Text List

Quaestio 3

Quaestio 3

de illegitimitate, utrum scilicet aliqua prolessit illegitima

QVAESTIO TERTIA. De illegitimitate.

Thom. vbi supra art. 3.

QVAERITVR tertio de illegitimitate, vtrum scilicet aliqua prolessit illegitima. Et videtur quod non, quia humanum iudicium debet conformari diuino, sed Deus iudicat omnem prolem legitimam ad successionem aeternam: dummodo non sectetur vitia parentum: ergo & homines debent eam legitimam reputare ad successionem temporalem.

Item filius non debet puniri pro peccato patris. Eze. 18. sed illegitimus concubitus est peccatum parentum: ergo propter illum non debet proles illegitima reputari.

Item quantum distat illegitimus a legitimo tantum est econuerso, sed legitimus non potest illegitimari: ergo nec illegitimus legitimari: sed nati de illegitimo concubitu aliquando legitiman tur, ergo non sunt illegitimi.

In contrarium arguitur: quia qualis est causa talem producit effectum: sed concubitus est causa prolis: ergo ex illegitimo concubitu est illegitima proles.

Respondeo, hic sunt tria videnda. Primo, qui filij sunt legitimi, & qui non. secundo, de legitimatione iuris scripti. Tertio, de legitimatione per hominem.

Quantum ad primum sunt tres conclusiones.

Prima de diuisione quadrimembri Iuristarum dicentium, quod quatuor sunt genera filioru: quidam enim sunt legitimi & non naturales, vt adoptiui & arrogati: de quibus postea dicetur. Alij sunt legitimi & naturales, vt illi qui nascunt de legitimis matrimoniis, qui sunt legitimi secundum rem vel secundum ecclesiae approbationem, & contrahentium reputationem, vel vtriusque, vel saltem alterius. Alioquin si vterque sciat impedimentum, vel si ignorantes impedimentum clandestine contrahant, proles illegitima nascitur, nullam habens excusationem ex parentum ignorantia. Probantur haec quo ad primum arg. Qui filij sint legitimi. c. Cum inter. Io. &. c. Ex tenore. & quibusdam aliis capitulis.

Quantum ad secundum argumentum probatur in eo. titu. c. Causam. de spon. clande. Cum inhibitio. Alij sunt naturales sed non legitimi: vt qui nascuntur ex concubinis indubitato affectu retentis, non qui ex meretricibus publicis, & scortis: & hi succedunt parentibus ab intestato vna cum matribus in duabus vnciis, hocest in sexta parte. Alij vero nec sunt naturales, nec sunt legitimi, vt illi qui nascum tur ex adulterio, vel incestu qui dicuntur spurij. Ratio autem quare tales dicuntur illegitimi est, quia legitimum a lege dicitur. Lex autem excusans totaliter concubitum est sola lex matrimonij, quam non naturalis dictat: scriptura diui na confirmat, & lex humana approbat, & illi qui nascuntur praeter legem matrimonij omnes dicuntur illegitimi. Et praeter hoc illi qui nascuntur de adulterio vel incestu in naturales dicunt, quia ratio naturalis talem concubitum damnat.

secunda conclusio est de natis ex legitimo matrimonio quo ad vinculum: soluto quo ad thorum per sacrum ordinem vel religionis ingressum: dicunt autem quidam istos esse quo ad spiritualia legitimos, quo ad ciuilia, illegitimos: alij dicunt qui per eandem rationem illegitimi sunt qui nascuntur ex matrimonio legitimo quo ad vinculum: soluto tamen quo ad thorum & cohabitationem per solenne votum: vt quando vir & vxor pari voto ingrediunt religionem & profitentur: si tales postea gene rent filium, illegitimus est, quia lex matrimonij ratione cuius proles dicit legitima, est illa quam ponit Apostolus. 1. ad. Cor. 7. scilicet quod vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier & econuerso: sed haec lex soluitur ab vtroque per votum solemne ab vtroque emissum: ergo proles quae postea nascitur est illegitima: quia praeter legem matrimonij nata. Potest tamen dici eos esse simpliciter legitimos, quo ad omnia simpliciter: quia cum indistincte legitimi censeantur qui nascuntur ex matrimonio legitimo: etiam si illegitime nascantur: puta cum peccato veniali propter voluntatem: aut cum mortali propter effrenatam libidinem vel contra votum simplex: ita & in proposito cum remaneant veri coniuges legitimi filij sunt, licet cum peccato inde nascantur parentum. Vnde Genebaldus Laudunensis episcopi scopus neptem sancti Remigij vxorem habuit, qui se causa religionis mutuo absoluerunt: post quod tamen votum solenne ex ea filium occulte genuit, qui ob hoc vocatus est latro, & tamen ei in episcopatum successit, nec inuenitur quod Papa dispensauerit.

Tertia conclusio est de probatione legitimitatis, quia filius est quem nuptiae demonstrant. Vnde cum constante matrimonio natus sit coniugibus fimul habitantibus, etiam si mater contrarium in ret, pro legitimo habendus est: nec ipse tenetur credere matri viuenti vel morienti oppositum ei dicenti: quia vbi cunque testis duo contraria deponit, plus statur dicto primo quam secundo, quia periurus est deuiando a primo: vode quem semel habuit pro filio non plus potest habere pro non filio. sed si natus esset constante matrimonio, patre prius absente per duodecim menses spurius iudicatur. Nam de illa quae parit vndecimo mense post mortem viri, adhuc iura praesumunt quod sit legitimus, & pari ratione de nato post absentiam viri viuentis.

Quantum ad secundum de legitimatione iuris, sunt tres coclusiones.

Prima de legitimatione iuris ciuilis in sex casibus. Primus modus secundum iura ciuilia est, quando pater filium naturalem ex concubina susceptum tradit curiae ciuitatis suae, vel ciuitatis metropolitanae, & fit officialis in ea, quod fit propter honorem curiae. secundus est quando pater filiam naturalem lungit officiali curiae suae ciuitatis vel metropolis. Tertius est, quando filius naturalis offert seipsum curiae deficiente prole legitima. Nam alias non liceret se offerre, quamuis patri liceret offerre ipsum. Quartus est, si deficiente prole legitima pater cum concubina offerat pro eo legitimando preces principi: & princeps eas admittat. Quintus est quando pater in suo testamento solenniter facto eum vocat naturalem legitimum. sextus est si pater in instrumento publico, vel propria manu confecto habente subscriptionem trium testium fide dignorum dixerit eum filium legitimum: & in hoc casu si pater hoc testimonium perhibuit vni ex filiis naturalibus, sufficit aliis ad legitimationem. Et de his habentur expresie iura ciuilia in variis locis. sed istud non tenet hodie propter duo. Primo, quia non sunt leges canonizatae. In rebus enim non ecclesiasticis nec spiritualibus ligant leges Imperatorum, nisi sint per papam reprobatae, alias non: quia leges non designantur sacros Canones imitari. sed in ecclesiasticis & spiritu alibus non habent efficaciam, nisi sint per Canones approbatae, quamuis alias sintrationabiles & honestae, sicut de rebus ecclesiae non alienandis. & de haereticis. Nullae leges valent nisi quantum sunt per canones approbatae: etiam si non essent specialiter reprobatae. Vnde cum causa matrimonialis & legitimationis sit ecclesiastica, nec inci denter etiam pertineat ad iudicium saeculare: ergo quicquid de legitimatione leges cauent non valet, nisi inquantum est per Papam approbatum. Non sunt autem alicubi illi sex modi per Canones approbatae.

Praeterea illi modi recesserunt ab aula, quia nec in curiis Imperatorum, nec ciuitatum, nec principum tenent: imo visum est quod in spuriis de domo Regis ita volebat Rex habere successionem sicut in aliis: ergo propter dedicationem curiae Imperatoris, non reputat eos legitimatos.

secunda conclusio est de legitimatione propria iuris, quae est per ingressum religionis qui eos legitimat quantum ad omnes ordines, & nullam dignitatem proprie dictam: vt quod sit praelatus per electionem, de filiis presbyterorum. c. 1. Nam curam animarum iure ordinario siue per electionem, siue per commissionem habere non potest. Et quod aliqui dicunt, quod cum spurio religioso episcopus potest dispensare ad curam & abbatiam, non legi. similiter quod possit ex hoc succedere, vel ordo pro eo qui succederet, si ipse esset legitimus. C. de sac. san. eccl. Deo nobis. non legi nec credo: quia hoc est stricti iuris: vnde si est legitimatus quo ad ordines non propter hoc quo ad successionem, intelligitur autem ingressus cum effectu. scilicet pet professionem tacitam vel expressam.

Tertia conclusio est de legitimatione communi iuri Canonico & Ciuili. Vnde est tertius modus vtriusque iuris quando concubina ex qua prius habiti sunt filij ducitur in matrimonium. Per sequens enim matrimonium filij prius suscepti ex illa fiunt legitimi quo ad omnia: si tempore conceptionis poterat esse vxor legitima: quamuis alias meretrix communis siue mediate siue immediate ducta fuerit, aliter nunquam. Vbi vertitur quaestio Dominicalis Bartholomaei, supposito quod primogenitus legitimus debeat habere regnum: quis debeat habere an primogenitus naturalis ex concubina ante mortem ducta in coniugem, an secundo genitus semper legitimus. Et quamuis multa dicta sint pro & contra: tamen istud videtur verius, quod si ius primo geniturae sit tale quod cedat ante mortem patris, vt quia praemoriens transmittat ius succedendi in regno patri ad ne potes excluso secundo genito: tunc non sufficit concurrere primogenituram & legitimitatem ante mortem, nisi istud ius nascendo acquiratur: vnde cum secundo genitus nascendo hoc ius acquisierit: quia ante se alium legi timum non habuit: legiti matio sequens legitimum ius quaesitum non tollitur. si autem ius primogeniturae est talis naturae quod ante mortem patris non cedit: quia tempore mortis verum est dicere istum primogenitum & legitimum, videtur quod debeat praeferri.

Quantum ad tertium de legitimatione hominis, sunt tres conclusiones.

Prima de legitimatione episcopi. Et qui dem quantum ad episcopum certum est, quod potest legitimare quantum ad minores ordines, & simplicia beneficia, id est, quae non sunt curae animarum nec dignitates, de fil. presbyter. c. 1. Hoc autem intelligendum est de subditis, quia non subditum nemo potest soluere vel absoluere, sicut nec ligare: vnde cum legitimare sit a poena iuris absoluere, nullus potest non subditum legitimare, propter quod non subdito spurio episcopus non potest dare beneficium, nec minorum ordinum exequutionem, nisi prius a suo episcopo fuerit legitimatus, quod si factum fuerit: tunc potest a quocunque beneficiari, seu ordinari cum literis dimissoriis, sicut & legitimus. vnde si episcopus scienter subdito suo illegitimo conferat ordines vel beneficium, eo ipso dispensare videtur. Nullus autem praelatus Papa inferior potest legitimare ad successionem haereditatis, quia non est ei permissum. Ad sequentia autem videtur legitimatus ex quo est ad antecedentia: vnde quia Canonici maxime cathedralium ecclesiarum in iudices impetrantur, videtur quod & si alias illegitimi esse non possent: quia de hoc sunt opiniones: tamen eo ipso quod Canonici sunt, in iudices sicut & caeteri impetrari possunt, quia non debet cui quod maius est licet, quod minus est non licere.

secunda conclusio est de legitimatione Papae: quia Papa certum est quod ad omnem ordinem, beneficium, & dignitatem ecclesiasticam legitimare potest: quia ad hoc legitimare non est aliud quam impedimenta iuris Canonici amouere sibi, & a poenis Canonum quibus ligatus est ipsum absoluere: sed Papa potest ab omni poena Canonis absoluere, & omne positiuum impedimentum amouere. ergo &c. Papa ergo legitimat, & ad actus saeculares, & ad actusspirituales, & ad successionem haereditariam in terra sibi subdita.

sed vtrum haec legitimatio valeat quo ad successio nem in terris Papae non subditis, dubium est. Quidam enim dicunt quod ex quo aliquis legitimatur a Papa in spiritualibus, videtur legitimatus per consequentiam quandam & in temporalibus, ne sit absurdum & quasi monstruosum: vt legitimatus ad spiritualia, illegitimatus ad temporalia censeatur, multa enim per consequentiam obtinentur. Et hanc opi. tenet Goffredus in summa sua & concordat cum illa Decretali, Per venerabilem. Alij dicunt, quod in terris non subditis temporali iurisdictioni Papae legitimatio facta per eum non valet quo ad successionem, quae esset praeiudicialis legitimatio haeredi: licet valeat quo ad actus spirituales & dignitates saeculares: & hoc de facto tenuit in Regno Franciae: quia primogenitus comitissae Flandriae legitimatus per Papam: non successit in comitatu, sed alius minor qui erat legitimus. Verius autem videtur quod in terra ecclesiae non subdita temporaliter, Papa potest legitimare quantum ad officia publica, in quibus nulli paratur praeiudicium: vt quod sit iudex ordinarius vel delegatus, ad quod non requiritur quod sit dominus temporalium, cum hoc non sit ius suum temporale alicui auferre. Item etiam ad hoc quod succedat in bonis temporalibus in terris laicorum non sibi subiectis: dato quod non habeat dominium tale quale Imperator: quia si iste non perdit successionem nisi per hoc quod est illegitimus, aut illegitimitas ista positiua est & homana: vt quia parentes contraxerunt in gradu per solum statutum ecclesiae prohibito, vel alio impedimento pure positiuo, & istud est mere Canonicum: quia ius ciuile non potest facere, personas inhabiles ad matrimonium: sed omne impedimentum a iu- re Canonico impositum Papa potest amouere. ergo &c. si dicatur quod Papa potuit amouere a principio non ex post facto: Dicendum quod imo, non quod ipse faciat quod fuerit natus de legitimo matrimonio, qui non fuit: sed quia non repellitur a successione nisi per hoc quod censetur illegitimus, ille conditor legis qui iudicat eum illegitimum potest iudicare legitimum. si autem sit illegitimus lege di uina vel naturali: idem est per id quod factum est modo: quia cum non priuetur per hoc est natus illegitime: quia tunc a quocunque legitimatus priuaretur: sed per hoc quod nunc iudicatur illegitimus, ecclesia cuius est iudicare an sit illegitimus: etiam ad hoc quod succedat, ipsa potest eum facere haberi pro legitimo: si aliquis hoc possit facere: non quod quicumque potest iudicare de legitimitate pol sit legitimare: sed supposito quod aliquis possit legitimare qui non potest de legitimitate cognoscere: puta Imperator, multo magis ille qui potest de legitimitate cognosce re: & iura punientia illegitimitatem tollere, potest eam efficere: hoc autem intelligendum est respectu iuris quaerendi, vt quando filius legitimatur patre viuente: quando etiam constat de mente Papae, qui exprimit ad successionem, ad omnia ipsum legitimat & restituit. Nam si exprimit aliqua ad quae legitimat, non propter hoc ad alia intelligitur legitimare: nisi quando sunt minora & non sunt in alterius praeiudicium: sicut si legitimat ad dignitates, per consequens quod possit esse conseruator vel huiusmodi: sed non propter hoc quod parentibus succedat: etiam si simpliciter & quo ad omnia legitimaretur, nisi successionem exprimeret: adhuc intelligeretur saluo iure alterius, & per consequens non extenderetur ad successionem. si autem quaeratur de iure quaesito: vt puta de legitimando filium post mortem patris ad succedendum illi, quando legitimo est iam ius acquisitum: aliud est, quia hic obstat non solum impedimentum iuris positiui dicentis, ipsum non debere succedere: sed impedimentum iuris na turalis dicentis, rem iuste quaesitam sine culpa & facto suo non debere perdere: quod non potest facere Papa nisi sit dominus temporalium, in casu in quo princeps hoc posset.

Tertia conclusio est de legitimatione principis saecularis. Vbi de principe saeculari est sciendum, quod non potest legitimare ad aliquid spirituale, nec plus tollere vinculum illegitimitatis quo ad spiritualia, quam absoluere ab excommunicatione: quia non potest directe amoue re impedimentum ecclesiasticum, nisi iudex ecclesiasticus: potest tamen legitimare omnem suum subditum quicunque in temporalibus non habet superiorem dominumtemporalem, siue sit Imperator, siue Rex Franciae, siue alius: quia ex quo in temporalibus non habet superiorem respectu temporalium: potest ipse poenas temporales suorum subditorum sta tuere, vel destituere sicut vult, nec aliuseis non superior potest subditis imponere poenas, nisi quantum ille approbat, secundum illud: Tu quis es, qui iudicas seruum alienum? si ergo lex ciuilis dicit spurium non succedere vel non iudicare, non ligat spurium Franciae, nisi quantum placet Regi Franciae. Vnde quantum ad hoc potest legitimare. i. quantum ad hanc poenam non imputare illegitimitatem: & hoc simpliciter respectu iuris quaerendi, vel propter vniuersalitatem dominij: sed non respectu iuris iam acquisiti, licet in casu in quo potest vni auferre & alteri dare. Potest tamen princeps seruum facere ingenuum: non solum ad actus ciuiles, sed spirituales non directe sed indi recte: quia quamuis solo iure Canonico caueatur, quod seruus non promoueatur domino inuito: non tamen propter hoc aufertur potestas domino manumittendi seruum, quo facto cessat prohibitio: ita cum Imperator possit dare ius annulorum aureorum, & restituere naturalibus, quod est facere ingenuum propter vniuersale dominium seruum cuiusli- bet priuati, & per consequens ionasterij in temporalibus enim subiecti: sic factus liber poterit religionem intrare, & fieri clericus domino inuito: quia impedimentum illud quod est ciuile: potest Imperator ponere & deponere: sed facere legitimum & illegitimum non est principis: vnde non est simile.

Ad argumenta ad primum dicendum, quod ius humanum debet conformari diuino vbi locum habet similitudo: quod non est in proposito: quia omnis illegitimus habet exordium legitimum quo ad animam: cum omnis anima a Deo sit per creationem, & ideo legitimus est ad successionem aeternam si legitime viuat. sed ex par te corporis habet illegitimum exordium, propter quod quo ad temporalia illegitimus est censendus.

Ad secundum dicendum, quod filius non punit peceato patris poena aeterna, nec poena temporali quae sit poena sensus, nec poena damni quod subtrahatur sibi aliquid habitum. In hoc tamen punitur filius pro patre: quia aliquid non est ei debitum quod alias fuisset sibi debitum, sicut declaratum fuit in. 2. lib. cum ageretur de peccato originali, & sic filius illegitimus ex peccato patris duplex damnum incurrit. Vnum quia non admittit ad officia & dignitates, quae requirunt quandam claritatem & dignitatem in his qui hoc exercent. Aliud quia non succedit, aut non plenarie in haereditate paterna: sicut filius legitimus posset succedere.

Ad aliud dicendum est, quod iura proniora sunt ad absoluendum quam ad condemnandum: & ideo illegitimus potest de gratia legitimari, sed legitimus non illegitimatur.

si autem quaeratur vtrum illegitimus confirmatus vel positus in dignitate ab illo, qui non potuit cum illo ad illam dispensare: vel si potuit non tamen dispensauit nec dispensare voluit, quia nesciuit teneatur resignare. Dicendum quod sic nec facit fructus suos tanquam malae fidei possessor: & si sciretur deberet deponi, sicut abbas Manchus fraudulenter promotus, extra de cor. viti. c. penult. non tamen tenetur se prodere publico: sed tenetur resignare in manu eius qui potest recipere, dicendo sibi occulte causam, quam tamen non tenetur ei dicere, nisi forte ille nollet alitet recipere: & hoc nisi possit obtinere dispensationem ab illo, qui a principio potuit dispensare.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3