Praeambulum
Praeambulum
¶ Distinctio. X. NUnc ad distinctionem personarum accedantem nm gister aliquas proprietates persone generantis: et proprietates nature in qua conueniunt generans et genitus. Hic determinat aliquas proprietates ipsius persone genite. Et diuiditur pars ista in partes duas. Primo enim ostendit quid de generatione filii debeamus sentire. Secundo quo sermone debeamus eam significare: ibi. (hic queri potest cum generatio filii.) Prima diuiditur in partes quattuor. Primo proponit generationem filii esse personarum distinctiuam: et ipsius genitiesse eternam durationem. Secundo ponit contra hoc hereticorum oppositionem: ibi. (Sed contra hoc.) Tertio ponit illius oppositionis responsionem: ibi. (Qui hoc dicit.) Quarto excludit curiosorum superfluam inquisitionem: ibi. (Sed queris a me.) Tunc sequitur pars illa que incipit. (hic queri potest. In qua ostendit quo sermone debeamus eternam filii generationem significare. Et diuiditur in partes quattuor. Primo ponit doctorum apparentem controuersiam. Secundo illam reducit ad concordiam: ibi. (Sed ne tanti auctores.) Tertio per verba Hylarii confirmat responsionem suam: ibi. (hylarius quoque ait.) Quar¬ to concludit fidei veritatem de eterna generatione esse tenendam: et quomodo debeamus significare eam: ibi. ( Dicamus ergo filium.)
On this page