non emittantur, extra cellam vel clausuram. Nec ista conditio est contra bonum obedientiae qua dico huic vade, & vadit &c. quia promittunt obedientium secundum statuta, in quibus hoc continetur ne exeant, & hoc nisi ex iusta causa: puta ad fundandum domum nouam quae alias nunquam fundaret, & sic religio non multiplicaret, autetiam si domus illa destrueret, velaliquod huiusmodi.
Prima, quod partus sequitur ventrem. Primo, secundum legem diuinam. Exod. 21. si dederit ei vxorem, supple de ancillis, & habuerit liberos remanebunt cum domino. Etidem supponit de filiis futuris: quia ancilla vernacula non fit libera septimo an no, sicut emptitia. secundo, lege humana idem. C. de rei ven. l. partus. nisi in seruis fisci. Tertio, l. cano. de partis ex libero vente. c. vnico. & sufficit vno tempore, vel conceptus, vel partus, vel medio matrem fieri liberam. Instit. de ingenuis. 5. 1. Item lege physica, quia mater estrecipi ens: quicquid autem recipitur in alio recipieurper modum recipientis. Dicunt etiam Iuristae, quod quicquid plantat, seritur vel aedificatur, totum solo cedit, radices si tamen aedit: vnde seminatum in ventre mulieris si germinet sequitur conditionem terrae in qua seritur semen. Alicubi autem sequitur conditionem patris secundum consuetudinem, & hic tenenda est de coniug. seruorum. c. licet. semper enim pro consuetudine praesumendum est quod fuerit iuste introducta, maxime si praescripta a tempore a quo non extat memoria. Nam tunc non oportet allegare titulum, quando res est talis quod in ea potuit iustus titulus haberi. de praescri. c. 1. lib. 6. Quando autem est talis quod non, tunc non, vt in manu mortui quam laici vendicant sibi super clericos, quod est contra libertatem ecclesiae: secus in ea quam contra laicos, vt dicit in summa Hosti. de natis ex libero ventre in fi.
secunda conclusio est de casu qui quaeritur iuxta prae missa de conditionatis manus mortuae per consuetudi- nem: vtrum possint debita soluere & legata facere, cum patres & aui eius dixerint ante. 1. c. 60. annos dolose consuetudinem inductam, dixi quod sic de debitis, quia contra rationem est, vt ibi non sit onus vbi est emolumentum, sed de legatis secus. Nam species furti est de alieno largiri. Et hoc potuit induci secundum Host. de natis ex libero ventre. 6. vlt. Nam per. 100. annos qui sunt vita hominis, di citur esse tempus cuius memoria non extat in contrarium, & sic thesaurus. 100. annorum occupanti conceditur. Nam non extat memoria de visu: licet extet de auditu alieno non proprio, quia parentes dixerunt non se aliter vidisse: sed aliter audiuisse. sic enim possemus dicere, quod extat memoria Adae & de principio mundi: sed vbi est consuetudo, quod non possunt legare in morte, licet tamen dare in vita pro Deo: & licet amicis carnalibus illud quod in morte dare non posset si statim velit dominium transferre, etiam si toto tempore vitae suae vult fructum habere: quia dare rem retento sibi vsufructu ad vitam est vera donatio inter viuos, & non donatio causa mortis, nec legatum, quia istud est reuocabile ad placitum, illud non.
Tertia conclusio est, quod patrem sequitur partus, & non matrem in honore & nobilitate: vnde consuetudo est in qui busdam ecclesiis quod non recipitur in canonicum, nisi nobilis quamuis reprobetur. de praebendis. c. Venerabilis: Natus ergo ex nobili patre & ignobili matre est nobilis simpliciter, dum tamen mater esset libera. si autem nascatur ex nobili & ancilla refert aut per concubinatum: & tunc semper est ignobilis & seruus, quia dignitas viri non communicatur concubinae. Vnde in Cantic. centum sexaginta sunt Reginae, octuaginta concubinae: vnde spurius Regis non est nobilior legitimo rustici, quia damnatus coitus non dat dignitatem, & si valeret consuetudo de nobilitate in ecclesia Lugd. de nobili non canonicando spurius Regis indigeret duplici dispensatio ne. si autem per matrimonium, aut est tale quod per ipsum fit libera, sicut cum dominus contrahit cum sua ancilla: vel domina cum seruo, licet enim iure ciuili vltimum videatur prohiberi. C. de mulieri. que seruis propriis &c. tamen de iure diuino est licitum, & tunc eripitur in libertatem. Non enim ancilla est socia, nec seruus dominus: vnde volendo esse sociam aut socium vult non esse ancillam aut seruum: & tunc est nobilis. Nam coruscant vxores radiis virorum, ignobilitas priuatiua vxoris participat nobilitatem viri, vnde vxor Regis fit Regina, & si prius non esset. si autem per hoc non fiat libera, filij erunt ignobiles. Nam ignobilitas positiua vxoris contraria est nobilitati viri, nec cam participat, sed impedit, nec ad filios descendere permittit. Natus ergo ex parente nobili, & ignobili potest iura re se illustrem ex vtroque parente, si sic intelligatur quod pater sit nobilis origine, & mater aduentitie & participatione vel simpliciter se nobilem secundum illam Distinctionem. sed si intentio illorum qui recipiunt iuramentum est, quod quilibet parentum sit nobilis de se, tunc ille esset periurus si iuraret se nobilem ex vtroq, parente, quia iuramentum intelligitur secundum intentionem recipientis.
Quarta conclusio est de carnali copula. Primo qui dem domino prohibente, quia si sine causa non auditur dominus: neminem enim sine causa audit praetor: si cum causa quia indiget seruitio, aut consensit in coniugium, tunc idem est: aut non consentit, tunc debet domino obedire non coniugi: cui non potuit se obligare nisi saluo iure alterius. secundo, quid iuris in sciente, & quidem qui scit se seruum si credatalium scire se talem: aut quod affectuose adeo dili git, quod etiam consentiret si sciret talem excusationem: alias si sciat non temere matrimonium, fornicatur quousque alium certiorauerint de sua conditione, in cuius potestate est matrimonium consummare. Tertio, quid iuris de libero nesciente. Et quidem quamdiu credit coniugem liberam licet nollet con- sentire: si sciret tandiu excusat, vt Iacob. Filij autem erunt legitimi si fuerit in facie ecclesiae contractum. Quarto, conscientia remordente distinguit, de sententia excommunicationis Inquisitio ni. Vbi sciendum, quod differunt scientia quae habet euidentiam, & non est nisi verorum, quam qui habet de impedimento nullo cogente: non potest petere aut reddere, quin aut sibi praeiudicet si in ipso erat matrimonium ratificare, aut peccet si in ipso non erat ratificare, vel erat, sed non intendit ratificare. secundo, quando habet conscientiam. i. firmam credulitatem, non refert vtrum leui aut probabili causa, qa etiam haereticus qui leui argumento deuiat a fide ligatur conscientia erronea: vnde etiam contra conscientiam erroneam nullus tenetur cuicunque homini obedire quamdiu durat: quia qui facit contra conscientiam aedificat ad gehennam. Tertio, quando habet scrupulum conscientiae. i. dubius est: & tunc si ex temeraria & leui causa: quia audiuit a paucis & leuibus debet deponere, quo deposito potest petere, & reddere, si ex probabili potest reddere, quia in dubiis debet quis obedire praelato, sicut vasallus in dubiodebet dominum iuuare, sed non petere, quia exponeret se periculo. & Aug. dicit, Tene certum, & dimitte incertum. non petendo autem certum est quod non peccat: & haec distinctio habet locum in omnibus impedimentis quae simpliciter impediunt matrimonium, vel actum eius quo ad personam, quae habet notitiam: haec enim persona secundum praedictam Distinctionem vbi non vult matrimonium consummare faciat: alias sibi praeiudicat & peccat. Quinto, quid iuris lite pendente. Host. dicit, quod etiam si sit certus propter dubium euentum potest petere & reddere affectu coniugali cognoscendo, non vt liberam nec ancillam, sed vt cui quaestio statim mouet: vnde propter primum non peccat, propter secundum sibi non praeiudicat, maxime si ab ecclesia vrgeatur. Et Magister. 4. senten. Dist. 38. in fi. dicit, quod debet reddere si vrgetur: quod etiam videtur in gradibus humana lege prohibitis, & per consequens in impedimento seruitutis: in quibus ecclesia quae statuit quando vult, destruit, vel destituit, & dispensat. Non antem in gradibus lege diuina prohibitis, in quibus forte ecclesia nihil post.
sed ista opinio quo ad primum non valet: quia ecclesia quando praecipit reddi debitum lite pendente non intendit dispensando matrimonium facere, si non est: nam si intenderet matrimonium facere, aut vsque ad tempus sententiae: & hoc nihil est, aut simpliciter, & tunc postea non dissolueret: si etiam hoc intenderet non posset facere, vt ille qui non est verus maritus fiat verus maritus contra voluntatem suam: vnde non refert siue quaestio moueatur, siue non, vt de resti. spol. Literas. sed distinguitur vt supra proxime.
Quantum ad tertium arti. posset esse quinta conclusio ad suppletionem praecedentis, quomodo dubius possit reddere debitum: quia si est tale impedimentum quod ipse ad libitum potest amouere: puta, quia liber nesciens contraxit cum ancilla si consentiat matrimonio, potest non soli reddere, sed petere. sed si est tale impe dimeutum quod ipse non potest amouere: & non est certus, sed dubius, quia in dubiis homo tenetur obedire superiori, & Papa sic dicit. Excusat iussus Papae praecipientis dubio reddere. sed si Papa non dixisset, non deberet reddere vt videtur: quia nullus debetfacere illud de quo dubitat: vtrum sit licitum vel illicitum. Et si dicatur quod imo: quia Deus praecipit debitum reddere: dicendum quod non est certum, vtrum Deus praecipiat an prohibeat, imo est dubium, quia certum est, quod Deus praecipit reddere debitum vxori petenti: & quod Deus prohibet accedere ad non suam: & est etiam maius peccatum cognoscere non suam quam negare debitum suae: ergo quia dubium est an sit sua vel non sua, per consequens dubium est an sit prohibitum a Deo an praeceptum: sed certum est quod in hoc dubio praeceptum est a Papa per illam Decretalem. Inquisitioni. ergo &c. Vel posset etiam dici: quod circumscripto praecepto Papae idem etiam esset faciendum, quia si aliquid ita sit dubium quod vna pars est certa, quod est sine peccato, alia est dubia an sit peccatum: debet tenere certum & dimittere incertum, quia quandocunque potest se libera re a periculo peccati tenetur: vnde manifesta est ratio qua re non debet petere, quia certum est quod non petere est licitum: est autem dubium vtrum petere sit peccatum, sed in reddendo non est sic: quia vtrunque est dubium, quia si est matrimonium negare est iniustitia, si non est, reddere est luxuria, sed non est aequaliter dubium hinc & inde: quia praesumptio est pro matrimonio, quousque contrarium probet: vnde reddere debet. si autem esset aequaliter dubium hinc & inde: puta, quod vna sententia esset lata pro matrimonio, alia contra, & neutra transisset in rem iudicatam adhuc, quia nullus debet spoliari re sua sine possessione: imo spoliatus est ante omnia restituendus, nisi probationes in contrarium sint in promptu: inde est quod debetreddere debitum, etiam si sitgradus indispensabilis vt patris & filiae, vel filij & matris, quando petens est in possessione matrimonij, vel estspoliatus sine ludicis authoritate. sed cum extraneo uenunciare impedimentum si probabiliter credatur antequam plene probetur, posset illis inuitis interdici carnale commercium, multo magis hoc videtur altero postulante. Dicendum, quod non est simile, quia maior est praesumptio fraudis contra alterum coniugem, quam contra extraneum. Vel dicendum verius, quod sicut extero nuncianti nisi saltem semi plene probaret, offerens se ad plenum probaturum infra terminum competentem non acquiesceretur, sic nec hic altero coniugi, sed si semiplene statim probet offerens se efficaciter probaturum non cogetur reddere.
Ad argumenta in titulo quaestionis ad primum dicendum, quod per religionem & ordinis susceptionem obligatur aliquis diuinis obsequiis quantum ad totum tempus: sed virtenetur reddere debitum vxori non semper, sed congruis temporibus. Vel dicendum quod per religionem & ordinis susceptionem subii citur homo praelato, quantum ad opera voluntaria naturalibus superaddita, in quib' obligatur domino suo: sed per matrimonium non obligat vir vxori: nisi quo ad opera naturalia in quibus est liber, & ideo homo est simile hinc & inde: & ideo maius praeiudicium fit domino si seruus sine consensu eius ordinetur, vel religionem profiteatur, quae si contrahat matrimonium.
Ad secundum dicendum quod seruus est res domini: quantum ad ea quae naturalibus superadduntur: sed quantum ad actus naturales qui sunt necessa rij, vel ad conseruationem indiuidui, vt comedere: vel ad conseruationem speciei, vt contrahere matrimonium, non est res eius: & ideo transferre potest in alterum sine eius consensu potestatem sui corporis quantum ad hoc.
Ad argumentum in oppositum licet sit ad veram conclusionem, dicendum quod parum valet, quia secundum sententiam Apostoli, seruus & liber non differunt quantum ad ea quae sunt de necessitate salutis, sed de susceptione sacramentorum non loquitur. Nam & seruus non debet ordinare sine licentia domini, cum tamen ordo sit verius sacramentum quam matrimonium, quamuis si ordinetur de facto characterem recipiat. Nos autem quaerimus vtrum liceat seruo inuito domino matrimonium contra here: & an contractum teneat, & dicimus quod licet & potest.
On this page