Praeambulum
Praeambulum
¶ Distinctio. IIII. HIc oritur questio etc.) Postquam declinauit Magister esse in deo essentie vnitatem et personarum trinitatem. In hac parte ondit perio narum originem et personalem distinctionem. Et diuiditur pars ista in partes duas. Primo enim agit de generatione filii a patre. Secundo de processione spiritus sancti ab vtraque dis. x. ibi. (Nunc post filii eternitatem.) Prima diuiditur in partes tres. Primo determinantur proprietates persone generantis. Secundo proprietates nature in qua conueniut generans et genitus. dis. 8. (Nunc de veritate.) Tertio proprietates persone genite. dis. 9. (Nunc ad distinctionem personarum.) Prima iterum diuiditur in partes. 4. Primo inquirit Magister quid sit genitum hoc est ad quid terminetur generatio. Secundo de quo sit generatio circa medium. 5 dis. ( Dicitur quoque et frequenter.) Tertio modo quomodo sit ipsa generatio. dis. 6. (Preterea queri solet.) Quarto de potentia perquam est generatio. dis. 7. (hic queri solet a quibusdam. Iterum prima diuiditur in duas: quia primo inquirit vtrum degeneretur. Secundo vtrum diuina essentia generetur et generet. dis. 5. (Post hoc queritur.) Prima diuiditur in partes quattuor. Primo inquirit Magister vtrum deus genuit deum: et ponit quaestionis determinationem. Secundo opponit in contrarium et soluit obiectionem: ibi. (Sed adhuc oppositionum.) Tertio reprobat quorunda errorum: ibi. (Quidam tamen.) Quarto reuertitur ad soluendum supradictam obiectionem addendo aliam solutionem: ibi. (Nunc ad predictam quaestionem reuertamur.)
On this page