Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

de affinitate, utrum impediat matrimonium

DIsTINCTIO. 41. QVAESTIO. I.

CIrca. 41. Distinctionem quaeruntur tria. Primo, de affinitate. secundo, de publicae honestatis iustitia. Tertio, de illegitimitate.

De gradibus affinitatis.

Ioom. 4. Dist. 4l.

PRIMO igitur quaeritur de affinitate, vtrum impediat matrimonium. Et videtur quod non, quia effectus non impedit suam causam: sed affinitas est effectus matrimonij. ergo &c.

Item secundum iura consanguinei succedunt in rebus defuncti, sed vxor est res viri: ergo eo defuncto debent in ea succedere consanguinei.

Item vxor alicuius affinis est frater viri sui, sed eo mortuo debet eam accipere in vxorem secundum legem veterem, vt haber Leui. 25. ergo affinitas non impedit matrimonium.

In contrarium arguit, quia Leui. 18. dicii, Turpitudinem vxoris patris tui non discooperies, & turpitudinem matris tuae non reuelabis: sed tales sunt tantum affines: ergo affinitas impedit matrimonium.

Item vir & vxor sunt vna caro, ergo qui attinet vni per consanguinitatem oportet quod attineat alteri, quod fit per affinitatem: ergo sicut attinentia consanguinitatis impedis matrimonium, sic & attinentia per affinitatem. Et haec est ratio Greg. 25. q. 5. c. Porro.

Respondeo, hic sunt quin que videnda. Primo, quid sit affinitas & vnde dicat. secundo, quomodo contrahatur. Tertio, quomodo genera affinitatis distinguantur. Quarto, quomodo gradus in ea computentur. Quinto, quo quarto gradu affinitatis matrimonium prohibeatur.

Quantum ad primum sunt tres conclusiones.

Prima, vnde dicatur & quid sit. Dicitur autem affinitas, quia accedit ad fines. i. terminos vel contra dicta. Est autem affinitas attinentia vel propinquitas personarum ex carnali copula proueniens, omni carens parentela Dico autem corporali licita vel illicita omni carens parentela per se, licet per accidens aliter esse potest, vt statim dicetur.

secunda conclusio est de ratione affinitatis. Ratio autem huius propinquitatis hinc sumitur, quia super conicationem naturalem fundatur amicitia naturalis: conicatio autem naturalis fit duobus modis, secundum Philosophum. 8. Ethic. Vno modo secundum carnis propagationem, secundum quem modum vnus est ab alio vel ambo a tertio. Alio modo per coniunctionem ordinatam ad carnis propagatio nem: quae coniunctio est per carnis copulam, vel per matrimonium: in quo est mutua obligatie coniugum ad car- nalem copulam: propter quod ibidem dicit Philosophus. Quod amicitia viri ad vxorem est naturalis. Et ideo ficut per propagationem carnis causatur attinentia naturalis amicitiae, quae est consanguinitas: ita per carnalem copulam vel coniunctionem ad hoc ordinatam, vt est matrimonium causatur vinculum naturalis amicitiae, quod vocatur affinitas: dum homo vt prius dictum fuit aequaliter se habet ad consanguineos vxoris suae sicut ad suos: eo modo quo vxor est aliquo modo vnum corpus cum viro: sed quia non simpliciter vnum cum eo, sed quasi ab extrinseco adiuncta: ideo quicunque attinet viro attinet vxori in eodem gradu. sed quia ab extrinseco adiuncta: Ideo attinet ei alio genere attinentiae, quia consanguinei viri sunt affines vxoris. II Tertia conclusio est, quod per accidens potest licite & illicite permisceri consanguinitas consanguinitati: affinitas affinitati: consanguinitas affinitati: vnde in incestu Loth, Moab, & Amo fuerunt filij Loth, & ipse pater, & sic in primo gradu considerato patre, sed consideratis matribusfuerunt nepotes ex duabus filiabus: & ipse auus: semper enim pater matris est auus maternus, filius filiae nepos, cui accidit quod cognouerit eas. Et in incestu Caroli magni cum sorore, ex quo gen uis Rolandum filium & nepotem, ipse pater & auunculus, quia frater matris, vt dicitur. similiter affinitas consanguinitati in incestu Iudae cum Thamar, & in omni licito matrimonio pater potest dici affinis filio: sicut quicunque cognoscit matrem & econuerso, mater est affinis filio: quia qui cunque cognoscitur a patre est affinis: licet proprie soleamus vocare affines vitricum, qui est non pater, sed maritus, & nouercam quae est vxor non mater: tamen si tota causa affinitatis est coniungi carnaliter consanguineo: pater qui cognoscit vxorem postquam fuit mater fit affinis filiis suis, sicut filiis eius ex allo marito. Exemplum de omnibus in patre & filio qui duxerunt matrem & filiam: cum mater esset in tertio gradu patri cum dispensatione ex qua genuit filiam & filium: hic enim est permixta affinitati quantum ad personas contrahentes. Nam illa est nouerca mea inquantum vxor patris mel, & ego priuignus suus inquantum filius mariti. Item ipsa est socrus mea inquantum mater vxoris meae, & ego gener suus inquantum maritus filiae. similiter pater meus est vitricus vxoris meae inquantum est maritus matris eius, & ipsa priuigna eius inquantum filia vxoris, item socer eius, quia pater mariti, & ipsa nurus, quia vxor filij. secundo est ibi permixta consanguinitas consangul nitati: quia illi sant in primo gradu descendentium patri, inquantum ab eo immediate geniti: & sunt in quarto gratia du transuersali inferiori, inquantum filij consanguineae in tertio gradu. semper enim filius est in vlteriori gradu quam pater illi cui coniungitur per patrem, nisi cum fratre proprio. Tertio est ibi consanguinitas permixta affinitati: quia filius inde natus est frater vxoris primi filij ratione eius: quia ex eandem matre frater. scilicet vterinus & est leuir eius, quia frater mariti, quia ex eodem patre, & filia: inde nata est soror primae filiae vterina & primi filij patruelis. Item prima filia est glos eius. i. vxor fratris, & primus filius postea natus est frater & sororius.

Quantum ad secundum de diuersis generibus affinitatis, quae in litera tanguntur, sunt tres conclusiones.

Prima, quomodo multiplcentur. Vbi est sciendum, quod propter vnumquodque tale & illud magis in aequi uocis: ergo vxor fratris mei est mihi in primo gradu & genere fratrissa: si mortuo fratre alius contrahat cum ipsa adhuc ille alius magis attinet mihi quam vnus extraneus: qa fit vna caro cum mea affine, & quaecunque vni & eidem sunt eadem inter se, sunt eadem, & quae religiosis adhaerent religiosa sunt. Primus ergo maritus post fratrem meum est in secundo gradu affinitatis, quia est vir fratrissae meae: & si ipsa acciperet secandum vel tertium virum, omnes qui imme- diate iungerentur ei, quae est in primo genere essent mihi in secundo affinitatis, & in primo gradu sicut ipsa. si autem secundus vel tertius vir eius qui attinet mihi in secundo genere affinitatis, ipsa mortua contrahat cum alia: adhuc ad illam plus naturaliter afficiar quae fit vnum cum eo, qui factus est vnum cum fratre meo in candem vxore quam cum extranea, sic naturaliter est quodammodo mihi coniuncta. sed minus verum est in tertio genere, & si illa ducat secundum vel tertium virum, illi erunt mihi in quartosi vero illi aliam vxorem, illi erunt mihi in quinto, & sic deinceps.

secunda conclusio est de differentia prohibitionis inter ista genera.

Vbi sciendum, quod quartum & quintum genus, & sic vltra, nullam prohibitionem habebant: sed solum tertium habebat prohibitionem minorem quam secundum: quia solum in primo & secundo gradu: vnde vxor ne potis fratris mei si contrahebat cum alio & ille cum alia, cum illa si contraxisset tenuisset matrimonium. secundum vero genus in tertio, sed non in quarto &c. primum vsque ad septimum: quia semper eodem gradu quo consanguinitas: hodie vero remota sunt omnia genera affinitatis praeter primum, extra de consang. & affi. Non debet. nec illud vltra quartum gradum, vt postea videbitur: vnde correcta sunt multa in litera contenta.

Tertia conclusio est incidens. s.ꝗ in ter cognatos coniugum nulla est affinitas. Nam socius socij mei non est socius meus: quia affinitas non causat affinitatem: vnde non sequitur, quod sim affinis affinibus tuis si sum affinis tibi, vel consanguineis tuis: vnde secundus vir potest mortua vxore contrahere cum consanguineis primi viri, qui est affinis vxori: similiter consanguinei viri possunt contrahere cum consanguineis vxoris. sicut etiam non sequitur, sum consanguineus tuus: ergo omnium consanguineorum tuorum: quia potest esse cognatio mea & tua ex parte matris, illorum autem ex parte patris. ideo &c.

Quantum ad tertium, quomodo affinitas contrahatur sunt tres conclusiones.

Prima, quod affinitas contrahitur dupliciter. Primo, per matrimonium & si carnalis copula non sequat secundum quosdam. Alij vero dicunt, quod non causatur nisi publicae honestatis iustitia ante carnalem copulam. secundo, per carnalem copulam quocunque exercitant licite vel illicite, secundum naturam, & contra naturam: dum tamen semen viri in vase debito recipiat. 35. q. 3. Nec eam. extra de eo qui cog. consan. vxo. suae. Discretionem. &. c. Tuae fraternitatis. Pollutio autem extraordinaria. i. qua semen viri non in debito vase recipitur, non causat affinitatem nisi fieret maritali affectu. Tunc enim ratione matrimonij non copulae causat. 35. q. 3. Extraordinaria. extra de eo qui cog. consang. vxo. suae. Fraternitatis. quia talis non facit carnis vnitatem. Vnde quantuncumque inuadat vel frangat vasa pudoris, nisi in vase eius semen immittat, non contrahitur affinitas. Nec obstat extra de spo. c. Iuuenis. quia illud est ratione certi propter sponsalia, quae post septennium ille approbauit, vel quia maritali affectu attentauit. Nam attentatio quae fieret maritali affectu, maxime cum illa, cum qua posset matrimonium contrahi: causares affinitatem ratione dubij: vnde si constaret de copula carnali, non esset credendum: nisi in foro conscientiae, quod non fuisset seminis receptio, sed in foro conscientiae crederet: vnde si in illo foro constet non fuisse seminis receptionem nec attentationem factam maritali affectu, nullum vinculum contractum est, sed ex his quae in confessione nouit, non posset ipse in foro exteriori procedere ad pronunciandum matrimonium tenere, postquam esset probata carnalis copula: licet non seminis receptio quam non oportet probare, quia non est bene probabile.

secunda conclusio est de hoc quod dicunt Doctores, quod requiritur seminum commixtio. i. seminis vi ri receptio ad quod nata est sequi seminum commixtio. i. seminis & menstrui: quia non oportet mulierem seminare ad concipiendum prolem, alias beata Virgo non fuisset simul mater & Virgo: & per consequens nec ad affinitatem contrahendam: similiter ecouersosi sine carnali copula es set seminis receptio, causaretur affinitas: sicut aliqui dicunt de Antichristo, quod nascei semine transfuso per Daemonem incubum & succubum, quia tali actu fit vna caro in prole.

Tertia conclusio est, quomodo distrahat, vel dissoluatur. Et quidem non per mortem eius cuius actu contracta est, sed per corruptionem subiecti, vt paternitas & huiusmodi re lationesquae innascuntur ex actibus praeteritis, sicut enim est pater, non quia generat sed quia genuit, quod semper durabit, sic est affinis quis, quia consanguineus suus contraxit vel cognouit: & si resurgat frater meus licet non sit virfra trissae meae: ipsa nihilominus manet fratrissa, quia fuit vxor licet non sit: vnde in patria erunt affinitates quae fuerunt: licet non nubant nec nubantur, sicut & cosanguinitates, licet non nascantur nec moriant.

Quantum ad quartum de computatione graduum, sunt tres conclusiones.

Prima exemplificans de gradibus consanguinitatis secundum tres lineas supradictas. Est igitur in arbore consanguinitatis linea recta ascendentium & descendentium, transuersalis superior inferior & aequalis. Primus gradus in linea recta ascendentium in quo sunt pater & mater. secundus auus auia. Tertius proauus proauia. Quartus abauus abauia. Quintus atauus atauia. seetus tritauus tritauia. septimus tritaui & tritauiae pater & mater. Octauus tritaui vel tritauiae auus vel auia. No nus tritaui veltritauiae proauus & proauia. Decimus tritaui vel tritauiae abauus vel abauia. Vndecimus tritaui & tritauiae atauus & atauia. Duodecimus tritani & tritauiae tritauus & tritauia. In linea descendentium. Primus filius & filia. secundus nepos neptis. Tertius pronepos proneptis. Quartus abnepos abneptis. Quintus atnepos arneptis. sextus tri nepos trineptis. septimus trinepotis & trineptis filius & filia. Octauus trinepotis & trineptis nepos & neptis. Nonus trinepotis trineptis pronepos pro neptis. Decimus trinepotis trineptis abnepos abneptis. Vndecimus trinepotis trineptis atnepos atneptis. Duodecimus trinepotis trineptis trinepos trineptis. In linea vero transuersali inferiori. secundo gradu fratris & sororis filius & filia, qui vulgo nepos & neptis vocantur. Tertio sratris & sororis nepos neptis. Quarto fratris & soro ris pronepos proneptis. Quinto fratris & sororis abnepos abneptis. sexto fratris & sororis atnepos atneptis. septimo fratris & sororistrinepos trineptis. Octauo fratris & sororis trinepotis filius. Nono nepos. Decimo prone pos. Vndecimo abnepos. Duodecimo atnepos. Trideci mo trinepos. In linea vero transuersali superiori. secundo gradu patruus. i. frater patris, amita soror patris, matertera soror matris, auunculus frater matris. Tertio gratia du patruus magnus. i. frater aui, amita magna. i. soror aui, auunculus magnus. i. frater matris, matertera magna ci. soror eius. Quarto gradu propatruus, proamita, proanuncnlus, promatertera. i. frater & soror proaui & proauiae, quos alij vocant patruus auunculus, amita materterae maior. Quinto gradu abpatruus abauunculus abmatertera frater. scilicet & soror abaui & abauiae, qui aliter patruus & auunculus amita matertera maxima. sexto gratia du abpatruus &c. septimo tripatruus &c. Octauo tripatrui pater &c. Nono tripatrui auus &c. Decimo tripatrui proauus. Vndecimo tripatrui abauus &c. Duodecimo tripatrui atauus. Tridecimo tripatrui tritauus. sed in linea aequali primus gradus frater & soror. secundus filij duorum fratrum. Tertius duorum fratrum nepotes. Quartus duorum fratrum pronepotes. Quintus duorum fratrum aut duarum sororum, aut fratris & sororis, abnepotes vel ab neptes. sextus duorum fratrum atnepotes vel atneptes, vel vnus atrinepos, alius atrineptis. septimus duorum fratrum atrinepotes & atrineptes. Octauus duorum fratrum trino potis filius. Nonus eiusdem nepos. Decimus proneposVndecimus abnepos. Duodecimus atrinepos. Tridecimus trinepos. sunt autem plures gradus nominabiles in linea transuersali quam in linea recta. quia nomen primi gradus in linca recta, est nomen secundi in linea transuersali: habet linea transuersalis aequales gradus, sicut & su perior & inferior: quia illi idem qui sunt inferiorum respectu superiorum sunt aequales adinuicem.

secunda conclusio est de arbore affinitatis secundum lineam rectam. Primus vitricus & nouerca, id est coniuges parentum. secundus vitricus magnus & nouerca magna. i. coniuges aui & auiae. Tertius prouitricus pronouerca coniuges proaui & proauiae, abuitricus abnouerca, atriu itri cus atrinouerca, triuitricus trinouerca trinouercae pater & mater, deinde horum auus, proauus, abauus, atauus, tritauus. Descendendo autem priuignus & priuigna filij. scilicet vxoris qui coniunguntur vitrico & nouercae per suam consanguinitatem non illius: quia enim pater & mater sunt in primo gradu consanguinitatis filiis, & econuerso etiam coniuges parentum sunt in primo gradu filiis coniugum, & econuerso. Item gener & nurus. scilicet coniuges filiorum sicut & ipsi filij. secundo gradu coniuges nepotum ex filiis & filia bus, sicut & ipsi nepotes qui possunt dici nurus minor & gener minor. Tertio coniuges pronepotum, pronurus & progener. Quarto coniuges abnepotum abgener & abnu rus. Quinto coniuges abnepotum atnurus atgener. sexto coniuges trinepotum trigener trinurus. septimo coniuges filiorum trinepotum &c. In linea vero transuersali superiori secundo gradu affinitatis sunt coniuges patrui, auunculi, amitae, materterae. Tertio coniuges patrui magni &c. Quarto propatrul. Quinto abpatrui. sexto atpatrui. septimo tripatrui. In linea vero transuersali inferiori secundo gradu vir & vxor, filij & filiae fratris. Tertio vxor nepotis, & vir neptis. Quarto vir & vxor pronepotis & proneptis, & deinceps. In linea vero transuersali media & aequali quae verius videtur habere plures gradus: lices aliqui dicant quod non nisi vnum, primo gradu affinitatis sororius fratrissa. i. vir sororis, vxor fratris. Item leuir. i. frater viri, glos. i. soror viri. Nam leuitrices. i. duorum fratrum vxores non sunt sibiipsis affines, nec vir sororis & vxor fratris, quia affinitas non causat affinitatem. Oportet enim quod semper persona quae est causa affinitatis, sit consanguinea alteri illorum de quorum affinitare quaeritur. Per hoc enim fit aliquisaffinis meus: quia ipse est consanguine vxoris vel concubinae meae, vel per hoc quod ego sum consanguineus vxoris suae vel concubinae: maritus autam sororis meae non est consanguineus meus, nec sororis, nec vxoris meae quae est extranea mihi & sibi: sed bene est affinis mihi quia maritus sororis meae, & ego sibi, quia frater vxoris suae. Vxor vero mea est bene affinis sororis meae tanquam fratrissa, & illa illi tanquam glos. sed tibi maritus sororis meae non est affinis, nec tu illi, quia nec vxor tua est consanguinea eius, nec ego qui sum maritus eius sum consanguineus tuus: vnde sororius meus potest ducere potest mortem meam & sororis in vxorem meam. sed in secundo genere affinitatis attinet, quia facta est vna caro cum affine eius in primo genere. scilicet mecum qui eram frater vxoris eius: sed secundum genus affinitatis & tertium non sunt in vsu.

Tertia conclusio est, quia quod dictum est in praecedenti distinctione de computatione a Legistis non videt sufficiens, quia in linea recta sic est, q extrema plus distant in duplo abinuicem quam a medio, sed in linea obliqua non oportet, sed aequaliter in linea circulari, & sic est in propinquitate rectae lineae. Nam nepos distat ab auo duplo quam filius a patre: & pronepos a proauo &c. sed in linea transuersali non plus quam remotior a medio, quia ibi est primo linea obliqua, quae primo ascendit postea descendit, nec est ibi proprie medium. Non enim pater generat vnum mediante alio, sicut nepotem mediante filio: imo non est medium inter duos fratres: per quod absurdum videtur vt distent nisi vno gratia du, cum non sint nisi duae personae: semper enim debent esse plures personae quam gradus: vnde rationabilior est conputatio Canonistarum quam Legistarum. Est etiam aduertendum, quod linea transuersalis non facit diuersas lineas sicut rectas: alias transuersalis superior & inferior carerent primo gradu, & haberent secundum & tertium & sic deinceps: quod est inconueniens, quia secundum bene est sine tertio: vt in dualitate sed nunquam sine primo. Vnde est vna linea in qua primum gradum tenet pater: secundum ascendendo patruus qui est frater patris, & secundum descendendo filius fratris &c. quod tamen non videtur: quia patruus non attinet mihi per fratrem meum, sed per patrem. Potest enim vnigenitus habere patruum & materteram: sicut Christus duas Marias: vnde transuersalem superiorem oportet esse sine primogradu sui generis: & similiter trans uersalem inferiorem, quia frater aequalis fratri.

Quantum ad quintum de prohibitione sunt tres conclusiones.

Prima, quod matrimonium prohibetur in affinitate: eodem modo sicut in consanguinitate. i. vsq, ad quartum gradum in linea transuersali: sed perpetuo in linea recta ascendentium & descendentium. Vnde Iudaeus de sara, qui nunc est non posset contrahere cum Cethura suscitata: nec sarracaenus qui de Agar cum sara nec trinepotis trinepos cum vxore tritaui, quae est trinouerca trinouer cae: imo etiam in successionibus si tritaui atauus viueret vsq, quo videret trinepotem, qui est ei in vndecimo gradu & constaret: deberet praeferri in eius successione vxori & fisco: sed vltra trigesimum gradum lura non deferunt successionem, quia raro accidit, & leges adaptant ad ea quae frequenter fiunt.

secunda conclusio est de dispensatione Phpae prohibita circa hoc. Vbi notandum quod in primo gradu affinitatis, sicut consanguinitatis dispensare non potest cum sit contra ius naturale & diuinum: quia vxoribus patris exhibemus reuerentiam sicut & nostris parentibus. Item in linea transuersali primo gradu consanguinitatis, & affinitatis prohibetur matrimonium iure diuino: vnde nec Papa dispensare potest, quia etiam quodammodo est contra naturam: vnde in his nihil saeui criminis foedus naturale suspicari permittit. C. de episcopis. & cle. l. Eum qui probabilem. Vnde etiam ante legem Mosaycam multiplicato genere humano ante diluuium, vel post, creduntur abstinuisse a sororibus & ab vxoribus fratrum, nisi ad suscitandum semen fratri praemortuo sicut & tempore legis, sicut patet in Thamar & filiis Iudae. Nec obstat de vxoribus Abrahae & Isaac quas vocauerunt sorores, quia scilicet, fuerunt consanguineae vel cognatae, sicut & Loth qui fuit filius fratris Abrahae dictus est frater, nec etiam posset dispensare Papa in vxorem fratris mortui sine liberis: quia licet olim liceret: tamen dispensatiue licebat: quae dispensatio fiebat iure diuino non ab homine. Nam iure diuino communiter abstinebatur ab vxore fratris, sicut a sorore, sed in casu illo permittebatur. Vnde sicut Papa non potest dispensare in pluralitate vxorum, quamuis esset olim licita: quia licita erat ex Dei dispensatione prohibita iure communi, sic nec in proposito. Item nec in secundo transuersalis superioris: vt cum amita & matertera, quia lege diuina prohjbitum.

Tertia conclusio est de dispensatione Papae concessa. Potest enim dispensare in secundo gradu lineae inferioris, vt cum filia fratris, quia non erat prohibitum in scriptura. Item in secundo gradu vt duorum fratrum filij contrahant: aut tertio, vt quod duorum fratrum nepotes: aut quarto, vt quod duorum fratrum pronepotes &c. quae sunt de iure po sitiuo.

Contra, de Thamar quae erat soror Amon in primo gradu, & dixit ei: Pete me a patre meo &c.

solutio errabat, vel dicitur quod non erat soror vera, sed soror fratris ex alio latere: non quod rex posset dispensare: quamuis tunc ipse Dauid disponeret sacerdotium sicut Moyses & salomon deposuit Abiatar: econuerso loiada disposuit Regnum.

Ad argumenta: ad primum dicendum, quod affinitas est effectus matrimonij praecedentis ex quo causatur, & illud non impedit sed sequens matrimonium cum asfinibus contrahendum, quia fieret amicitiae dilatandae praeiudicium.

Ad secundum dicendum, quod consanguinei succedunt in bonis viri sui, quae sunt eius possessio: vxor autem non est possessio viri, sed magis est vna caro cum ipso, & ideo non est simile hinc & inde.

Ad tertium dicendum, quod lex prohibuit ne frater acciperet vxorem fratris. Leui. 18. concessit tamen hoc dispensatiue in casu in quo frater moriebatur sine liberis: vt viuus suscitaret semen fratris defuncti, ne nomen eius in progenie sua absque liberiere maneret.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1