Text List

Prev

How to Cite

Next

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram quod nititur hereticus) scilicet Arrius. (Credimus in spiritum sanctum qui de patre procedit proprie.) Nota quod proprie non dicit ibi notam solicitudinis: sed hoc dicitur quia filius quod producat spiritum sanctum hoc habet a patre. (eritas ostendens esse patrem processionis auctorem.) Hoc ideo dicitur: quia pater dedit filio potentiam spiratiuam: per quam producit spiritum sanctum. Et ideo interdum dicitur procedere a patre non faciendo expressam mentionem de filio ad significandum quod filius habet a patre quod possit producere spiritum sanctum.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram