Praeambulum
Praeambulum
¶ Distinctio. III. Unc vero ad eam iam perueniamus.) Postquam ostendit Magister propositum scilicet personarum trinitatem per similitudinem vestigii que est similitudo magis longinqua. Hic ostendit idem per similitudinem imaginis que est similitudo magis propinqua quam similitudo vestigii. Et diuiditur in partes duas: quia primo proponit et declarat quod intendit.
¶ Secundo propositum iam declaratum concludit in vltimo capitulo huius distinctionis. ( Quapropter iuxta nostram considerationem.) Prima in duas: primo probat propositum per imaginem que consistit in memoria intelligentia et voluntate.
¶ Secundo per imaginem inquantum consistit in mente notitia et amore: ibi. (Potest alio modo aliisque nominibus.) Prima in quattuor. Primo enim ostendit vbi sit querenda ratio imaginis scilicet in tribus potentiis partis superioris.
¶ Secundo ostendit vnitatem et qualitatem illius imaginis: ibi. (Hec igitur tria vt ait Augustinus.)
¶ Tertio mouet questionem ortum habentem ex predictis: ibi. (Hic attendendum est diligenter.) Ibi enim inuestigat quomodo potentie anime se habent ad anime essentiam.
¶ Quarto ne credatur omnimoda similitudo trinitatis create ad trinitatem increatam multas dissimilitudines ostendit ibi. ( Ueruntamen caueat etc.) Sequitur illa pars in qua declarat suum propositum per imaginem secundum quod consistit in mente notitia et amore que ibi incipitPotest alio modo.) Et diuiditur in partes duas.
On this page