Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIRca litteram (a creatura mundi.) i. ab homine: quia homo in aliquo communicat cum omni creatura habet commune esse cum elementis lapidibus et aliis innaninatis: viuere cum plantis: sentire cum brutis: apprehendere intelligibilia cum angelis: quamuis alio modo. (Nam sicut Ambro. ait.) Hic ponunt quatuor rationes ad ostendendum quod ex consideratione creaturarum potest cognosci aliquid esse supra omnem creaturam. Et hoc est deus.

¶ Prima ratio procedit ex hac suppositione quod ad producendum aliquid de nihilo exigitur potentia infinita. ideo nulla creatura hoc potest.

¶ Alie tres procedunt ex suppositione status in causis vt quod supra omne mutabile sit aliquod immutabile: et supra omne bonum et melius aliquod optimum: et supra omne pulchrum aliquod pulcherrimum. (Ex perpetuitate namque creatu rarum.) quia conditor creature fuit ante omnem creaturam duratione: et quod sic ante creaturam fuit: ab eterno fuit: quia cum creatura ceperit ex tempore si conditor durytione creaturam non precessisset iam non creator sed creatura esset. (Ex ordine et dispositione sapiens.) Nota quod est ordo rerum inter se et iste per appropriationem idicat dei sapientiam et est ordorerum in fine et iste per appropriationem iudicat dei bonitatem. (Unitatem quandam in se ostendunt et speciem et ordinem.) Nota quod assignatur vestigium quandoque in modo specie et ordine et quandoque in vnitate specie et ordine vt hoc. quandoque in mensura numero et pondere. Sapent. xi. Et ad idem possunt referri. In hac enim littera accipitur vnitas pro vnitate terminata quod refertur ad modum mensura vt visum est in quaestione refertur ad modum quia terminatum est mensuratum. Et quia secundum quod dicit Augustinus 22 de ci. dei. c. 19. Omnis corporis pulchritudo est partium congruentia cum quadam suauitate coloris. et in omni creatura quantuncumque simplici est aliqua congruens pluralitas: saltem ex actuali et potentiali vniversal absoluto et relatiuo quae loco suauis hebet aliqualem consigntionem colors. Idon numerus refertur ad speciem per quam intelligitur pulchritudo quam hebet creatura eo ipso quod facta est ad pulcherrimum exemplar: et quia res per suum pondus ordinatur ad finem in quem tendit. ideo pondus refertur ad ordinenc per quod factum est omne quod substantialiter et naturaliter est. Hoc dicit ad excludendum peccatum: quia peccatum a deo non est: nec substantialiter est. Unde glo. Aug. super illud verbum Io. i. (Sine ipso factum est nihil.) Uult quod malum nihil est formaliter loquendo. et hoc est quia defectus debiti boni est: nec est generaliter a causa: immo est a causa deficiente. (In tertio signo.)

Contra precesserat conuersio maneo sane in leprosam. Exo. 4. et vnge in serpentes: et atque in sanguinem. Exo. 7. Et eductio ranarum. Exod. 8.

Respondeo loquitur hoc de signo quod fuit signum et plaga non signum tamen.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram