Text List

Praeambulum

Praeambulum

¶ Distinctio. V. Post hec queritur etc. Postquam inquisuit steugtuer vetrum deus genuerit deum. hoc inquirit vtrum diuina essentia geEneret et generetur. Et diuiditur ista pars in partes duas.

¶ Quia primo inquirit vtrum diuina essentia generet et generetur: et vtramque quaestionem soluit.

¶ Secundo contravtramque solutionem simul opponit: ibi. (Predictis autem videtur esse contrarium.) Prima diuiditur in partes duas.

¶ Primo determinat quaestionem vtrum essentia sit genita.

¶ Secundo illam quaestionem vtrum essentia generet: ibi. (Ita etiam non est dicendum.)

¶ Prima iterum in duas.

¶ Primo determinat quaestionem

¶ Secundo contra suam determinationem opponit: et illam oppositionem soluit: ibi. (Huic autem videtur contrarium etc.) Sequitur illa pars que ibi incipit. ( Predictis autem videtur etc.) In qua ipse opponit contra vtramque determinationem simul. Et diuiditur in partes duas: quia primo opponit per verba Aug. et soluit. Secundo per verba Hylarii et soluit. (huic vero id etiam contrarium videtur etc.) Sec tur illa pars que diuisa fuit superius. (Dicitur quoque et frequenter.) In qua inquirit de quo sit generatio in diuinis. Et diuiditur in partes tres: quia primo inquirit vtrum pater de sua substantia genuerit filium: et quod sic per auctoritatem ostendit.

¶ Secundo quomodo illa auctoritas sane intelligatur exponit ibi(hiis verbis premissis.)

¶ Tertio ostendit quod pater filium de nihilo non genuit: ibi. (Oensndenditur quoque ex verbis istis.)

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum