Text List

Praeambulum

Praeambulum

¶ Distinctio. VIII NUnc de veritate etc Supra determinauit magister proprietates persone generantis. In hac parte determinat proprietates nature in qua conueniunt generans et genitus. Et diuiditur in partes tres. Primo agit de diuine nature veritate. Secundo de immutabilitate. ibi. (Dei etiam solius essentiam.) Tertio de diuina simplicitate. ibi. (Eademque sola.) Prima diuiditur in partes duas: quia primo ipse ostendit in diuinanatura esse veritatis proprietatem. Secundo remouet quandam dubitationem incidentem ibi. (Hic diligenter attendendum est. Tunc sequitur illa pars que ibi incipit. (Dei est solius essentiam.) In qua agit de diuina immutabilitate: et diuiditur in partes duas: quia primo ostendit in deo esse in mutabilitatem et immortalitatem. Secundo ostendit in omni creatura esse mutabilitatem et aliqualem mortalitatem. ibi. (In omni enim mutabili natura: Tunc sequitur illa pars que incipit. ibi. (Eademque sola.) Inqua agit de diuina simplicitate et diuiditur in partes tres: quia primo ostendit quod diuina natura est simplex proprie. Secundo quod est simplex vere. ibi. (Hic diligenter notandum est. Tertio quod est simplex summe ibi. (Huius autem essentia simplicitas.)

CIrca hanc distin queruuntur quattuor. Primo: de dei veniatt: secundo de dei imutabilitate. Tertio de dei simplicitate. Quarto de simplicitate per comparationem ad animam et ad genus.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum