Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram. Imago dei permanet. scilicet quantum ad substantialia: quamuis non semper sit in anima secundum suum esse perfectissimum quod in hconsistit quod potentie sint in actibus suis per comparationem ad deum. (hoc tria ad se inuicem referuntur. quod est intelligendum quantum ad relationem originis actuum quorum vnus oritur ab alio: scilicet actus intelligentie ab actu memorie: et actus voluntatis ab vtroque. (Ex maxima parte sit dissimilis.) Uerum est simpliciter valde tamen similis ad res sui generis comparata. (Fides patriarcharum prophetarum atque apostolorum.) scilicet quia a patriarchis credita: a prophetis credita et signata: ab apostolis credita et expresse et aperte predicata.
On this page