Text List

Circa litteram

Circa litteram

CIrca litteram rocedit a patre non qumo na tus. ed quomodo datus:) videtur quod ista non sit sufficiens ratio distinguendi inter spiritum sanctum et filium: quia spiritus sanctus on est datus nisi ex tempore: et tamen ab eterno distinctus est a filio.

¶ Respondeo quod ibi accipitur datus pro ratione donandi: et quamuis spiritus sanctus non sit datus nisi ex tempore: tamen ab eterno processit tanquam ratio donandi: vel sicut aptus donari. (Distinguere inter illam generationem et istam processionem nescio: quo ad habitum scientie. (Non valeo.) quo ad genitum. (Non sufficio.) quo ad vtrumque. (Pater solus non est de alio: ideo solus appellatur ingenitus non quidem in scripturs: sed in consuetudine disputantium.)

Contra Dionr 5. hrmo de diui. nomi. Uniuersaliter itaque non auquequm dicere nec intelligere quid de superessentiali et occulta diuinitate preter diuinitus nobis ex sacris eloquiis expressa.

Respondeo intelligendum est de expressis vel in se: vel in suo antecedente: et in sacra scriptura nobis expressa sunt: ex quibus solum patrem esse ingenitum concludimus de necessitate accipiendo ingenitum quod non generatur: nec per generationem communicatur: nec generationem secundum rationem intelligendi consequitur.

¶ Est quod natum est: et non est factum.

¶ Contra hoc opponit Arrius ponens. 12. modos generationis per quos nititur probare quod nihil est genitum quod non sit factum.

¶ Primus modus est per defluxum linee a puncto.

¶ Secundus per emissionem radii a sole.

¶ Tertius per sigillatione sicut figura sit in cera a sigillo.

¶ Quartus per bone voluntatis immissionem.

¶ Quintus per exitum accidentium a substantia.

¶ Sextus per speciei abstractionem secundum quem modum species rerum generantur in anima.

¶ Septimus secundum voluntatis a cognitione excitationem.

¶ Octauus per transfigurationem vt cum ex ere sit statua.

¶ Nonus secundum motus a causa mouente productionem.

¶ Decimus per exitum specierum a genere per adductionem differentiarum constituentium speciem.

¶ Undecimus secundum exemplaritatem secundum quem modum procedit archa exteriorab exemplari quam habet in mente artificis.

¶ Duodecimus per nascentiam secundum quem modum homo generatur ab homine.

¶ Respondeo quod illa diuisio procedit ab insufficienti: quia non comprehendit nisi modos generationis: qui reperiri non possunt in creaturis. Similis autem modus illi modo quod filius eternus generatur a patre in creaturis reperiri non potest.

¶ Etiam Arrius insufficienter diuidebat modos generationis in creaturis. In illa enim diuisione non continetur ille modus generationis quo vnum elementum naturaliter generatur ab alio.

PrevBack to TopNext

On this page

Circa litteram