Text List

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram communis doctrina reorum est vult signorum hoc accipitur res large prout sub nomine rei etiam intelliguntur priuationes: que tamen quia non cognoscuntur nisi per habitus secundum philosophum primo de anima. ideo de eis non est doctrina primo: sed ex consequenti. (Omne signum res aliqua est.) scilicet sumendo remin sua generalitate non prout est pars praedicte diuisionis que est in res et signa. (Non at omnis res signum est scilicet loquendo de signo quod signat aliquid ex institione non de signo quod signat ex natura sua: quia omnis creatura aliquo modo representat creatorem. Primundi de rebus et postea de signis disseremus. Contra. quia per signa deueniendum est in cognitionem rerum. Dico quod verum est illarum rerum quarum sunt signa: sed illa signa de quibus postea determinat non sunt instituta ad signandum res de quibus agit in hoc primo Non enim facile potest inueniri nomen quod tante excellentie conueniat. Huic concordat quod habetur. 22 propositione de causis: causa prima est super omne nomen quod nominatur. Omnis qui fruitur vtitur. Contra. bruta fruuntur et non vtuntur.

Respondeo. loquitur de fruitione quae est per voluntatem: et de vti: secundum quod est aliquid assumens in facultatem voluntatis: et sic verum est quod omnis qui fruitur vtitur. In homine spes ponenda non est. Uerum est sicut in saluatore: potest tamen poni spes in homine tamquam in coadiutore: et ab homine possumus expectare aliquid temporale: non tamen sicut a principali datore: quia principalis dator omnium bonorum deus est. Ita frater ego fruar in domino. Expositum est in solutione cuiusdam argumenti. potest tamen aliter dici quod est ibi hypalage id est fruar domino inte. Quia bonus est deus summus. hoc est dictu quia bonitas eius est ratio quae voluit ab eterno dare nobis esse ex tempore. et ideo ex illo verbo non sequitur quod quia fuit bonus ab eterno quod fuerimus ab eter no. Uirtutes propter se expetende et amande sunt. Expositum est in solutione primi argumenti penultia. q. huius distinctionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram