Text List

On this page

Circa litteram

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

Circa litteram. (Nec voluntate nec necessitate.) Nota quod non oportuit Rquam distingueret de necessitate sicut fuit distinctu in questionibus: quia respondebat ad intellectum querentis: qui intendebat querere de necessitate coactionis. (Preire sapientiam voluntas non potest.

Contra Quia Sapientiam genitam que est filius preit secundum rationem intelligendi: voluntas paterna: quia absolutum prius est secundum rationem intelligendi ipso relatiuo.

Respondeo Potest sic exponi voluntas: idet csm sanatio per modum voluntatis non potest preire sapientiam genitam. Preiret autem secundum rationem intelligendi si filius produceretur per voluntatem elicientem ipsam productionem.

¶ Uel sic in patre prius est secundum rationem intelligendi sapientia quam voluntas sicut intelligere quam velle: nec potest esse contrariim. Contrarium autem esset si emanatio filii quam oportu¬ it esse emanationem primam secundum rationem intelligendi esset per modum voluntatis: quasi dicat non producitur filius per modum voluntatis: quia tunc voluntas prior esset in patre secundum rationem intelligendi quam sapientia: quod esse non potest. Et hec ratio procedit ex hac suppositione verissima: quod oportuit emanationem filii esse emanationem primam.

¶ Uel potest littera adhuc alio modo exponi quod in imagine voluntas non potest preire sapientiam hoc est cognitionem: quia actus intelligentie est abactu memorie: et actus voluntatis procedit ab vtroque: ergo cum actus intelligentie respondeat filio: filius per modum voluntatis produci non potuit. (Ex predictis docetur non esse concedendum quod deus etc.) Et paucis interpositis sequitur. (Uel volens vel nolens genuerit filium.)

¶ Contra Uidetur diuisio per immediata.

¶ Respondeo dicendo quod falsum est: quia velle et nolle non sunt contradictorie opposita: quia vterque affirmat actum voluntatis: quia nolle aliquam rem fieri est ipsam velle non feri: sed velle et non velle contradicunt.

PrevBack to TopNext