Quaestio 2
Quaestio 2
de publicae honestatis iustitia, vtrum scilicet ex sponsalibus contrahat aliquod vinculum attinentiae, quod possit matrimonium dirimere vel impedire
SECVNDO quaeritur de publicae honestatis iustitia, vtrum scilicet ex sponsalibus contrahat aliquod vinculum attinentiae, quod possit matrimonium dirimere vel impedire? Et arguitur quod non, quia ex causa dissolubili non potest causari vinculum perpetuum, quia effectus non est potior sua causa, sed sponsalia sunt dissolubilia multis modis: vt patuit prius: ergo ex eis no potest causari aliquod vinculum attinentiae, quod possit perpetuo matrimonium impedire.
Praeterea sponsalia contrahuntur quandoque inter parentes pro pueris ante septennium: sed per talia non contrahitur aliquod vinculum attinentiaet vt habetur extra de spon, impub. c. Literas. &. c. Decessit. ergo ex aliis similiter non contrahitur aliquod vinculum.
In contrarium est quod Alexander Papa prohibuit quandam mulierem coniungi per matrimonium cuidam viro quia fratri suo erat desponsata: vt habetur extra de spon. c. Ad audientiam. sed non esset hoc nisi per sponsalia causaretur aliquod vinculum attinentiae. ergo &c.
Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, quid circa hoc iura de terminent. secundo, de rationibus iurium. Tertio, de quibusdam consequentibus.
Prima de sponsalibus, quod si sint legitime contracta, ex eis causatur quoddam vinculum attinentiae simile affinitati, quod dicitur publicae honestatis iustitia quae impedit matrimonium, sicut affinitas & consanguinitas secundum eosdem gradus, & sic definitur. Publicae honestatis iustitia est propinquitas ex sponsalibus proueniens, robur trahens ab institutione ecclesiae propter eius honestatem. Ex quo patetratio nominis & causa: quia. Cta lis propinquitas est introducta ab ecclesia propter honestatem. Ratio honestatis est: quia sponsalia legitime contracta quantum ex ipsis est ordinantur sufficienter ad matrimonium, & non sicut per matrimonium contrahit affinitas, sic per sponsalia contrahitur quoddam attinentiae vinculum quod affinitati simile est: deficiens tamen ab attinentia affinitatis: sicut sponsalia deficiunt amatrimonio, & hoc est publicae honestatis iustitia.
secunda conclusio, quod sponsalia que propter defectum consensus sunt nulla, vt infantum, furiosorum, mente captorum, non dico prodigorum: quia in his quae pertinent ad personas, prodigi reputantur mentis compotes: non causant publicae honestatis iustitiam, extra de spon. c. 1. lib. 6.
Tertia conclusio est, quod quando sunt nulla aliter quam propter defectum consensus: puta propter impedimentum consanguinitatis, affinitatis vel voti aut huiusmodi: tunc causant ac si essent valida, vt dicitur in dicta Decretali. sed nunquid per matrimonium nullum ita impeditur sequens matrimonium, sicut per sponsalia, videtur quod non, quia nunquam videtur matrimonium causare affinitatem, nisi ipsum sit validum & efficax, vel sequatur copula carnalis: vnde constat, quod non est ibi affinitas sed nec publicae honestatis, iustitia, quae ex sponsalibus non matrimonio causatur. sed dicit Ray. quod per sponsalia per verba de praesenti vel de futuro, siue de iure siue de facto causatur publicae honestatis iustitia: & per consequens per matrimonium nullum: nisi ex defectu consensus causai publicae honestatis iustitia.
Quantum ad secundum de ratione diuersitatis, sunt tres opinio nes. Prima, quia dicunt quidam, quod hoc est pro tanto: quia illud quod est principalissimum in contrahendis sponsalibus, vel matrimonio est consensus: & ideo deficiente consensu sponsalia nullius sunt efficaciae, nec in obligando ad contrahendum, nec impediendo sequentem contractum existente autem consensu, & concurrente quocumque alio impedi mento sponsalia nullius sunt efficaciae in obligando ad contrahendum propter impedimentum concurrens: sunt tamen efficacia ad impediendum sequentia sponsalia & matrimonium, inquantum causant publicae honestatis iustitiam propter concurrentem consensum.
secunda opinio & ratio est, quia nunquam per sponsalia contrahitur publice honestatis iustitia, nisi sint vera vel praesumpta. Iudicium enim ecclesiae debet esse secundum veritatem, vel secundum praesumptionem probabilem. Hanc enim ecclesia frequenter sequitur, vt habetur extra. Qui filij stot legi. Cum in ter. Iudicantur enim filij legitimi nati de matrimonio contracto in facie ecclesiae, & sic legitime secundum reputationem: quamquam non fuerint legitimi secundum veritatem, propter impedimentum a contrahentibus vel altero eorum ignoratum. Constat autem quod sponsalia contracta nulla sunt secundum veritatem: & secundum quancumque praesumptio nem, quando contrahentes sunt tales quod constat quod consentire non possunt: quando autem sunt tales personae quae possunt consentire: licet inter eas sit impedimentum consanguinitatis vel affinitatis, vel quod cunque aliud: si illud ignorat tempore contractus ab vtroque, vel ab altero, talia sponsalia licet nulla sint secundum veritatem: sunt tamen alia secundum praesumptionem: & ideo praestant impedimentum: sequentibus sponsalibus vel matrimonio. si autem constaret contrahentibus & illis coram quibus fit contractus, de impedimento propter quod sponsa lia nulla sunt: vt si religiosus in habitu religionis daret alicui fidem de contrahendo cum ipsa, vel consanguineus consanguineo in gradu in quo constat ipsi & omnibus assistentibus de impedimento: videtur quod pertalia sponsalia quae secundum veritatem non sunt aliquid, nec secundum ecclesiae praesumptionem praestetur aliquod impedimentum sequentibus sponsalibus vel matrimonio: & si praestaretur non apparet ratio quare esset nisi sola voluntas statuentis.
Tertia opinio probabiliter est, quod vbi est nullitas patens vt si monachus in habitu contrahat, nihilominus tamen nascatur publicae honestatis iustitia: quia indistincte loquitur Decretalis & etiam exemplificat, de reli. sed ipsi exponerent quando na scitur. Propter quod posset dici, quod quandocumque sponsalia sunt nulla: solum autem nulla ratione iuris positiui, quod tunc causant publicae honestatis iustitiam: sed quando etiam de iure naturali sunt nulla: tunc nullum habent effectum: quia sicut vbi nulla est professio de iure positiuo, aequipollet tamen voto simplici: quia iure naturali obligatlo naturalis oritur quamuis impedire non pont: sicut in contractibus rerum quae nulla sunt iure ciuili: oritur tamen obligatio naturalis quandoque habens aliquos iuris effectus: vbi vero non esset nec naturalis nec ciuilis, ibi nullum parit effectum: sic in proposito quando sunt nulla ex defectu consensus: tunc non sunt sponsalia aliquo iure: & ideo nullum habent effectum, & eandem ratione si essent nulla alio impedimento naturali. sed quando iure naturali sunt vera sponsalia, sed solum iure positiuo nulla: tunc habent effectum istum: licet non habeant alium. Et si haec distinctio est vera tunc quod dicit de spon. c. 1. lib. 6. De nullitate consanguinitatis & affinitatis: intelligendum est in gradu prohibito le. humana, non diuina: & similiter quod subditur: quamuis alia ratione intelligendum est positiua.
sed contra istam Distinctionem est, quod ibide dicit de nul litate propter frigiditatem, quae videtur esse de naturali: quia qui naturaliter generare: nec actum exercere potest naturaliter contrahere prohibetur, sicut puer: vnde quia decretalis illa indistincte loquit, ideo videtur indistincte intelligenda.
Prima, quod Papa dispensare potest in omni gradu publicae honestatis iustitiae qui sumuntur secundum gradum consanguinitatis, non autem aliquis inferior qui non estsu pra ius. Quod autem Papa possit, patet, quia non est prohibi tum lege naturali, sed nec diuina. Vnde Adonias petiuit in vxorem Abisaac sunamitem virginem a patre relictam: quod non fecisset si fuisset affinis, quia in lege prohibi tum erat contrahere cum nouerca: sed honestas nondum erat introducta: quia roburtrahens ex institutione ecclesiae: vnde posset dispensari quod quis contraheret cum sponsa, vel vxore non cognita patris & fratris.
secunda conclusio est, quod quando dicit quod sponsalia nulla propter defectum consensus non causant honestatem: intelligendum est propter defectum consensus apparentis: vt in pueris & furiosis, & condi tionaliter consentientibus. secus de nullis propter defectam consensus latentis: quia intendebat decipere & corporalem copulam extorquere non contrahere: quia tantum scandalum esset de isto qui aliam duxit in vxorem, quod haberet eius cognatam, vel ipsa eius cognatum sicut si vere contraxisset: ecclesia autem instituendo hoc impedimentum voluit euitare scandalum. Et est argumentum quod contrahens cum ecunda, & intendens decipere non contrahere fiat bigamus. Nec obstat, extra de biga. c. Debitum. propter affectum animi cum opere subsequu to: quia ecclesia videt ea quae patent: a qua est bigamia instituta inquantum impedit ordines. Nec obstat quod sacer dos prohibebatur ducere viduam & repudiatam: quia cum esset cerimoniale non ligat, nisi quantum est ab ecclesia institutum. Nec obstat quod est renouatum a Paulo dicente, Vni us vxoris virum, quia plus potest Papa quam ipse: vnde in bigamia totaliter dispensare potest. Nec potest dici, quod lege Mosayca fuerit introductum quod bigamia impediret ordinem sacrum, qui nondum erat institutus. Quod autem sponsalia volentis decipere causent honestatem apparet: quia ecclesia condemnabit ad matrimonium contrahendum, & etiam confessor talem deceptorem. Cum autem ecclesia instituerit hoc impedimentum: videt quod omnia sponsalia quae ecclesia iudicat vera, causent veram publicae honestatis iustitiam.
Tertia conclusio est, qui debeant admitti ad accusandum & testificandum, quando agitur ad diuortium & matrimonium separandum & dirimendum propter consanguinitatem & affinitatem, & publicae honestatis iustitiam vel aliter. Vbi est sciendum, quod in omni casu ad accusationem & testificationem illi videntur magis idonei qui melius sciunt veritatem: sed veritatem impedimenti consanguinitatis & affinitatis melius sciunt consanguinei quam extranei: quia vnusquisque suam genealogiam tam ex testibus & ex chartis, quam ex reci- tatione maiorum scire laborat: ergo tales in testes sunt maxime admittendi. Et haec ratio tangitur extra. Qui ma. ac cu. pos. c. Videtur nobis. Veruntamen in defectu consanguineorum extranei admittuntur cum iuramento tamen, quod pro tempore denunciationis, quae fiebat in ecclesia praesentes non erant, aut legitima causa impediti denunciationem nescierunt: aut postea didicerunt sicut habetur expresse in illo. c. Cum tua. si autem accusaretur matrimonium pro altero impedi mento, tunc extranei admittendi essent. quando autem accusa retur matrimonium ex eo quod dicitur non fuisse contractum: tunc parentes & consanguinei sunt repellendi tanquam suspecti: nisi ex parte illius qui est inferior dignitate & diuitiis: de quibus probabiliter aestimari potest, quod libenter matrimonium vellent stare.
Ad primum argumentum dicendum, quod sponsalia causant vinculum quod impedit matrimonium & dirimit: non ratione sui sed ratione eius ad quod ordinatur. scilicet ratione matrimonij: sicut affinitas quae causatur ex matrimonio impedit matrimonium sequens & dirimit. Vel potest dici, quod istud impedimentum causatur ex sponsalibus: non secundum se sed ex adiuncto perpetuo statuto ecclesiae.
Ad alia argumenta patet responsio ex praedictis. si autem quaeratur quomodo publicae honestatis iustitia ex ecclesiae institutione, vel alias consanguinitas vel affinitas in gradu a sola ecclesia prohibito possit impedire matrimonium quod est de iure diuino & naturali. Dicendum, quod licet matrimonium sit de lege naturae, quia tamen eius materia est homo secundum quod est pars communitatis ad actus corporales: in quibus subiicitur homini rectori conitatis: inde est quod homo potest facere personam inhabilem: non sic autem in aliis quorum materia non est homo, vt sic, sed vel vt homo absolute, vel vt pars communitatis respectu diuinorum, vt in ordine: vnde in illis non potest Papa facere inhabilem.
On this page