Circa litteram
Circa litteram
Circa litteram. (Nnotiorem potes habere deum quam fratrem.) quod si intelligatur per naturam debet exponi quo ad conditiones generales. verbi gratia. Certior possum esse quod deus est bonus: quam tu sis ille qui tu es. quia primu scio per necessariam demostrationem: te aut cognosco per speciem sensibilem: in qua potest esse deceptio. Quandoque enim per speciem sensibilem estimat homo illud esse quod non est. (Nullum est isto dono dei excellentius.)
¶ Contra: quia sapientia est primum et nobilissimum donorum. Unde inter dona primo numeratur. Isaie. xi.
¶ Respondeo inter illa septem dona enumerata Isa. xi. Sapientia donum excellentius est. extendendo tamen nome doni ad omnes habitus infusos. Charitas nobilius donum est quam sapientia. Principalis enim valor sapientie est ex charitate. (Cum vbique sit et in omni creatura totus.)
¶ Respondeo demon non solum nominat creaturam: sed cum hoc etiam nominat initium creature secundum communem vsumloquendi. Ideo non est concedendum quod spiritus sanctus sit in demonibus sine determinatione. dicendo sic quod est in demonibus per essentiam inquantum creatura dei sunt: non inquantum per peccata sunt deformati. (Spiritus qui est in te duplu sit in me.) Et nota quod Heliseus hoc petiit non ex inordinato appetitu proprie excellentie: sed pro vtilitate ecclesie et necessitate periculosi temporis imminentis. Nec petiuit excellentius habere spiritum sanctum quam magister suus habebat: sed duplex officium spiritus sancti quod erat in Helya scilicet ad prophetiam et operationem miraculorum petiit sibi dari. (Christo qui est dei filius non ad mensuram datus est spiritus sanctus.)
On this page