Text List

Praeambulum

Praeambulum

Distinctio. XVII Unc de spiritu sancto videndum etc. Superius determinauit magister de temporali processione spiritus sancti et eius missione per comparationem ad principium a quo: et ostendit etiam fiium missum fuisse visibiliter et inuisibiliter.

¶ Inhac parte determinat de missione spiritus sancti per comparationem ad modum. et diuiditur pars ista in partes duas. quia primo distinguit modum missionis spiritus sancti in modum quo mittitur visibiliter. et in modum in quo mittitur inuisibiliter.

¶ Secundo de vtroque modo exequitur. ibi. (Et primo agamus.) Et ista secunda diuiditur in partes duas. Primo agit de modo quo mittitur visibiliter. Secundo de modo quo mittitur inuisibiliter in principio17. distin. ibi. (Iam nunc accedamus.) Prima diuiditur in partes duas. Primo ponit veritatis de missione visibili spiritus sancti determinationem. Secundo mouet quandam dubitationem. ibi. (Sed prius querendum est. Et ista secunda diuiditur in partes tres. Primo mouet dubitationem: et ponit dubitationis solutionem reddens rationem: quare spiritus sanctus propter suam visibilem missionem non dicatur sicut filius minorpatre. Secundo ostendit incidenter quod filius secundum quod homo minor est tota trinitate. ibi. (Notandum est autem.) Tertio docet sanum intellectum cuiusdam auctoritatis que male intellecta posset aggrauare falsam opinionem de personarum equalitate. ibi. (Hylarius autem dicere videtur etc.)

PrevBack to TopNext

On this page

Praeambulum