Praeambulum
Praeambulum
¶ Distinctio. XIIII. PReterea diligenter notandum est. Postquam determinauit magi ster de eterna processione spiritus sancti. In hac parte determinat de eius processione temporaDli et diuiditur pars ista in partes tres. Primo agit de illa processione per comparationem ad principium a quo. Secundo agit de illa comparatione ad modum. 16 dis. nunc de spiritu sancto videndum est. Tertio agit de eadem percomparationem ad proprietatem secundum quam conuenit tenporaliter procedere spiritui sancto in principio. 18 distin. chic queritur cum spiritus sanctus etc.)
¶ Prima diuiditur in partes duas. Primo ostendit quod spiritus sanctus procedit a patre et a filio temporali processione. Secundo inquirit: vtrum similiter processione temporali procedat a seipso. 15 distin. (hic considerandum est. Prima iterum diuiditur in duas. Primo enim ostenditur spiritum sanctum procedere processione temporali a patre et filio.
¶ Secundo inquirit vtrum tali processione procedat ab aliquo viro sancto. ibi. (Hic queritur vtrum viri sancti.) Prima diuiditur in partes tres. Primo ostendit spiritum sanctum non tantummodo eternaliter: sed etiam temporaliter procedere a patre et filio. Secundo ostendit quid appellatur eius temporalis processio. ibi. (De temporali autem processione.) Tertio ostendit quod per temporalem processionem vere datur spiritus sanctus secundum se non tantummodo in effectu suo. ibi. (Sunt aliqui qui dicunt spiritum sanctum.) Tunc sequitur illa pars que ibi incipit. (hic queritur etc.) In qua inquirit vtrum spiritus sanctus procedat processione temporali ab aliquo viro sancto. Et diuiditur in partes duas: quia primo ponit quaestionis determinationem. Secundo opponit contra: et subdit oppositionis solutionem. ibi. (Sed huic videtur contrarium Crca hanc distinctionem queritur principaliter de duobus.
On this page