Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram Divinae naturae) scilicet prout est principium agendi. Uel substantie) scilicet prout est ratio subsistendi. (summe essentie) scilicet prout est ratio essendi. (Uel si melius hoec appellatur essentia) scilicet quia essentia magis significat in abstractione: et ita magis significat diuinam simplicitatem quam nomen substantie. (Ab eo quod est sapere dicta est sapientia scilicet quantum ad originem nominandi secundum grammaticum: quia actus sunt nobis notiores quam habitus: et sicut res cognoscimus: ita nomina imponimus. non autem est verum simpliciter: quia per sapientiam est sapiendi actio. (Non nouit preteritum: vel futurum. uon scilicet notitia experientie: quia non variatur tempus: quamuis certissime cognoscat ommia preterita et futura: et possibilia fieri que nunquam erunt. (Solus deus vere est. verum est secundum quod veritas essendi excludit permixtionem cum possibilitate. (Cuius essentie comparatum nostrum esse non est. hoc verbum debet intelligi de operatione secundum determinatam proportionem: quia nostrum esse quantuncumque multiplicetur: nunquam equiparatur diuino esse: sicut nec prunctus linee: immo minus: tammen nostrum esse aliquam habet habitudinem ad diuinum esse: quia per illam habitudinem sumus. Tantum enim habemus de esse: quantum diuinum imitamur. (Esse non est accidens deo.) Nota quod esse proprie loquendo etiam non est accidens in creatura saltem absolutum. hoc ideo dixi: quia aliquam relationem importat secundum essentiam creature: tamen aliqualiter assimilatur accidenti in creatura: in deo autem non sic: quia deus est purum esse: quod dici non potest de creatura habente esse. Esse etiam creature est destructibile: non autem esse diuinum. Unde Augustinus 5 de trinita. cap. 4. dicit. "Nihil itaque accidens in deo quia nihil imitabile: aut ammissibile": et sic autem extendit nomen accidentis ad omne illud quod admitti potest vel mutari. (Subsistens veritas.) quia non dependet ab aliqua alia essentia. (Manens causa:) quia immutabiliter in seipso permanens causa est omnis creature. (Naturalis generis proprietas:) quia erse diuinum non est admissibile: vnum tamen signnt: scilicet diuinam naturam: nec propter hoc sunt nomina synonima scilicet bonus: magnus: sapiens: beatus: verus etc. quia quamuis significant vnum re: tamen sub alia et alia ratione. (Deus autem non subsistit: vt substantia proprie dici possit. Uerum est secundum rationem impositionis. dicitur enim a substando: quia subsistit aliis nouem generibus. Secundum vero quod habent rationem per se existentis: sic maxime conuenit deo et sunmo. (Non ex compositis.) per hoc excludit compositionem ex principiis essentialibus quecunque sint illa. (Neque qui virtus est ex infirmis continetur.) per hoc excludit compositionem ex materia naturali et forma. Talis enim materia est cum priuatione: et reddit formam instabilem et infirmam. (Neque qui lux est: ex obscuris coaptatur.) per hoc excludit compositionem ex missibilibus. quia enim in mixtione est quedam qualitatum quasi confusio: ideo est ibi quasi obscuritas quedam. (Neque qui spiritus est ex difparibus formulis est:) per hoc excludit compositionem ex natura corporali et spirituali: vt est in homine. Ecce quantum est idemptitas.) Per hoc excludit diuersitatem in teressentiam et personam. (Quanta est vnitas.) per hoc excludit multiplicationem essentie in personis. (Immutabilitas:) per hoc excludit communem mutabilitatem. (Puritas.) per hoc excludit omnis priuationis possibilitatis permixtionem.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram