Text List

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram c purgatissimis mentibus cernitur.) purgatissimis scilicet a sensibilibus: a fantasticis imaginibus: a vanis rationibus quo ad cognitiuam: et a culpa et sequela culpe: et occasionibus quo ad affectiuam: nisi per iustitiam fidei emum detur. non figitur scilicet loquendo de fixione: non tantum speculatiua: sed etiam practica: que est per bonam affectionem. deus nomen est nature scilicet quantum ad illud cui imponitur: quia quantum ad illud a quo imponitur nomen est ope rationis secundum Dam. libro primo c. 9. neque diuersitatem etc. hoc verum est de similitudine que est accidentalis: nec in parte essentie: sed que est in tota essentia sicut in diuinis: (nec alienus.) hoc tenet in diuinis propter summam simplicitatem. In libro quoque sapientie. hoc loquitur Magister secundum vsum ecclesie: quia illa auctoritas est Prouerb. 8. et tu bethleem etc. Hec est littera secundum. lxx. quod in nostra littera inMichea negatio non ponitur: sed hocest Matth. 2.

¶ Incipit ostendere quomodo per creaturam potuerit cognosci creator.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram