On this page
Circa litteram
Circa litteram
Circa litteram. Donum est inquantum datur. ides inquantum est aptum dari. quia hanc aptitudinem habet ab eterno: quamuis non detur nisi ex tempore. (Si seipsum dat a seipso procedit et mittitur.) procedit scilicet a seipso processione temporali eo quod semetipsum per effectum sibi appropriatum actu vel habitu manifestat: nec propter hoc sequitur quod cum pater seipsum dat a seipso temporaliter procedat: quia processio temporalis includit eternam processionem persone que temporaliter procedere dicitur. pater autem a nullo est. (Nec vt esset angelus.) Contra Malach. 3. dicitur filius angelus testamenti quem vos vultis.
¶ Respondeo christus fuit angelus offinitio non natura. Secundum quod aliquid eternum mente capimus non in hoc mundo sumus scilicet quia quamuis in hoc mundo per praesentiam essentialem simus: tamen huic mundo per effectum non conformamur: et quantum ad conatum ad illud quod eternum est tendimus. (Principium totius diuinitati) id est filii et spiritus sancti in quibus est tota deitas. (Uel si melius dicitur deitas.)