Text List

Praeambulum

Praeambulum

¶ Distinctio. XIII. Post hec considerandum est ctc. Supra deanasatat nugele oprocessione spiritus sancti per comparationem ad personam procedentem et ad principium a quo procedit. In hac parte determinat de ea per comparationem ad generationem. et diuiditur pars ista in partes duas. Primo determinat vtrum spiritus sanctus debeat dici genitus. Secundo vtrum debeat dici ingenitus. ibi. (Aut considerandum est. Prima diuiditur in partes quattuor. In prima ostendit quod esse genitum non potest dici de spiritu sancto. In secunda quod procedere potest dici de filio. ibi. (Cum autem spiritus scus.) In tertia ostendit qualiter differt generatio et processio. ibi. (Inter generationem vero filii etc.) Inquarta ostendit quod illa differentia non potest perfecte sciri in speciali ab intellectu humano. ibi. (Quod autem inter nasci et procedere etc.) Tunc sequitur illa pars quod ibi incipit. (Nunc considerandum.) In qua determinat vtrum spiritus scus debeat dici ingenitus. Et diuiditur in partes quattuor: quia primo determinat quaestionem. Secundo subiungit ad contrariam oppositionem. ibi. ( Hieronymus tamen.) Tertio soluit per distinctionem. ibi. (Sed vt istam que videtur.) Quarto per auctoritatem Hieronymi confirmat suam solutionem. ibi. (Quod autem Hierony. etc.)

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum