Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

De vtilitate voti, et virginum consecratione.

QVAESTIO QVINTA. De vtilitate voti, & virginum consecratione.

QVINTO quaeritur de voti comparatio ne, vtrum sit melius facere aliquid ex voto quam sine voto. Et videtur quod non, quia illa sunt in nostris actionibus gratiora, quae cum non tenemur impartimur.

Contra, quia consilium est de meliori bono.

Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, de comparatione voti ad alia. Secundo, de comparatione vnius voti ad aliud. Tertio, de voto virginum consecratarum specialiter.

Quantum ad primum sunt tres conclusiones.

Prima de vtilitate voti quia expediens est vouêre, quia non est periculosum ex natura facti, sed ex culpa non facientis. Et licet melius sit non vouêre quae promissa non soluere: tamen melius est vouere quam non vouere, sicut melius est baptizari quam non baptizari: tamen melius est non baptizari quam postmodu retrorsum conuerti.

Secunda conclusio est, quod magis est meritorium facere aliquid ex voto quam sine, caeteris paribus: puta cum aequali charitate & laetitia: quia fit ex superiori vir tute. i. latria. Secundo, quia plus datur, quia arbor cum fructu. Tertio, quia ex maiori firmitate.

Tertia conclusio, quod si aliquis poeniteat de voto alias non facturus, nisi quia non vult votum frangere, aduc est maius meritum. Primo, qa bona voluntas sufficit ad meritum secundum Bernar. vnde a principio quando vouit & non soluit: tantum meruit quantum qum siue voto soluit: & huic merito superadditum est meritum iustitiae, quo vult soluere quod promisit. Secundo, quod quia licet sit tristitia in hoc quod vouit & quaedam voluntas: tamen in soluendo quod vouit, & in venerando votum est voluntarium. Tertio etiam videtur, quod non demeretur in hoc quod vel let non vouisse quia sicut a principio non tenebatur vouêre, sic nec ex post facto tenebat velle vouisse, licet teneat soluere. Vel dato quod poenitere de bono sit sibi peccatum: non tamen propter hoc impeditur quin volendo bonum mereatur, maxime si sint diuersi actus.

Quantum ad scundu de comparatione votorum adinuicem sunt tres conclusiones.

Prima, quod in voto solemni plus est de merito quae in simpli ci, sicut plus diligitur vxor quam sponsa. Voto enim simpli ti castitatis amica Dei fit sponsa Dei dissolubiliter: sed voto solemni de sponsa Christi fit vxor agni indissolubili ter, nisi quod ante mortem est matrimonium quasi non consummatum: vnde de facto dissoluit, & si non de iure, post mortem autem nullo modo.

Secunda conclusio est, quod votum solemne per professionem est maioris meriti inquantum votum est quam solemne per sacri ordinis susceptionem, licet illud sit maloris meriti essentialiter & materiali terratione sacri, quod ex opere operato confert gratiam: non autem professio nisi dispositiue tum solennitas professionis est maioris meriti quam ordinis. De comparatione autem professionis statuum nihil ad propositum, quia dictum est supra. 15. Dist.

Tertia conclusio est, quod solemnitas professionis vna comparatur ad aliam secundum magis & minus perfectum, & secundum maius & minus meritum secundum comparationem illorum ad quae sunt & secundum comparationem mediorum per quae sunt: bonitas enim eius quod est ad finem, est ex fine & absolute, & secundum quod per ipsum magis & minus idem finis habet: vnde quia contemplatiua praefertur actiuae: religio monialium praeferi illi q est seruientium in hospitali. Vlterius, quia elcemosynae spuales praeferuntur corporalibus, & debellare hostes spirituales est nobilius quam corporales: inde est quod religio praedicatorum praeferi religioni militantium, & vlterius religio quae habet actiuam & contemplatiuam simul, illi quae alteram tantum: inter illas autem quarum est idem finis, illa cuius est ille principalius & essentialius, sicut quae praedicat ex institutione: quam ex acci denti commissione: & quae habet perfectiora media caeteris paribus, sicut quae est arctioris paupertatis, vel quae est maioris castitatis. i. poenitentiae & mortificationis carnis, vel maioris obedientiae, vel reclusionis & solitudinis inquantum huiusmodi.

Quantum ad tertium de consecratione virginum sunt septem conclusiones.

Prima, quod non debet consecrari nec velari non virgo. Quod patet primo ex officio ecclesiae in quo falsitas esse non debet, quia magis perniciosum mendacium quod sit est illud quod est in cultu Christianae religionis, sed intoto officio de velatione & benedictione virginum fit mentio de integritate & virginitate carnis. ergo &c.

Secunda ratio est, quia Christus existens Pontifex futurorum bonorum est dignior quam qui secundum ordinem Aaron, sed ille non nisi virginem desponsabat. Leui. 2 1. ergo nec Christus: vnde huiusmodi portant annulum tanquam sponsae Christi: vnde &. 2. ad. Cor. 12. Despondi vos vni viro virginem castam exhibere Christo.

Tertia ratio est essentialior, quia sicut per matrimonium carnale repraesentatur communiunctio Christi & ecclesiae, & diuinae & humanae naturae quantum ad foecunditatem: vnde nec est perfecta repraesentatio ante matrimonium consummatum: ex quo solum potest sequi foecunditas prolis, quando fiunt duo in car ne vna: sic etiam repraesentatur quantum ad integritatem & puritatem per benedictionem & velationem virginum. Et ideo sicut ecclesia semper fuit, est, & erit virgo immaculata & incorrupta, quia semper ex quo ab Abel coepit: ex tunc semper in ecclesia aliquis sine corruptione mortalis peccati fuit, humanitas etiam assumpta nunquam a Deitate dimissa fuit: ita etiam debet esse virgo corpore incorrupta quae velatur & benedicit, vt hoc significare possit, sicut propter eandem causam non debet diuisisse carnem suam in plures vxores ordinandus, alias bigamus esset.

Secunda conclusio est, quod est multiplex velum secundum Cano nes. s. velum professionis quod datur foeminis anno. 12. 20. q. 2. Puella. & hoc velum portant in religionibus omnes foeminae professae. Secundum est velum consecrationis quod datur anno. 25.2 1. q. 1. Plura. Tertium est velum ordinationis quod datur anno. 40. 27. q. 1. Diaconissa. Quartum est velum praelationis quod datur anno. 60. 20. q1. Iuuenculis. licet iure nouo habens. 30. annos completos possit ordinari in abbatissam, de elect. c. Indem- nitatibus. lib. 6. Quintum est velum continentiae & obseruationis quod est viduarum. 27. q. 1. Vidua de regularibus. c. Vidua. Qui cle. vel vo. c. Consuluit.

Tertia conclusio est de differentia veli virginum & viduarum. Quarum prima est, quod virgo potest accipere velum viduarum si vult, non econuerso. Velo enim virginum nullus episcopus viduam velare potest, nec in hoc dispensare. 20. q. 1. de votis. Secunda differentia est, quod vidua ab altari velum continentiae accipere potest. 27. q. 1. Viduae quae sponte: & non fic autem de velo virginum. Tertia differentia est, quod velum vir- ginum dirimit matrimonium post contractum, quia non datur nisi professis in religione approbata: non autem velum viduarum quod potest dari sine professione in religione non approbata, vt Beguinis & seruientibus in hospitali non habentibus regulam approbatam, quod necessarium est ad solennitatem voti sequens matrimonium destruentis. de votis. c. 1. lib. 6. Iura vero quae dirimunt matrimonium viduarum velatarum debent intelligi de velo professionis secundum re gulam approbatam.

Quarta conclusio est, quod nullus nisi epraes virgines velare potest. 20. q. 1. de votis. Ipse est enim quasi sponsi paranymphus desponsans sibi virginem. Abbatis sae vero velo virginum monialium velare possunt. 20. q. 2. statuimus, de poe. & re. c. Noua. nec hoc epraes potest non epo demandare cum sit consecrationis & ordinationis Pontificalis, sicut consecrare ecclesias, & non iurisdictionis. de conse. ecclesiae & alta. c. Aquam.

Quinta conclusio est, quod excepta aegritudine epraes nulli virgini velum imponere debet nisi infesto Epiphaniae & per totas octauas Paschae, vel nisi in festis apostolorum. 20. q. 1. de votis. quamuis in hoc contraria consuetudo excuset.

sexta conclusio est de vi oppressis, quia si non consenserunt castitas illis duplicatur ad coronam, vt dicit beata Lucia, Quia castitas mentis non aufertur per violentiam illatam corpori. 32. q. 5. fere per totum. Non corrumpitur autem corpus quo ad meritum, nisi prius corrumpatur animus. 32. q. 5. Non potest &. 5. sequentibus. Et pudicitia si mente semper teneatur propter corporisviolentiam. eandem. q. c. Magus. &. c. Illa tamen vi oppressa inter virgines consecrare non debet 32. q. 5. c. Ille.

septima conclusio est, quod occulte cor ruptae siue a viris siue aliter, non sunt velo virginum consecrandae, sicut nec occulte bigami ordinandi. Bene enim sine commixtione sexuum castitas etiam corporum perditur. 32. q. 5. Nec solo. Quod autem aliqui dicunt, quod illa quae non sunt de substantia virginalis veli, possunt variari propter vitandum scandalum, vt accensio candelarum: & alia huiusmodi fiant mutatis occulte illis quae non sunt de substantia virginalis veli: puta quod nomen virginitatis in castitatem varietur, non est verum, quia hoc est mentiri facto, & si non verbo: vnde sicut bigamus non debet ordinari nec mutatis nominibus nec aliter: quia deficit a significatione sacramenti, sic nec corrupta velari, sed verum est quod si episcopus nescit nisi in confessione, nullo modo debet publice repellere: imo nec etiam si aliter scit si est occultum, ipsa tamen sibi conscia de cor ruptione perfecta mortaliter peccat susc ipiendo eam.

Ad argumentum dicendum, quod non debita sponte oblata sunt acceptiora inquantum liberaliori voluntate offeruntur. si autem ea quae debentur ita libere offeruntur, cum redduntur vel cum promittuntur, tunc pos sunt esse aeque accepta: vt prius dictum est.

QVAESTIO SEXTA.

De scandalo.

Thom. 4. Dist. 38. q. 2. per totam.

SEXTO queritur de scandalo, vtrum sit peccatum. Et videtur quod non, quia Christus scandalizauit pharisaeos qui nunquam peccauit.

Contra. Qui scandalizauerit vnum de pusillis istis &c.

Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, quid est scandalum. secundo, quando est peccatum. Tertio, quid propter ipsum dimittendum est,

Quantum ad primum sunt tres conclusiones. Prima, quid est scandalum, & vnde dicatur. Vbi sciendum est quod sicut dicit Hiero. exponens illud Mat. scis quod pharisaei audito hoc verbo scandalitati sunt: scandalum Grae- ce, nos ruinam vel offensionem, vel impactionem pedis possumus dicere. Obex enim quod alicui ponitur in via corporali cui impingens disponitur ad ruinam, dicit scandalum, similiter in processu viae spiritualis: illud quo quis disponitur ad ruinam spiritualem, dicitur scandalum: tale autem est verbum vel factum minus rectum praebens alteri occasionem ruinae. Et quia actus sumit rationem ex obiecto: ideo ruina vel dispositio ad ruinam sequens ex alterius dicto vel facto, diciiscanda lum, sed passiuum, primum vero actiuum.

secunda conclusio est quomodo distinguitur scandalum actiuum a passiuo definitiue & quidditatiue. Vbi sciendum est, quod dictum vel factum potest esse alteri occasio peccandi. Vno modo per se alio modo per accidens, per se quidem quando aliquis intendit suo malo verbo vel facto alium ad pecca:um inducere, vel si ipse etiam hoc non intendat: quando ipsum verbum vel factum est tale, quod de sui ratione est inductiuum ad peccatum: vtpote cum aliquis publice facit peccatum, vel aliquid quod habet similitudinem peccati: & tunc ille qui hoc facit dat alteri occasionem ruinae, potissime quando hoc intendit, vnde vocatur scandalum actiuum. Per accidens vero verbum vel factum vnius est alteri causa peccandi: quando praeter intentionem operantis, & conditionem operis aliquis male dispositus inducitur ad peccatum: puta cum quis inuidet bonis aliorum, tunc ille, qui facit talem actum non dat alteri occasionem peccandi, sed altet sumit scandalum: & in hoc est scandalum passiuum sine actiuor quia ille qui ratione agit non dat occasionem ruinae, quam alter patitur.

Tertia conclusio est, quomodo concurrit in di uersis & quomodo non, quia contingit quandoque quod simul sit scandalum actiuum in vno, & passiuum in altero: puta cum ad inductionem vnius alter peccat: quandoque, est actiuum sine passiuo: puta cum quis inducit alium verbo vel facto ad peccandum, & ille non consentit, quandoque, vero est passiuum sine actiuo, vt iam dictum est, & sic patet primum.

Quantum ad secundum de peccato scandali, sunt tres conclusiones. Prima, quod scandalum passiuum nunquam est sine culpa scandalizati, nec actiuum sine culpa scandalizantis: passiuum tamen bene est sine culpa scandalizantis: & actiuum, sine culpa scandalizati. Primum patet, quia omnis ruina spiritualis est peccatum in eo qui ruit, sed scandalum passiuum est ruina scandalizati: ergo est peccatum in eo. secundum patet, quia omne scandalum est peccatum, vel habet speciem peccati.

si sit peccatum, habeo propositum, si non de se sit peccatum, sed habet speciem peccati: vt comedere idoloticum coram infirmis debet dimitti ex charitate propter laesionem proximi, & qui non dimittit contra charitatem agit, sicut dicit Apostolus Rom. 4 si propter cibum frater tuus scandalizatur vel contristat, iam non secundum charitatem ambulas: ergo omne tale scam dalum est pctium in facientibus ipsum. Tertium patet ex dl ctis in primo articulo, quia est scandalum actiuum sine pasfiuo, & econuerso.

secunda conclusio est, quod passiuum nunquam est speciale peccatum, nec actiuum nisi quando est ex intentione inducendi ad peccandum. Tunc enim scandalizare proximum opponitur directe actui charitatis, qui est aedificare proximum ex intentione verbo vel facto: vel secundo, quando praeter intentionem scandalizat per bonam habens speciem mali. Tunc enim non est peccatum nisi ex hoc quod natum est indu cere ad peccandum.

Tertia conclusio est, quod passiuum quandoque est mortale quandoque veniale secundum illud in quod ruit: & actiuum similiter qum non est speciale peccatum: sed quando est speciale peccatum, tunc non est mortale, nisi quando intendit ducere ad mortale: vel si non intendit illud, facit quod de se natum est inducere ad mortale, siue sit mortale siue veniale, siue solum habens speciem mali.

Quantum ad tertium de dimittendis propter scandalum, sunt quinque conclusiones. Prima in generali, quod id quod sine peccato mortali vel veniali omitti non potest pro tunc omitti non debet, ga nullo casu nullo fine est venialiter etiam pec- candum. Illud vero quod pro tunc sine omni peccato omitti potest, est omittendum propter scandalum pusillorum quamdiu durat: siue sit bonum corporale, quia plus homo debet diligere bonum animae proximi quam bona temporalia, quae si non potest retinere, defendere, vel repetere sine scandalo pusillorum, debet contemnere, sed propter scandalum pharisaeorum nequaquam, quia illud est contemnendum. Per hoc possunt saluari versus Iuristarum: Est veritas vitae, doctrinae, iustitiaeque, Primum semper habe, duo propter scandala linque. Quia enim veritas vitae nunquam sine peccato potest omitti. ideo &c. sed veritas iustitiae & doctrinae aliquando sic, sicut si ex praedicatione vel doctrina aliquid plus sequatur mali in scandalizatis pusillis, quam boni in aedificandis: interim omitti debet. similiter si ex suspensione Baronum tunc regnum in seditionem vertit, melior est omissio iustitiae quam executio. Tunc enim omitti debet, aliter non. ideo &c.

secunda conclusio est, applicare haec ad bona spiritualia. Vbi sciendum, quod quaedam bona spualia sunt de necessitate salutis, quae non possunt praetermitti sine peccato mortali, alia sunt supererogationis. Prima non debent dimitti propter quodcunque scandalum, quia nullus debet peccare mortaliter, vt alius vitet quodcumque peccatum: quia secundum ordinem charitatis quilibet tenetur plus sibi quam alteri, sed prima bona non possunt praetermitti sine peccato mortali. ergo &c. Circa vero alia bona vt est ingressus religionis, & quaecunque alia quae non sunt de necessitate salutis, est distinguendum de scandalo quod ex his oritur: quia aut procedit ex malitia vt cum aliqui dicunt se scandalizatos, & in aliis scandala suscitant ad impediendum talia aliqua bona sine iusta causa, & tale est scandalum pharisaeorum qui de doctrina Domini scandalizabani. Mat. 15. & tale scandalum est contemnendum exemplo Domini, nec propter ipsum aliquod tale opus supererogationis dimittendum est, & tale est frequenter parentum carnalium de ingressu religionis, de quo dicit Hiero. ad Heliodorum. Licet in limine pater iaceat, licet vbera quibus te lactauit mater ostendat, per calcatum perge patrem, per calcata perge matrem, siccisoculis ad vexillum crucis euola. solum pietatis genus est in hac re esse crudelem. Quandoq, vero scandalum procedit ex infirmitate, vel ignorantia, quod docet Dominus vitare, Matt. 14. & Apostolus. 1. ad Cor. 8. Et propter tale scandalum vitandum bona spiritualia quae non sunt de necessitate salutis, vel sunt occultanda vel sunt differenda ad tempus, quousque ratione reddita alij instruantur, quod non debent ex talibus scandalizari, sed potius aedificari. si vero post redditam rationem & debitam instructionem adhuc scandalizantur, iam videtur ex malitia procedere & non ex ignorantia, & tunc nihil de praedictis est propter scandalum tale dimittendum.

Tertia conclusio est in speciali de bonis temporalibus: an sint dimittenda ei qui vult ea accipere, vel non repetenda ab eo qui iam habet, propter scandalum ipsius vel alterius vitandum. Vbi similiter est distinguendum, quod bona temporalia aut sunt nostra, aut nobis commissa ad seruandum & dispensandum pro communitate, sicut bona ecclesiae committuntur praelatis, & rectoribus reipu. si sunt dimissa ad conseruandum vel dispensandum: tunc propter nullum scandalum sunt dimittenda vsurpantibus: sed sunt repetenda saluis debitis circunstantiis, quae debent in talibus obseruari: cuius ratio est: quia finalis custodia & dispensatio talium incumbit his, quibus commissa est ex necessitate praecepti. Et ideo sicut praeceptum non est omittendum propter scandalum, sic nec istud. si autem sint nostra, tunc dicendum sicut prius, quia aut scandalum oritur ex malitia alicuius alienum volentis vsurpare detinere, & illud est paruipendendum, tum quia noceret bono communi. Daretur enim malis occasio rapiendi aliena: tum quia nocent rapientibus qui iniuste rapiendo vel detinendo alienum peccarent. Vnde Greg. dicit in Moral. loquens de rapientibus aliena. Quidam seruata charitate prohibendi sunt, non sola cura ne nostra subtrahant: sed ne rapientes non solum sua sed seipsos perdant. Aut scandalum oritur ex ignorantia, & istud est scandalum pusillorum: & propter istud dimittenda sunt temporalia ad tempus, quousque sedetur scandalum per admonitionem vel quencunque alium modum. si autem post sufficientem admonitionem & in structionem scandalum non sedatur: perfectionis est sua dimittere, sed non necessitatis, & quandoque non est perfectionis cum credit, quod repetendo illud quod alius iniuste detinet, vel negando quod iniuste petit ille dirigatur ad cognitionem veritatis.

Quarta conclusio est de indifferentibusVbi sciendum, quod illa quae sunt indifferentia sicut comedere carnes vel abstinere: omnino dimittenda sunt quandiu durat scandalum pusillorum. Vnde Aug. in lib. de sermone Domini in monte: Dandum est quod nec tibi nec alteri noceat: & cum negaueris quod petit iudicanda est ei iustitia, & melius ei aliquid dabis cum petentem iniuste correxeris. Apostolus autem qui videtur dicere. 1. ad Cor. 6. quod petere sua in iudicio sit delictum: loquitur in casu in quo fideles de nouo conuersi ad fidem trahebant se ad iudicia infidelium: quod erat in periculum subuersionis fidei: pro eo qui partes litigantes quaerunt fauorem iudicis. Et Dominus qui dicit Matth. 15. Qui vult tecum in iudicio contendere, & tunicam tuam tollere, dimitte ei & pallium, loquitur de cosilio: vel si sit praeceptum intelligendum est, vt dicit Aug. secundu praeparationem animi, vt homo sit paratus talia facere si hoc expedit promotioni fidei & bonorum morum.

Quinta conclusio est de duabus instantiis contra praedicta. Prima, quia Hiero. dicit dimittendum propter scandalum omne quod potest dimitti salua triplici veritate. scilicet vitae, iustitiae, & doctrinae, sed vltra bona spiritualiter possunt dimitti salua hac triplici veritate: sicut adimpletio consiliorum, largitio eleemosynarum: alioquin semper peccarent qui ista bona praetermitterent: ergo ista sunt propter scandalum dimittenda. secunda instantia est. quia doctrina sacra, correctio frater na, punire delicta, sunt quaedam opera spiritualia, & tamen sunt propter scandalum dimittenda. ergo &c. Minor patet de doctrina quod sit dimittenda propter scandalum: quia Matt. 7. dicit, Nolite dare sanctum canibus, nec margaritas vestras spargere ante porcos, ne conuersi dirumpant vos. Correctio nem autem fraternam dicit Aug. dimittendam propter scandalum. 1. de ciuit. Dei. Et similiter punitio delictorum est di mittenda, vbi timet schisma, vt dicit Ang. contra Permenianum.

sed istae instantiae parum valent. Ideo ad primam dicendum, quod in veritate vitae & doctrinae & iustitiae, non solum compraehenditur id quod est de necessitate salutis, sed id quod permittit perfectius necessarium ad salutem, vt consilia & cleemosynae: vnde talia non sunt propter scandalum dimittenda simpliciter, vel omittenda etiam propter scandalum pusillorum: sed occultanda vel differenda ad tempus quousque scandalum sedei, vel per legitimam excusationem sedari debeat. In casu autem in quo eleemosyna esset de necessitate danda propter extremam indigentiam pauperis, vel ingressus religiois debere totaliter impediri. Et ideo debet cleemosyna vel ingressus religionis impediri vel differri.

Ad secundam dicendum, quod doctrina spiritualis cum sit genus eleemosynae, quae est opus misericordiae ad subleuandum miseriam alterius non est dimittenda, quando creditur quod ex ea sequat spiritualis profectus: quando autem ex ea non sequii spiritualis profectus, sed irritatio audientis, iam non est bonum spirituale. Et ideo si tunc omittitur propter scandalu audientis, non omittit aliquid quod pro tunc habeat ratione boni spiritualis. similiter dicendum est de correctione fraterna quae ordinat ad correctionem fratris, quae si non sequa tur: sed potius frater scandalizatur, dimittere eam non est dimittere aliquid spirituale. Eodem modo dicendum est de punitione peccatorum, quia poenae cum sint medicinae: ad cohibendum peccata intm̃ habent rationem boni, inquantum per eas peccatam cohibentur: si autem per eas peccatam non cohibeantur: tunc inflictio poenarum non est bona, nec continebitur sub iustitia. Et in hoc casu loquitur Aug. quando. scilicet ex excommunicatio ne sequitur periculum schismatis: tunc excommunicationem ferre non pertinet ad veritatem iustitiae. Ad arg. in opp. dicendum quod Christus nunquam scandalizauit actiue, licet illi scandalizati fuerint passiue ex malitia non ex infirmitate.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5