Text List

Praeambulum

Praeambulum

¶ Distinctio. X.

¶ NUnc potest filii eternitatem etc. Supra determinauit magister de generatioe fiiii a patre.

¶ In hac parte determinat de processione Aspiritus sancti ab vtroque: et diuiditur pars ista inpartes duas.

¶ In prima determinat de eterna processione spiritus sancti.

¶ In secunda de ipsius processione temporali in principio di. xiiii. ibi. (Preterea diligenter notandum est. Prima diuiditur in partes tres.

¶ In prima determinat de processione spiritus sancti in comparatione ad personam procedentem.

¶ In secunda in comparatione ad principium a quo procedit di. xi. ibi. (Hic dicendum est spiritum sanctum.)

¶ In tertia in comparatione ad generationem di. xiii. ibi. (Post hoc considerandum est. Prima diuiditur in partes quattuor.

¶ In prima ostendit quod spiritus sanctus est amor patris et filii.

¶ In secunda quod est amornon a proprietate: sed etiam proprie. ibi. (¶ Pluribus enim exemplis.)

¶ In tertia quod est amor communis vtrique. ibi. (Nunc vero quod incepimus.)

¶ In quarta quod ideo habet nomen commune: quia est amor communis vtrique. ibi. (hic notandum est.

CIrca hanc distinctionem de duobus principaliter potest queri

¶ Primo de modo procedendi spiritus sancti.

¶ Secundo de proprietatibus conuenientibus sibi.

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum