Circa litteram
Circa litteram
CIrca literame (Spiritus sanctus amor est siue chraritas: siue dilectio patris et filii) Nota quod amor dicit quendam actum voluntatis respectu boni. Unde in creaturis dicit quendam affectus adhesionem ad bonum dilectio vltra hoc importat quandam electionem. et charitas vltra hoc quandam appropriationem. (Proprie verbum dei sapientia dicitur.) Glosandum est sic: proprie id est appropriate. (Siue enim vnitas sit amborum.) Inquantum est nexus patris et filii: hoc est vnitas in qua vniuntur: non vnitas qua sunt formaliter vnum: sic est: pater et filius vnum sunt deitate. (Siue sanctitas inquantum eorum munditiam et immaterialitatem ostendit. (Siue charitas.) Inquantum per modum liberalitatis procedit. (Transtulit nos in regnum filii charitatis suem id est filii sui charissimi. Unde ille genitiuus construitur ex vi designationis essentie non quod velim dicere quod filius sit filius essentie: sed talis modus construendi in grammatica sic notatur.
On this page