Text List

Praeambulum

Praeambulum

¶ Distinctio. XLI. HIc dicendum est spiritum sanctum esse t patre et niio etc.) Supra determinauit magister de processione spiritus sancti in comparatione ad personam que procedit. Hic determinat de eiusdem processione in comparatione ad principium a quo procedit et diuidit in partes duas. In prima ostendit quod processio spiritus sancti est a patre et filio. Secundo inquirit per quem modum est a patre et filio in principio. xii. di. ibi. (Ite queritur cum spiritus sanctus etc. Prima diuiditur in partes quattuor. Primo ostendit magister quod spiritus sanctus a patre et filio procedit. Secundo rationes grecorum quibus nituntur ostendere quod a solo patre procedat. adducit ibi. (Greci tamen dicunt.) Tertiorationes et auctoritates eorum dissoluit. ibi. (Nos autem illa verba determinamus ita.) Quarto ostendit in quo grecorum opinio: opinioni latinorum consentit. ibi. (Sciendum tamen.)

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum