Circa litteram
Circa litteram
CIrca litteram Spiritus sanctus non de patre procedit in fisium non scilicet sicut in susceptibile subientum. (Ad sanctificandam creaturam scilicet de non sancta faciendo sanctam: vel in sancta confirmando sanctitatem suam: vel in creatura sanctitatem augendo: vel sanctitatem manifestando. (Ipse est virtus que de ipso exibat.) Nota quod virtus appropriatur patri inquantum virtus est vltimum potentie: quia patri appropriatur potentia filio prout intelligitur quasi media inter substantiam et operationem: quia filius secundum rationem intelligendi est in trinitate persona media: sed appropriatur spiritui sancto inquantum est principium boni operis: quia spiritui sancto appropriatur bonitas cum affluentia. (Spiritus sanctus qui deus est: est trina in trinitate persona.) Hoc debet intelligi secundum ordinem originis: quia pater est a nullo: filius a patre. spiritus sanctus a patre et a filio. Non ergo debet intelligi secundum ordinem nature vel temporis vel dignitatis. (Non mutabilis est spiritus sanctus.) Contra sapientie. 7. dicitur de spiritu sapientie quod est mobilis.
On this page