Quaestio 1
Quaestio 1
de dispari cultu, utrum impediat matrimonium
CIRCA. 39. Dist quaeritur de dispari cultu, vtrum impediat matrimonium. Et videtur quod non, quia disparitas cultus erat in Moyse, & loseph ex vna parte, & vxoribus corum ex parte alia, & tamen fuit verum matrimonium non fornicatio. ergo &c.
Respondeo, ic sunt tria videnda. Primo, de matrimonio inter fidelem & infidelem. secundo, de matrimonio inter infideles. Tertio, de aliis impedimentis.
Prima, de tepore ante legem, vbi videntur multa ante legem inspirata patribus & reuelata, q postea fuerunt in lege scripta, sicut de circumcisione & pluralitate vxorum. Ita etiam nihil prohibet patriarchis quibus facta est terrae Chanaan pro missio, inspiratum ne cum illis inirent connubia, nisi transirent ad ipsorum ritum: vnde nec Abraham permisit quod ibi Isaac vxorem duceret, nec Isaac Iacob. Iacob vero de Dyna consensit danda illis qui circuncidi volebant, & secundum hoc Esau peccauit contrahens cum illis de terra Chanaan, quod ideo contra voluntatem patris & matris erat, quasi reputa rent fornicationem non verum matrimonium. Quod autem arguitur de Moyse & Ioseph vel dispensatiue hoc fecerunt, vel non erant de Chananaeis. Alij vero dicunt, quod an te legem licuit.
secunda conclusio est, quod tempore legis non licebat cum Chananaeis contrahere nec esse poterat, nisi transirent ad ritum eorum rasis vnguibus & capillis & huiusmodi: & sic Naason duxit Raab de Ierico: sed cum aliis licebat: sicut Booz Ruth Moabitidem duxit: & Hester nupfit Assuero. Primum autem matrimonium Esdras separauit.
Tertia conclusio est, quod tempore gratiae baptizatus cum non baptizata vel econtram, quamuis catechumena non potest inire matrimonium, quod si fiat nullum est partim lure diuino: quia ante baptismum nullum est sacramentum: vnde vinculum matrimonij talo quale esset post baptismum, ante baptismum esse non potest. Cuius signum est, quod matrimonium post baptismum celebratum & consummatum non potest solui, propter quod dicitur ratum: sed ante baptismum sic: vnde dicitur non ratum, quasi aliquod reale vinculum habet post, quod non ante. Et quia matrimonium non claudicat si vinculum non fit in non baptizato: & per consequens nec in baptizato: sed cum hoc est statutum ecclesiae sine quo licet non esset sacramentum, esset tamen verum matrimonium: nunc autem non est reddente ecclesia tales personas inhabiles. Vbi autem vterque est baptizatus, licet alter vel vterque sit infidelis verum est matrimonium: sed contra here nom debet quis cum infideli, Nihilominus haereticus baptiaatus sicut alia sacramenta vera confert & recipit, sic & istud.
Prima conclusio est, quod prout est in officium naturae est verum matrimonium inter eos, in quibus est natura integra maxime quam tum ad causas essentiales, quia & consensus & expressio eius est in eis sicut in aliis: dum tamen sint personae habiles secundum legem naturae & diuinam. Nam in gradu ab ecclesia prohibito possunt contrahere: cum ecclesia non pos sit aut nolult in hoc his qui foris sunt legem imponere. Videretur autem alicui quod si soli lege naturae pater & mater a matrimonio excluduntur, quod inter fideles non Iudaeos nulla alia persona a matrimonio excluderetur: quia praecepta quae non sunt moralia, nec de lege naturae erant cerimonialia quae non ligabant, nisi Iudaeos qui se obligauerunt sicut de circuncisione: vnde dicendum, quod omnes personae lege diuina prohibitae, lege naturae prohibentur. sed Deo dispensante a principio humani generis & post diIuuium vt multiplicaretur: licet fratri habere sororem aliter multiplicari non potuissent, sicut & de pluralitate vxorum fuit dispensatum.
secunda conclusio est quomodo conuersus habeat commanere cum non conuersa: quia si ille non vult cohabitare sine contumelia creatoris, vel quin ipse pertrahat ad infidelitatem, iste non debet commanere: si autem velit iste potest commanere si vult vel discedere si mauult: sicut & cum altera potest non commanere, sed continere vel religionem intrare: aut votum continentiae emitteret quo facto etiam si alius postea conuertatur non ei redder. Rationem huius Doc. assignant, quia mortuus alicui vitae liberatur ab obligationibus illius vitae: sicut religiosus mortuus mundo non est obligatus ad vota promissa mundo.
sed contra hoc arguunt quidam, quia baptizatus moritur culpae & poenae, sed non obligationi quae nec est culpa nec poena: vnde si deberet pecuniam deberet eam reddere & teneret: ergo cum matrimonium non sit culpa, nec poena, quia erat ante peccatum, baptizatus tenetur reddere debitum coniugale. Et dicendum est ad hoc, quod quia mortuus est infidelitati: inde est quod non tenetur reddere debitum, quod posset ad infidelitatem perducere prolem inde conceptam: quia vnusquisque parentum nititur prolem trahere ad sectam suam, sicut de beato Augu. habetur, quod hortante fideli matre vt baptizaretur contradicente gentili patre baptisma eius dilatum est: ergo propter periculum prolis quae inde posset generari, & est educanda ad cultum Dei quod infidelis credii verisimiliter impedire, licet dimittere: sicut in casu propter seipsum, quando nollet cohabitare nisi ad infidelitatem protrahendo: vnde ꝗ ahodie est maius periculum peruertendi fidelem quam spes conuertendi infidelem ex conuictu, non permittitur.
Tertia conclusio est, an liceat contrahere. Et dicendum quod non illo nolente cohabitare sine contumelia & periculo: aliter autem sic. sed infideli diuertente, liberi apud conuersam sunt alendi nisi habeant vsum rationis, vt eligant quem sequi volunt: de contrahendo autem matrimonium sunt duo dubia. Primo, quo ad conuersum quando soluatur. Quidam enim dicunt, quod statim quando non vult cohabitare si ne contumelia secundum illos versus: spernas spernentem. vel blasphemare volentem. Nam sunt absq, mora sic vincola rupta priora. Quod autem si conuertatur tenetur prius conuersus ante votum & matrimonium, ipsam recipere, hoc est, quia licet habet vinculum solutum adhuc tamen retinet vinculum sponsaliorum, & sic tenet contrahere, vel quia blasphemia creatoris soluit si est perpetua, aliter non. Quando autem ante votum vel matrimonium tollitur perpetua non videtur. Alia opinio est, quod non soluitur quousque contrahat secuudum matrimonium. Possetenim imaginari, quod in matrimonio infidelium non est aliquod reale vinculum dirimendum plus quam in sponsalibus: cum non fit sacim aliquod - ante baptismum: vnde ante baptismum vtriusq, vel alte. rius ex statuto ecclesiae, potest illud matrimonium solui, sicus sponsalia in multis casibussoluuntur, vel tolluntur statuto ecclesiae. Vnde sicut per matrimonium sequens soluuntur sponsalia praecedentia, sic per sequens matrimonium tollitur praecedens non ratum sponsalibus comparatum.
Prima, quod licet non sit fornicatio carnalis superueniens nec infidelis: si tamen sit tale crimen quod timet coiunx corpori suo, nec potest sibi secure aliter prouideri, licet dimittere, sicut vxor in cuius vtero vir per per saeuitiam tres pueros occiderat: quia si non tenetur debitum reddere cum periculo corporis, multo minus cohabitare, de resti. spo. c. Ex transmissa. &. c. Lite ras. in fl. vbi dicitur quod vxor non est reddenda viro vbi timetur tanta saeuitia viri, quod nulla cautione potest ei succurri secure. Vnde falsa est gloss. de diuor. c. 2. quod non est dimittenda vxor etiam si vitae viri fuerit insidiata, nec hoc dicit Decretalis quam allegat: vnde & quaedam alia de facto dicebat virum suum latrociniis deditum non posse corrigi, propter quod & ipsa periclitabatur omni hora, de qua consultum est quod dimitteret virum: quod generaliter verum est, quod vbi coniunx non potest aliter prouidere securitati suae vitae nisi coniugem dimittendo, non tenetur ei debitum reddere, nec cohabitare cum periculo corporis sui.
secunda conclusio est, quod idem videtur quando coniunx non vult aliter cohabitare, nisi permittat eum peccare & est incorrigibilis, & pertrahit ipsum ad crimen: ita quod licet non cogatur peccare: tamen propter periculum suae fragilitatis ne coniugalis societas ipsum pertrahat ad peccatum: tene at illud: si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, & proiice abste: sicut in litera dicitur. si enim cum periculo corporis non tenet manere, multo minus cum periculo animae. Et sicut non tenetur propter infidelitatem: ita nec propter periculum aliorum criminum, licet ad nullum possit cogi. Et licet istud sit grauius quam alia, tamen minimum periculum peccati mortalis praeponderat maximo periculo corporis. Et licet in hoc sit dissimile quam inuito aufert vita corporis non animae: tamen ita dissimilitudo ita tenet in crimine infidelitatis: sicut in alio, quia nullum peccatum cadit in inuitum.
Tertia conclusio est, quod propter alia crimina in quibus coniunx non timet probabiliter animae suae nec corpori, non debet derelinquere coniugem etiam si sit incorrigibilis: nisi sit fornicatio carnalis, in qua propter vnicum actum potest dimitti, aut spiritualis propter quem incorrigibilem potest dimittere: & sic intelligitur, de diuor. c. 2.
On this page